Page images
PDF
EPUB

Corripiunt spatia audito, limenque relinquunt,
Effusi nimbo similes: simul ultima signant.
Primus abit, longeque ante omnia corpora Nisus
Emicat, et ventis et fulminis ocior alis.

Proximus huic, longo sed proximus intervallo,
Insequitur Salius spatio post deinde relicto
Tertius Euryalus:

320

Euryalumque Helymus sequitur; quo deinde sub ipso
Ecce! volat, calcemque terit jam calce Diores,
Incumbens humero; spatia et si plura supersint,
Transeat elapsus prior, ambiguumve relinquat.
Jamque fere spatio extremo, fessique, sub ipsam
Finem adventabant; levi cum sanguine Nisus
Labitur infelix, cæsis ut forte juvencis

325

Fusus humum viridesque super madefecerat herbas.
Hic juvenis, jam victor ovans, vestigia presso
Haud tenuit titubata solo; sed pronus in ipso
Concidit immundoque fimo, sacroque cruore.
Non tamen Euryali, non ille oblitus amorum :
Nam sese opposuit Salio per lubrica surgens;

330

335

Ille autem spissâ jacuit revolutus arenâ.
Emicat Euryalus, et, munere victor amici,

Prima tenet, plausuque volat fremituque secundo.
Post Helymus subit, et, nunc tertia palma, Diores.
Hic totum caveæ consessum ingentis, et ora
Prima patrum, magnis Salius clamoribus implet,
Ereptumque dolo reddi sibi poscit honorem.
Tutatur favor Euryalum, lacrimæque decoræ,
Gratior et pulchro veniens in corpore virtus.
Adjuvat, et magnâ proclamat voce Diores,
Qui subiit palmæ, frustraque ad præmia venit
Ultima, si primi Salio reddantur honores.

340

345

Tum pater Æneas, Vestra, inquit, munera vobis

Certa manent, pueri; et palmam movet ordine nemo:

Me liceat casus miserari insontis amici.

350

Sic fatus, tergum Gætuli immane leonis

Dat Salio, villis onerosum, atque unguibus aureis.
Hic Nisus, Si tanta, inquit, sunt præmia victis,
Et te lapsorum miseret ; quæ munera Niso
Digna dabis? primam merui qui laude coronam,
Ni me, quæ Salium, Fortuna inimica tulisset.
Et simul his dictis faciem ostentabat, et udo
Turpia membra fimo. Risit pater optimus olli,
Et clypeum efferri jussit, Didymaonis artes,
Neptuni sacro Danais de poste refixum.
Hoc juvenem egregium præstanti munere donat.
Post, ubi confecti cursus, et dona peregit :

Nunc, si cui virtus, animusque in pectore præsens,
Adsit, et evinctis attollat brachia palmis.
Sic ait, et geminum pugnæ proponit honorem:
Victori velatum auro vittisque juvencum;
Ensem, atque insignem galeam, solatia victo.
Nec mora, continuo vastis cum viribus effert

355

360

365

Ora Dares, magnoque virûm se murmure tollit :

Solus qui Paridem solitus contendere contra;

370

Idemque, ad tumulum, quo maximus occubat Hector,
Victorem Buten immani corpore, qui se

Bebryciâ veniens Amyci de gente ferebat,

Perculit, et fulvâ moribundum extendit arenâ

Talis prima Dares caput altum in prœlia tollit,
Ostenditque humeros latos, alternaque jactat
Brachia protendens, et verberat ictibus auras.
Quæritur huic alius: nec quisquam ex agmine tanto
Audet adire virum, manibusque inducere cestus.
Ergo alacris, cunctosque putans excedere palmâ,
Æneæ stetit ante pedes; nec plura moratus,
Tum lævâ taurum cornu tenet, atque ita fatur :
Nate deâ, si nemo audet se credere pugnæ,
Quæ finis standi? quo me decet usque teneri ?
Ducere dona jube. Cuncti simul ore fremebant
Dardanidæ, reddique viro promissa jubebant.

Hic gravis Entellum dictis castigat Acestes,

F

375

380

385

Proximus ut viridante toro consederat herbæ :

Entelle, heroum quondam fortissime frustra,
Tantane tam patiens nullo certamine tolli
Dona sines? ubi nunc nobis deus ille, magister
Nequidquam memoratus, Eryx? ubi fama per omnem
Trinacriam, et spolia illa tuis pendentia tectis?
Ille sub hæc: Non laudis amor, nec gloria cessit
Pulsa metu; sed enim gelidus tardante senectâ
Sanguis habet, frigentque effœtæ in corpore vires.
Si mihi, quæ quondam fuerat, quâque improbus iste
Exsultat fidens, si nunc foret illa juventas ;
Haud equidem pretio inductus, pulchroque juvenco,
Venissem nec dona moror. Sic deinde locutus,

