Page images
PDF
EPUB

scelus, sese præcipitem dedisse nocentemque spiritum exalasse. Equum alium inter res rusticas Varronis cernimus pari fraude deceptum, nec in se ipsum, immo in illum qui fefellerat ulciscentem; in quem confestim, velo amoto, ut ipse ait, fecit impetum, atque illum mordicans interfecit. Quanto dignius hæc facta hominum dicerentur, superiora autem belluarum. Ita autem se res habet, ut nullum animal homine nobilius dum se hominem meminit, sic, dum oblivisci cœperit, nullum vilius, nullumque deiectius, nullum peius, quem naturæ stimuli impellant, nec frena contineant rationis. Sed omittamus hæc auditu gravia; ad iuvenum gloriam studiumque sermo redeat: adulterium dico, quod amoris velo tegitur, et pulcherrimo nomine turpissimum scelus obnubitur; quod non solum nostra ætate omnium abundantissima malorum, sed multis ante nos sæculis tam commune erat, ut de eo et non improprie scriptum esset: hoc est quod nec permitti nec prohiberi potest; et Annæus Seneca iam tunc inter ætatis suæ notas diceret: Si quis nulla se amica fecit insignem, nec alienæ uxori anulum præstat, hunc matronae humilem et sordidæ libidinis ancillarium vocant. Quæ tunc pestis incipiens nunc adeo certa est, ut adolescens cui non feliciter adulterium successerit, quamvis dives, quamvis formosus ac nobilis, coævorum iudicio inter miseros habeatur, quasi abiectus ac repulsus non pudicitia sed contemptu; et quasi dilectio castitatis convicium sit amantis. Hinc ille iuvenum fervor et sollicitudo improba, tamquam non de libidine sed de gloria sit certamen: hinc labores, hinc suspiria, hinc repentinæ repulsæ amarissimæ: sæpe tamen successus amarior. Nam secunda ut Venere pro

pitiaque cupidine eant, quis ille est tamen zeli ardor, qui suspicionum aculei, quæ in dies et in horas inquietudo animi, et in regno amoris pacis ac belli vicissitudo creberrima? Quæ quoniam usu pessimo iam inter nobilium delicias numerantur, quænam demum illa supplicia quæ dissimulari utique nequeunt, nunc a publicis iudiciis, nunc a privatis furoribus maritorum? Quam multis enim sperata illa nox insperato fuit ultima! Quotiens audivimus aut vidimus heu nimio constare lasciviam, ac dulces amplexus amaris vulneribus resolutos! Cuius rei exempla si colligere velim, omnes mihi non historiæ tantum sed et vici et domus ambiendi erunt. Unum omnium tam recens et tam clarum esse doleo, quod abunde, quamvis et vetera et nova cessarent, insignis gravissimo viri casu omnes eo calle gradientes terruisse debuerit: quo eventu et eius qui nos dilexerat miseram atque indignam sortem, inustamque militiæ hanc maculam, et irreparabile damnum amicorum lugeo; super omnia tamen indelebilem et æternam infamiam viri talis, qui non modo avide et ardenter, quod commune est omnium amantium, sed cæce prorsus et amenter, homo alioquin non imprudens, ad nutum feminæ, et, quod magis indignor, eius feminæ cuius non sibi proprium esset obsequium, sed commune cum pluribus, nec amor novus esset, sed antiquum iam ei pareret ex societate fastidium, infelix vento levior, et non saltem venti memor, qui nec intrare quidem solitus fertur, unde non possit exire; in eas sese angustias intruserit, ubi nec defensionis copia, nec libertas fugæ, nec decoræ tandem mortis ulla esset occasio. Itaque non inermis modo, sed nudus, iræ coniugis victima ingens

