Page images
PDF
[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Hoc illud, germana, fuit? me fraude petebas?
Hoc rogus iste mihi, hoc ignes aræque parabant?
Quid primum deserta querar ? comitemne sororem
Sprevisti moriens ? Eadem me ad fata vocâsses :
Idem ambas ferro dolor, atque eadem hora tulisset.
His etiam struxi manibus, patriosque vocavi
Voce deos, sic te ut positâ, crudelis, abessem?
Exstinxsti me teque, soror, populumque, patresque
Sidonios, urbemque tuam. Date, vulnera lymphis
Abluam, et, extremus si quis super halitus errat,
Ore legam. Sic fata, gradus evaserat altos,
Semianimemque sinu germanam amplexa fovebat
Cum gemitu, atque atros siccabat veste cruores.
Illa, graves oculos conata attollere, rursus
Deficit: infixum stridit sub pectore vulnus.
Ter sese attollens cubitoque annixa levavit :
Ter revoluta toro est, oculisque errantibus alto
Quæsivit cælo lucem, ingemuitque repertâ.

Tum Juno omnipotens, longum miserata dolorem,
Difficilesque obitus, Irim demisit Olympo,
Quæ luctantem animam, nexosque resolveret artus :
Nam, quia nec fato, meritâ nec morte peribat,
Sed misera ante diem, subitoque accensa furore,
Nondum illi flavum Proserpina vertice crinem
Abstulerat, Stygioque caput damnaverat Orco.
Ergo Iris croceis per coelum roscida pennis,
Mille trahens varios adverso sole colores,
Devolat, et supra caput astitit : Hunc ego Diti
Sacrum jussa fero, teque isto corpore solvo.
Sic ait, et dextrâ crinem secat : omnis et una
Dilapsus calor, atque in ventos vita recessit

[ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors]

P. VIRGILII MARONIS

Æ NEIDOS

LIBER QUINTUS.

10

INTEREA medium Æneas jam classe tenebat
Certus iter, fluctusque atros aquilone secabat,
Monia respiciens, quæ jam infelicis Elissä
Collucent flammis. Quæ tantum accenderit ignem,
Causa latet: duri magno sed amore dolores
Polluto, notumque, furens quid femina possit,
Triste per augurium Teucrorum pectora ducunt.

Ut pelagus tenuere rates, nec jam amplius ulla
Occurrit tellus, maria undique, et undique cælum :
Olli cæruleus supra caput astitit imber,
Noctem hiememque ferens ; et inhorruit anda tenebris.
Ipse gubernator puppi Palinurus ab altâ :
Heu! quianam tanti cinxerunt æthera nimbi?
Quidve, pater Neptune, paras? Sic deinde locutus
Colligere arma jubet, validisque incumbere remis ;
Obliquatque sinus in ventum, ac talia fatur :
Magnanime Ænea, non, si mihi Jupiter auctor
Spondeat, hoc sperem Italiam contingere cælo.
Mutati transversa fremunt, et vespere ab atro
Consurgunt venti, atque in nubem cogitur aër :
Nec nos obniti contra, nec tendere tantum
Sufficimus. Superat quoniam Fortuna, sequamur;
Quoque vocat, vertamus iter. Nec litora longe
Fida reor fraterna Erycis, portusque Sicanos,
Si modo rite memor servata remetior astra.
Tum pius Æneas : Equidem, sic poscere ventos
Jamdudum, et frustra cerno te tendere contra.

[merged small][merged small][ocr errors]
[merged small][ocr errors]

Flecte viam velis. An sit mihi gratior ulla,
Quove magis fessas optem demittere naves,
Quam quæ Dardanium tellus mihi servat Acesten,
Et patris Anchisæ gremio complectitur ossa ?
Hæc ubi dicta, petunt portus, et vela secundi
Intendunt Zephyri ; fertur cita gurgite classis ;
Et tandem læti notæ advertuntur arenæ.

At, procul excelso miratus vertice montis
Adventum sociasque rates, occurrit Acestes,
Horridus in jaculis et pelle Libystidis ursæ ;
Troïa, Crimiso conceptum flumine, mater
Quem genuit. Veterum non immemor ille parentum
Gratatur reduces, et gazâ lætus agresti
Excipit, ac fessos opibus solatur amicis.