In medium geminos immani pondere cestus
Projecit, quibus acer Eryx in prœlia suetus
Ferre manum, duroque intendere brachia tergo.
Obstupuere animi: tantorum ingentia septem
Terga boum plumbo insuto ferroque rigebant.
Ante omnes stupet ipse Dares, longeque recusat:
Magnanimusque Anchisiades et pondus et ipsa
Huc illuc vinclorum immensa volumina versat.
Tum senior tales referebat pectore voces:
Quid, si quis cestus ipsius et Herculis arma
Vidisset, tristemque hoc ipso in litore pugnam?
Hæc germanus Eryx quondam tuus arma gerebat
(Sanguine cernis adhuc fractoque infecta cerebro);
His magnum Alciden contra stetit; his ego suetus,
Dum melior vires sanguis dabat, æmula necdum
Temporibus geminis canebat sparsa senectus.
Sed, si nostra Dares hæc Troïus arma recusat,
Idque pio sedet Æneæ, probat auctor Acestes;
Æquemus pugnas. Erycis tibi terga remitto;
Solve metus; et tu Trojanos exue cestus.
Hæc fatus, duplicem ex humeris rejecit amictum;

390

395

400

405

410

415

420

Et magnos membrorum artus, magna ossa, lacertosque,
Exuit, atque ingens mediâ consistit arenâ.

Tum satus Anchisâ cestus pater extulit æquos, Et paribus palmas amborum innexuit armis. Constitit in digitos extemplo arrectus uterque, Brachiaque ad superas interritus extulit auras. Abduxere retro longe capita ardua ab ictu,

425

Immiscentque manus manibus, pugnamque lacessunt:
Ille pedum melior motu, fretusque juventâ ;

430

Hic membris et mole valens, sed tarda trementi
Genua labant, vastos quatit æger anhelitus artus.
Multa viri nequidquam inter se vulnera jactant,
Multa cavo lateri ingeminant, et pectore vastos
Dant sonitus; erratque aures et tempora circum
Crebra manus; duro crepitant sub vulnere malæ.
Stat gravis Entellus, nisuque immotus eodem,
Corpore tela modo, atque oculis vigilantibus, exit.
Ille, velut celsam oppugnat qui molibus urbem,
Aut montana sedet circum castella sub armis,
Nunc hos, nunc illos aditus, omnemque pererrat
Arte locum, et variis assultibus irritus urguet.
Ostendit dextram insurgens Entellus, et alte
Extulit: ille ictum venientem a vertice velox
Prævidit, celerique elapsus corpore cessit.
Entellus vires in ventum effudit; et ultro,

435

440

445

Ipse gravis, graviterque, ad terram pondere vasto

Concidit: ut quondam cava concidit aut Erymantho,
Aut Idâ in magnâ, radicibus eruta pinus.

450

Consurgunt studiis Teucri et Trinacria pubes:
It clamor cœlo; primusque accurrit Acestes,
Equævumque ab humo miserans attollit amicum.
At, non tardatus casu, neque territus, heros
Acrior ad pugnam redit, ac vim suscitat irâ ;
Tum pudor incendit vires, et conscia virtus:
Præcipitemque Daren ardens agit æquore toto,
Nunc dextrâ ingeminans ictus, nunc ille sinistrâ.
Nec mora, nec requies: quam multâ grandine nimbi
Culminibus crepitant, sic densis ictibus heros

455

Creber utrâque manu pulsat versatque Dareta.
Tum pater Æneas procedere longius iras,
Et sævire animis Entellum haud passus acerbis,
Sed finem imposuit pugnæ, fessumque Dareta
Eripuit, mulcens dictis; ac talia fatur:
Infelix! quæ tanta animum dementia cepit ?
Non vires alias, conversaque numina sentis?
Cede deo. Dixitque, et prælia voce diremit.
Ast illum fidi æquales, genua ægra trahentem,
Jactantemque utroque caput, crassumque cruorem
Ore ejectantem, mixtosque in sanguine dentes,
Ducunt ad naves; galeamque ensemque, vocati,
Accipiunt palmam Entello taurumque relinquunt.
Hic victor, superans animis, tauroque superbus :
Nate deâ, vosque hæc, inquit, cognoscite, Teucri,
Et mihi quæ fuerint juvenili in corpore vires,
Et quâ servetis revocatum a morte Dareta.
Dixit, et adversi contra stetit ora juvenci,
Qui donum astabat pugnæ; durosque reductâ
Libravit dextrâ media inter cornua cestus

460

465

470

475

Arduus, effractoque illisit in ossa cerebro.

480

Sternitur, exanimisque tremens procumbit humi bos.
Ille super tales effundit pectore voces:

Hanc tibi, Eryx, meliorem animam pro morte Daretis
Persolvo: hic victor cestus artemque repono.

485

Protenus Æneas celeri certare sagittâ

Invitat, qui forte velint; et præmia ponit:
Ingentique manu malum de nave Seresti
Erigit; et volucrem trajecto in fune columbam,
Quo tendant ferrum, malo suspendit ab alto.
Convenere viri, dejectamque ærea sortem
Accepit galea; et primus clamore secundo
Hyrtacidæ ante omnes exit locus Hippocoontis;
Quem modo navali Mnestheus certamine victor
Consequitur, viridi Mnestheus evinctus olivâ.
Tertius Eurytion, tuus, O clarissime! frater,

490

495

« PreviousContinue »