Page images
PDF

Erige, et arma viri, thalamo quæ fixa reliquit 495
Impius, exuviasque omnes, lectumque jugalem,
Quo perii, superimponas : abolere nefandi
Cuncta viri monumenta jubet monstratque sacerdos.
Hæc effata, silet ; pallor simul occupat ora.
Non tamen Anna novis prætexere funera sacris 500
Germanam credit, nec tantos mente furores
Concipit, aut graviora timet, quam morte Sychæi.
Ergo jussa parat.

At regina, pyrâ penetrali in sede sub auras
Erectâ ingenti tædis atque ilice sectâ,

505 Intenditque locum sertis, et fronde coronat Funerea : super, exuvias, ensemque relictum, Effigiemque toro locat, haud ignara futuri. Stant aræ circum, et crines effusa sacerdos Ter centum tonat ore deos, Erebumque, Chaosque, 510 Tergeminamque Hecaten, tria virginis ora Dianæ. Sparserat et latices simulatos fontis Averni : Falcibus et messæ ad Lunam quæruntur aënis Pubentes herbæ nigri cum lacte veneni : Quæritur et nascentis equi de fronte revulsus, 515 Et matri præreptus, amor. Ipsa, molâ manibusque piis, altaria juxta, Unum exuta pedem vinclis, in veste recinctâ Testatur moritura deos, et conscia fati Sidera : tum, si quod non æquo fædere amantes 520 Curæ numen habet justumque memorque, precatur.

Nox erat, et placidum carpebant fessa soporem Corpora per terras, silvæque et sæva quierant Æquora; quum medio volvuntur sidera lapsu, Quum tacet omnis ager, pecudes, pictæque volucres, 525 Quæque lacus late liquidos, quæque aspera dumis Rura tenent, somno positæ sub nocte silenti, Lenibant curas, et corda oblita laborum. At non infelix animi Phænissa ; nec unquam Solvitur in somnos, oculisve aut pectore noctem

[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Accipit : ingeminant curæ ; rursusque resurgens
Sævit amor, magnoque irarum fluctuat æstu.
Sic adeo insistit, secumque ita corde volutat:
En! quid agam? rursusne procos irrisa priores
Experiar? Nomadumque petam connubia supplex,
Quos ego sim toties jam dedignata maritos ?
Iliacas igitur classes, atque ultima Teucrûm
Jussa, sequar? quiane auxilio juvat ante levatos,
Et bene apud memores veteris stat gratia facti ?
Quis me autem, fac velle, sinet, ratibusque superbis
Invisam accipiet ? nescis, heu ! perdita, necdum
Laomedonteæ sentis perjuria gentis ?
Quid tum ? sola fugâ nautas comitabor ovantes?
An, Tyriis omnique manu stipata meorum,
Inferar? et, quos Sidoniâ vix urbe revelli,
Rursus agam pelago, et ventis dare vela jubebo?
Quin morere, ut merita es ; ferroque averte dolorem.
Tu, lacrimis evicta meis, tu prima furentem
His, germana, malis oneras, atque objicis hosti.
Non licuit thalami expertem sine crimine vitam
Degere, more feræ, tales nec tangere curas !
Non servata fides, cineri promissa Sychæo!
Tantos illa suo rumpebat pectore questus.

Æneas, celsâ in puppi, jam certus eundi,
Carpebat somnos, rebus jam rite paratis.
Huic se forma dei vultu redeuntis eodem
Obtulit in somnis, rursusque ita visa monere est ;
Omnia Mercurio similis, vocemque, coloremque,
Et crines flavos, et membra decora juventæ :
Nate deâ, potes hoc sub casu ducere somnos?
Nec, quæ te circum stent deinde pericula, cernis ?
Demens! nec Zephyros audis spirare secundos ?
Illa dolos dirumque nefas in pectore versat,
Certa mori, varioque irarum fluctuat æstu.
Non fugis hinc præceps, dum præcipitare potestas ?
Jam mare turbari trabibus, sævasque videbis

[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Collucere faces, jam fervere litora flammis,
Si te his attigerit terris Aurora morantem.
Eia age, rumpe moras. Varium et mutabile semper
Femina. Sic fatus nocti se immiscuit atræ.

570
Tum vero Æneas, subitis exterritus umbris,
Corripit e somno corpus, sociosque fatigat:
Præcipites vigilate, viri, et considite transtris ;
Solvite vela citi. Deus, æthere missus ab alto,
Festinare fugam, tortosque incidere funes,

575 Ecce ! iterum stimulat. Sequimur te, sancte deorum, Quisquis es, imperioque iterum paremus ovantes. Adsis O! placidusque juves, et sidera colo Dextra feras. Dixit; vaginâque eripit ensem Fulmineum, strictoque ferit retinacula ferro.

580 Idem omnes simul ardor habet ; rapiuntque, ruuntque ; Litora deseruere ; latet sub classibus æquor ; Anpixi torquent spumas, et cærula verrunt.