Postera quum primo stellas oriente fugârat
Clara dies, socios in coetum litore ab omni
Advocat Æneas, tumulique ex aggere fatur :

Dardanidæ magni, genus alto a sanguine divům,
Annuus exactis completur mensibus orbis,
Ex quo reliquias divinique ossa parentis
Condidimus terrâ, mostasque sacravimus aras.
Jamque dies, nisi fallor, adest, quem semper acerbum,
Semper honoratum (sic dî voluistis !), habebo.
Hunc ego Gætulis agerem si Syrtibus exsul,
Argolicove mari deprensus, et urbe Mycenæ ;
Annua vota tamen, sollemnesque ordine pompas
Exsequerer, strueremque suis altaria donis.
Nunc ultro ad cineres ipsius, et ossa parentis,
Haud equidem sine mente, reor, sine numine divům,
Adsumus, et portus delati intramus amicos.
Ergo agite, et lætum cuncti celebremus honorem;
Poscamus ventos ; atque hæc me sacra quot annis
Urbe velit positâ templis sibi ferre dicatis.
Bina boum vobis, Trojâ generatus, Acestes
Dat numero capita in naves : adhibete Penates
Et patrios, epulis, et quos colit hospes Acestes.

[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Præterea, si nona diem mortalibus almum
Aurora extulerit, radiisque retexerit orbem,
Prima citæ Teucris ponam certamina classis ;
Quique pedum cursu valet, et qui viribus audax,
Aut jaculo incedit melior levibusque sagittis,
Seu crudo fidit pugnam committere cestu,
Cuncti adsint, meritæque exspectent præmia palmæ. 70
Ore favete omnes, et tempora cingite ramis.

Sic fatus, velat maternâ tempora myrto.
Hoc Helymus facit, hoc ævi maturus Acestes,
Hoc puer Ascanius; sequitur quos cetera pubes.
Ille e concilio multis cum millibus ibat

75
Ad tumulum, magnâ medius comitante catervâ.
Hic duo rite mero libans carchesia Baccho
Fundit humi, duo lacte novo, duo sanguine sacro ;
Purpureosque jacit flores, ac talia fatur:
Salve, sancte parens, iterum salvete, recepti

80 Nequidquam cineres, animæque umbræque paternæ ! Non licuit fines Italos, fataliaque arva, Nec tecum Ausonium, quicumque est, quærere Thybrim. Dixerat bæc; adytis quum lubricus anguis ab imis Septem ingens gyros, septena volumina, traxit, Amplexus placide tumulum, lapsusque per aras: Cæruleæ cui terga notæ, maculosus et auro Squamam incendebat fulgor : ceu nubibus arcus Mille jacit varios adverso sole colores. Obstupuit visu Æneas. Ille, agmine longo Tandem inter pateras et levia pocula serpens, Libavitque dapes, rursusque innoxius imo Successit tumulo, et depasta altaria liquit. Hoc magis inceptos genitori instaurat honores, Incertus, Geniumne loci, Famulumne parentis Esse putet; cædit binas de more bidentes, Totque sues, totidem nigrantes terga juvencos ; Vinaque fundebat pateris, animamque vocabat Anchisæ magni, Manesque Acheronte remissos.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

110

Nec non et socii, quæ cuique est copia, læti 100
Dona ferunt: onerant aras, mactantque juvencos :
Ordine aëna locant alii, fusique per herbam
Subjiciunt veribus prunas, et viscera torrent

Exspectata dies aderat, nonamque serenâ
Auroram Phaëthontis equi jam luce vehebant ; 105
Famaque finitimos, et clari nomen Acesta
Excierat : læto complêrant litora cotu,
Visuri Æneadas, pars et certare parati.
Munera principio ante oculos, circoque locantur
In medio : sacri tripodes, viridesque coronæ,
Et palmæ, pretium victoribus, armaque, et ostro
Perfusæ vestes, argenti aurique talenta:
Et tuba commissos medio canit aggere ludos.

Prima pares ineunt gravibus certamina remis Quatuor, ex omni delectæ classe, carinæ.

115 Velocem Mnestheus agit acri remige Pristim, Mox Italus Mnestheus, genus a quo nomine Memmi; Ingentemque Gyas ingenti mole Chimæram, Urbis opus, triplici pubes quam Dardana versu Impellunt, terno consurgunt ordine remi ;

120 Sergestusque, domus tenet a quo Sergia nomen, Centauro invehitur magnâ ; Scyllâque Cloanthus Cæruleâ, genus unde tibi, Romane Cluenti.

Est procul in pelago saxum, spumantia contra Litora, quod tumidis submersum tunditur olim

125 Fluctibus, hiberni condunt ubi sidera Cori : Tranquillo silet, immotâque attollitur undâ Campus, et apricis statio gratissima mergis. Hic viridem Æneas frondenti ex ilice metam Constituit, signum nautis, pater; unde reverti 130 Scirent, et longos ubi circumflectere cursus. Tum loca sorte legunt, ipsique in puppibus auro Ductores longe effulgent ostroque decori : Cetera populeâ velatur fronde juventus, Nudatosque humeros oleo perfusa nitescit.

135

« PreviousContinue »