Page images
PDF
EPUB

(Quando aliud mihi jam miseræ nihil ipsa reliqui),
Per connubia nostra, per inceptos hymenæos,
Si bene quid de te merui, fuit aut tibi quidquam
Dulce meum; miserere domus labentis, et istam,
Oro, si quis adhuc precibus locus, exue mentem.
Te propter Libycæ gentes, Nomadumque tyranni
Odere; infensi Tyrii: te propter eundem
Exstinctus pudor, et, quâ solâ sidera adibam,
Fama prior. Cui me moribundam deseris, hospes ?
Hoc solum nomen quoniam de conjuge restat.
Quid moror ? an mea Pygmalion dum monia frater
Destruat, aut captam ducat Gætulus Iarbas ?-
Saltem, si qua mihi de te suscepta fuisset
Ante fugam soboles; si quis mihi parvulus aulâ
Luderet Æneas, qui te tamen ore referret;
Non equidem omnino capta aut deserta viderer.
Dixerat ille Jovis monitis immota tenebat
Lumina, et obnixus curam sub corde premebat.
Tandem pauca refert: Ego te, quæ plurima fando
Enumerare vales, nunquam, Regina, negabo
Promeritam; nec me meminisse pigebit Elissæ,
Dum memor ipse mei, dum spiritus hos regit artus.

315

320

325

330

335

Pro re pauca loquar. Neque ego hanc abscondere furto

Speravi, ne finge, fugam; nec conjugis umquam

Prætendi tædas, aut hæc in fœdera veni.
Me si fata meis paterentur ducere vitam
Auspiciis, et sponte meâ componere curas;
Urbem Trojanam primum, dulcesque meorum
Reliquias colerem; Priami tecta alta manerent,
Et recidiva manu posuissem Pergama victis.
Sed nunc Italiam magnam Gryneus Apollo,
Italiam Lyciæ jussere capessere sortes.

Hic amor, hæc patria est. Si te Carthaginis arces
Phoenissam, Libycæque aspectus detinet urbis ;
Quæ tandem, Ausoniâ Teucros considere terrâ
Invidia est? Et nos fas extera quærere regna.

340

345

350

Me patris Anchisæ, quoties humentibus umbris
Nox operit terras, quoties astra ignea surgunt,
Admonet in somnis, et turbida terret imago :
Me puer Ascanius, capitisque injuria cari,
Quem regno Hesperiæ fraudo, et fatalibus arvis.
Nunc etiam interpres divûm, Jove missus ab ipso
(Testor utrumque caput), celeres mandata per auras
Detulit. Ipse deum manifesto in lumine vidi
Intrantem muros, vocemque his auribus hausi.
Desine meque tuis incendere teque querelis:
Italiam non sponte sequor.

Talia dicentem jamdudum aversa tuetur,
Huc illuc volvens oculos, totumque pererrat
Luminibus tacitis, et sic accensa profatur:

355

360

Nec tibi diva parens, generis nec Dardanus auctor,

365

Perfide; sed duris genuit te cautibus horrens
Caucasus, Hyrcanæque admôrunt ubera tigres.

Nam quid dissimulo? aut quæ me ad majora reservo?
Num fletu ingemuit nostro? num lumina flexit?

Num lacrimas victus dedit, aut miseratus amantem est? 370
Quæ quibus anteferam ? Jam jam, nec maxima Juno,
Nec Saturnius hæc oculis pater aspicit æquis.

Nusquam tuta fides. Ejectum litore, egentem,

Excepi, et regni demens in parte locavi :

Amissam classem, socios a morte reduxi.

375

Heu Furiis incensa feror! nunc augur Apollo,

Nunc Lycia sortes, nunc et, Jove missus ab ipso,
Interpres divûm fert horrida jussa per auras.
Scilicet is Superis labor est! ea cura quietos

Sollicitat! Neque te teneo, neque dicta refello.
I, sequere Italiam ventis; pete regna per undas.
Spero equidem mediis, si quid pia numina possunt,
Supplicia hausurum scopulis, et nomine Dido
Sæpe vocaturum. Sequar atris ignibus absens;
Et, quum frigida mors animâ seduxerit artus,

380

385

Omnibus Umbra locis adero. Dabis, improbe, pœnas:

Audiam, et hæc Manes veniet mihi fama sub imos.
His medium dictis sermonem abrumpit, et auras
Ægra fugit, seque ex oculis avertit et aufert,

Linquens multa metu cunctantem, et multa parantem 390
Dicere. Suscipiunt famulæ, collapsaque membra
Marmoreo referunt thalamo, stratisque reponunt.

At pius Æneas, quamquam lenire dolentem Solando cupit, et dictis avertere curas,

Multa gemens, magnoque animum labefactus amore; 395
Jussa tamen divûm exsequitur, classemque revisit.

Tum vero Teucri incumbunt, et litore celsas
Deducunt toto naves: natat uncta carina;
Frondentesque ferunt remos et robora silvis

Infabricata, fugæ studio.