Et jam prima novo spargebat lumine terras, Tithoni croceum linquens, Aurora, cubile:

585 Regina e speculis ut primum albescere lucem Vidit, et æquatis classem procedere velis, Litoraque et vacuos sensit sine remige portus; Terque quaterque manu pectus percussa decorum, Flaventesque abscissa comas, Pro Jupiter ! ibit Hic, ait, et nostris illuserit advena regnis ? Non arma expedient, totâque ex urbe sequentur ? Deripientque rates alii navalibus ? Ite, Ferte citi flammas, date vela, impellite remos. — Quid loquor? aut ubi sum? Quæ mentem insania mutat?Infelix Dido! nunc te facta impia tangunt ?

596 Tum decuit, quum sceptra dabas.- En dextra fidesque, Quem secum patrios aiunt portare Penates! Quem subiisse humeris confectum ætate parentem ! Non potui abreptum divellere corpus, et undis 600 Spargere ? non socios, non ipsum absumere ferro Ascanium, patriisque epulandum ponere mensis ?

[ocr errors]

Verum anceps pugnæ fuerat fortuna.-Fuisset ;
Quem metui moritura ? Faces in castra tulissem,
Implêssemque foros flammis, natumque patremque 605
Cum genere exstinxêm, memet super ipsa dedissem.-
Sol, qui terrarum flammis opera omnia lustras,
Tuque, harum interpres curarum et conscia, Juno,
Nocturnisque Hecate triviis ululata per urbes,
Et Diræ ultrices, et dî morientis Elissæ,

610
Accipite hæc, meritumque malis advertite numen,
Et nostras audite preces. Si tangere portus
Infandum caput, ac terris adnare, necesse est,
Et sic fata Jovis poscunt, hic terminus hæret;
At, bello audacis populi vexatus et armis,

615 Finibus extorris, complexu avulsus Iuli, Auxilium imploret, videatque indigna suorum Funera ; nec, quum se sub leges pacis iniquæ Tradiderit, regno aut optatâ luce fruatur; Sed cadat ante diem, mediâque inhumatus arenâ. 620 Hæc precor ; hanc vocem extremam cum sanguine fundo. Tum vos, O Tyrii, stirpem, et genus omne futurum Exercete odiis ; cinerique hæc mittite nostro Munera. Nullus amor populis, nec foedera sunto. Exoriare aliquis nostris ex ossibus ultor,

625 Qui face Dardanios, ferroque, sequare colonos, Nunc, olim, quocumque dabunt se tempore vires. Litora litoribus contraria, fluctibus undas Imprecor, arma armis ; pugnent ipsique nepotesque.

Hæc ait, et partes animum versabat in omnes, 630 Invisam quærens quam primum abrumpere lucem. Tum breviter Barcen nutricem affata Sychæi; Namque suam patriâ antiquâ cinis ater habebat: Annam, cara mihi nutrix, huc siste sororem : Dic, corpus properet fluviali spargere lymphâ, 635 Et pecudes secum et monstrata piacula ducat : Sic veniat; tuque ipsa piâ tege tempora vittâ. Sacra Jovi Stygio, quæ rite incepta paravi,

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Perficere est animus, finemque imponere curis,
Dardaniique rogum capitis permittere flammæ.
Sic ait. Illa gradum studio celerabat anili.
At trepida, et coeptis immanibus effera, Dido,
Sanguineam volvens aciem, maculisque trementes
Interfusa genas, et pallida morte futurâ,
Interiora domus irrumpit limina, et altos
Conscendit furibunda rogos, ensemque recludit
Dardanium, non hos quæsitum munus in usus.
Hic, postquam Iliacas vestes, notumque cubile
Conspexit, paullum lacrimis et mente morata,
Incubuitque toro, dixitque novissima verba :

Dulces exuviæ, dum fata deusque sinebant,
Accipite hanc animam, meque his exsolvite curis.
Vixi, et, quem dederat cursum Fortuna, peregi ;
Et nunc magna mei sub terras ibit imago.
Urbem præclaram statui ; mea mænia vidi;
Ulta virum, pænas inimico a fratre recepi :
Felix, heu ! nimium felix, si litora tantum
Nunquam Dardaniæ tetigissent nostra carinæ !
Dixit; et, os impressa toro, Moriemur inultæ ;
Sed moriamur! ait. Sic, sic juvat ire sub umbras.
Hauriat hunc oculis ignem crudelis ab alto
Dardanus, et nostræ secum ferat omina mortis.

Dixerat: atque illam media inter talia ferro
Collapsam aspiciunt comites, ensemque cruore
Spumantem, sparsasque manus. It clamor ad alta
Atria : concussam bacchatur fama per urbem :
Lamentis, gemituque, et femineo ululatu
Tecta fremunt : resonat magnis plangoribus æther :
Non aliter, quam si immissis ruat hostibus omnis
Carthago, aut antiqua Tyrus, flammæque furentes
Culmina perque hominum volvantur perque deorum.
Audiit exanimis, trepidoque, exterrita, cursu,
Unguibus ora soror fædans, et pectora pugnis,
Per medios ruit, ac morientem nomine clamat :

[merged small][ocr errors][ocr errors]
« PreviousContinue »