fuit, nobis omnibus pudor ac dolor ingentior. Desidero illum ego quem perdidimus, nec minus providentiam desidero, quam perdiderat ille, dum se perdidit. Quodque olim in Claudio Marcello flevit populus Romanus, id in hoc flendum censeo, non mortem, quæ omnibus æqua est, non gladios, quos multi sæpe magna cum gloria pertulerunt, sed errorem tantum ea ætate quæ præcipites adolescentiæ motus transisse debuerat, adolescentiamque ipsam diu ante transierat. Nescio quænam infernalis Alecto mostis facibus iam frigescens pectus accendit, seu quænam Diræ tartareæ stridentibus alis circum lumina volitantes vicinæ mortis eripuere conspectum. Verum hæc calamitas ex illarum genere est quas flere licitum, non mutare. Ad te vertor, quo irremediabili dolore seposito, metum cui occurri potest attingam brevibus. Multa enim de amore tecum agere supervacuæ ostentationis fuerit, quem experientia et ars Nasonem nostri temporis aut Catullum aut Propertium aut Tibullum fecit. Ingere tibi nunc quid hi quidve alii dixerint, et præsertim Flaccus in sermone illo de fugitandis amoribus matronarum. Plus quam nota referre nil est aliud quam pleno pectori nauseam peperisse. Unum, quod nescio an adhuc legeris, inseram, ut intelligas antiquissimam passionem quam quotidie mortalis insania novam facit. Plautus in ea quæ Cistellaria dicitur duas mulierculas colloquentes ponit, rudem alteram atque amoris inexpertam, alteram vero doctissimam. Prioris percontatio ad hunc se habet modum :

An amare occipere amarum est obsecro.

1 Plaut. Cistellar., act. I, sc. 1.

1

respondet altera :

Namque ecastor amor et melle et felle est fœcundissimus:
Gustu' dat dulce, amarum ad satietatem usque oggerit.

Sed fortasse dicat aliquis hoc sexui tributum cui impar
cum passionibus animi lucta est. Audi ergo quid ibidem
paucis interiectis validior sexus dicat: Credo ego, inquit,'
Credo ego amorem primum apud homines carnificinam commentum:
Hanc ego de me coniecturam domi facio, ne foris quæram,
Qui omnes homines supero atque antideo cruciabilitatibus animi.
Iactor, crucior, agitor, stimulor, versor in amoris rota miser,
Exanimor, feror, differor, distrahor, diripior, ita nubilam mentem
Animi habeo: ubi sum ibi non sum, ubi non sum ibi est animus.
Ita me amor lassum animi ludificat, fugat, agit, appetit,
Raptat, retinet, iactat, largitur, quod dat non dat, deludit,
Modo quod suasit dissuadet, quod dissuasit id ostentat.

Et hæc quidem ille. Quid autem? hæcne tibi verba tranquilli animi videntur? Crede mihi, qui sic loquitur male iacet. Sed hoc fictum a poeta dicat aliquis. Quis hoc nescit? At nihil nisi naturæ consentaneum lex poetica fingi sivit: et hoc ergo iterum crede experto, nihil fingi naturalius, nihil hoc verius dici posse. Itaque quoniam, ut verum fatear, inescatos hamos gutturi, ac suaves auribus Sirenum cantus et perplexos tuis pedibus laqueos permetuo, quæso te, obtestorque per salutem tuam ut ipse tibi consulas, deque aliena pernicie, quæ cum nostra moestitia iuncta est, propriam tibi conficias cautionem, magno e malo hoc saltem boni eliciens, exemplum, quo ut nullum tristius, sic nullum poterat esse conspectius. Ardentibus vicini ædibus, aquam tuis iniectare ne differas; lubrica flamma est; facile serpit incendium, ubi maxime venti flant, quod in te

Act. II. Sc. I.

nunc facere palam est. Et hæc hactenus, quamvis multa de his coram loqui habeam, quæ calamus reformidat. Comœdiæ dictum inferam alterius, desinamque cum Plauto: '

Nemo (inquit) ire quemquam publica prohibet via,
Dum ne per fundum septum facias semitam,

et quæ in hanc tibi sententiam sequuntur. Locum quæris? Curculio fabulæ nomen est. Denique hoc tibi suadeo quod mihi videor persuasisse: veteris flammæ aut si quid favillæ tepentis superfuerat, cogitatio oppressit, tempus lenivit, novissime mors extinxit. Quod ad hoc humanæ vitæ bellum attinet, receptui cecinisse me noveris. Non sum tibi nunc aliud scripturus, qui et ubi sim nosti, quid te moneam intelligis, quid de te metuam vides. Vale, cave, circumspice.

EPISTOLA V.

FRANCISCUS PETRARCA HUGOLINO EP. PARMENSI S. P. D.

Multis rationum momentis suadere nititur, se non animo cuiquam nocendi, multoque minus Episcopo, in Curia adhuc morari, idque præter suam voluntatem accidere.

Etsi sæpe breviloquus dolor, nonnunquam etiam mutus sit, ubi gravi obice vocis iter obstruit mœstæ torpidæque mentis anxietas; ubi tamen congelati mororis obstaculum læsi animi calore resolvitur, verba iter inveniunt, et sæpe loquacissimus dolor est. Utriusque Plaut., Curculio, act., I, sc. 1.

« PreviousContinue »