400

Migrantes cernas, totâque ex urbe ruentes:

Ac veluti, ingentem formicæ farris acervum

Quum populant, hiemis memores, tectoque reponunt;
It nigrum campis agmen, prædamque per herbas
Convectant calle angusto; pars grandia trudunt
Obnixæ frumenta humeris; pars agmina cogunt,
Castigantque moras; opere omnis semita fervet.

405

Quis tibi tunc, Dido, cernenti talia, sensus!
Quosve dabas gemitus, quum litora fervere late
Prospiceres arce ex summâ, totumque videres
Misceri ante oculos tantis clamoribus æquor!
Improbe amor, quid non mortalia pectora cogis!
Ire iterum in lacrimas, iterum tentare precando
Cogitur, et supplex animos submittere amori,
Ne quid inexpertum frustra moritura relinquat.
Anna, vides toto properari litore: circum
Undique convenere: vocat jam carbasus auras,
Puppibus et læti nautæ imposuere coronas.

410

415

Hunc ego si potui tantum sperare dolorem,

Et perferre, soror, potero. Miseræ hoc tamen unum
Exsequere, Anna, mihi; solam nam perfidus ille

420

Te colere, arcanos etiam tibi credere sensus ;

Sola viri molles aditus et tempora nôras.

I, soror, atque hostem supplex affare superbum :
Non ego cum Danais Trojanam exscindere gentem
Aulide juravi, classemve ad Pergama misi;
Nec patris Anchisæ cinerem Manesve revelli:
Cur mea dicta negat duras demittere in aures?
Quo ruit? extremum hoc miseræ det munus amanti :
Exspectet facilemque fugam, ventosque ferentes.
Non jam conjugium antiquum, quod prodidit, oro,
Nec pulchro ut Latio careat, regnumque relinquat:
Tempus inane peto, requiem spatiumque furori,
Dum mea me victam doceat fortuna dolere.
Extremam hanc oro veniam (miserere sororis!);

425

430

435

Quam mihi quum dederis, cumulatam morte remittam.
Talibus orabat, talesque miserrima fletus

Fertque refertque soror; sed nullis ille movetur

Fletibus, aut voces ullas tractabilis audit:

Fata obstant, placidasque viri deus obstruit aures.

440

Ac velut, annoso validam quum robore quercum
Alpini Boreæ, nunc hinc, nunc flatibus illinc
Eruere inter se certant; it stridor, et alte
Consternunt terram, concusso stipite, frondes;
Ipsa hæret scopulis, et quantum vertice ad auras
Ætherias, tantum radice in Tartara tendit :

445

Haud secus assiduis hinc atque hinc vocibus heros
Tunditur, et magno persentit pectore curas;

Mens immota manet; lacrimæ volvuntur inanes.

450

Tum vero infelix, fatis exterrita, Dido
Mortem orat; tædet cœli convexa tueri.
Quo magis inceptum peragat, lucemque relinquat,
Vidit, turicremis quum dona imponeret aris,
(Horrendum dictu!) latices nigrescere sacros,
Fusaque in obscœnum se vertere vina cruorem.
Hoc visum nulli, non ipsi effata sorori.
Præterea, fuit in tectis de marmore templum
Conjugis antiqui, miro quod honore colebat,

455

Velleribus niveis, et festâ fronde revinctum :
Hinc exaudiri voces, et verba vocantis

Visa viri, nox quum terras obscura teneret ;
Solaque culminibus ferali carmine bubo
Sæpe queri, et longas in fletum ducere voces.
Multaque præterea vatum prædicta piorum
Terribili monitu horrificant. Agit ipse furentem
In somnis ferus Æneas; semperque relinqui
Sola sibi, semper longam incomitata videtur
Ire viam, et Tyrios desertâ quærere terrâ.

460

465

Eumenidum veluti demens videt agmina Pentheus,
Et solem geminum, et duplices se ostendere Thebas: 470
Aut Agamemnonius scenis agitatus Orestes,
Armatam facibus matrem, et serpentibus atris,
Quum fugit, ultricesque sedent in limine Diræ.

Ergo, ubi concepit Furias, evicta dolore,
Decrevitque mori, tempus secum ipsa modumque
Exigit, et mostam dictis aggressa sororem,
Consilium vultu tegit, ac spem fronte serenat :
Inveni, germana, viam (gratare sorori),

Quæ mihi reddat eum, vel eo me solvat amantem.
Oceani finem juxta, solemque cadentem,
Ultimus Æthiopum locus est, ubi maximus Atlas
Axem humero torquet stellis ardentibus aptum :
Hinc mihi Massylæ gentis monstrata sacerdos,
Hesperidum templi custos, epulasque draconi
Quæ dabat, et sacros servabat in arbore ramos,
Spargens humida mella, soporiferumque papaver.
Hæc se carminibus promittit solvere mentes
Quas velit, ast aliis duris immittere curas;
Sistere aquam fluviis; et vertere sidera retro ;
Nocturnosque ciet Manes: mugire videbis

475

480

485

490

Sub pedibus terram, et descendere montibus ornos.
Testor, cara, deos, et te, germana, tuumque
Dulce caput, magicas invitam accingier artes.
Tu secreta pyram tecto interiore sub auras

« PreviousContinue »