Page images
PDF

(Quando aliud mihi jam miseræ nihil ipsa reliqui), 315
Per connubia nostra, per inceptos hymenæos,
Si bene quid de te merui, fuit aut tibi quidquam
Dulce meum; miserere domus labentis, et istam,
Oro, si quis adhuc precibus locus, exue mentem.
Te propter Libycæ gentes, Nomadumque tyranni 320
Odere ; infensi Tyrii : te propter eundem
Exstinctus pudor, et, quâ solâ sidera adibam,
Fama prior. Cui me moribundam deseris, hospes ?
Hoc solum nomen quoniam de conjuge restat.
Quid moror ? an mea Pygmalion dum monia frater 325
Destruat, aut captam ducat Gætulus Iarbas ?-
Saltem, si qua mihi de te suscepta fuisset
Ante fugam soboles ; si quis mihi parvulus aulâ
Luderet Æneas, qui te tamen ore referret ;
Non equidem omnino capta aut deserta viderer. 330

Dixerat : ille Jovis monitis immota tenebat
Lumina, et obnixus curam sub corde premebat.
Tandem pauca refert: Ego te, quæ plurima fando
Enumerare vales, nunquam, Regina, negabo
Promeritam ; nec me meminisse pigebit Elissæ, 335
Dum memor ipse mei, dum spiritus hos regit artus.
Pro re pauca loquar. Neque ego hanc abscondere furto
Speravi, ne finge, fugam ; nec conjugis umquam
Prætendi tædas, aut hæc in foedera veni.
Me si fata meis paterentur ducere vitam

340 Auspiciis, et sponte meâ componere curas ; Urbem Trojanam primum, dulcesque meorum Reliquias colerem ; Priami tecta alta manerent, Et recidiva manu posuissem Pergama victis. Sed nunc Italiam magnam Gryneus Apollo,

345 Italiam Lyciæ jussere capessere sortes. Hic amor, hæc patria est. Si te Carthaginis arces Phønissam, Libycæque aspectus detinet urbis ; Quæ tandem, Ausoniâ Teucros considere terrâ Invidia est ? Et nos fas extera quærere regna. 350

Me patris Anchisæ, quoties humentibus umbris
Nox operit terras, quoties astra ignea surgunt,
Admonet in somnis, et turbida terret imago :
Me puer Ascanius, capitisque injuria cari,
Quem regno Hesperiæ fraudo, et fatalibus arvis. 355
Nunc etiam interpres divûm, Jove missus ab ipso
(Testor utrumque caput), celeres mandata per auras
Detulit. Ipse deum manifesto in lumine vidi
Intrantem muros, vocemque his auribus hausi.
Desine meque tuis incendere teque querelis :

360 Italiam non sponte sequor.

Talia dicentem jamdudum aversa tuetur, Huc illuc volvens oculos, totumque pererrat Luminibus tacitis, et sic accensa profatur : Nec tibi diva parens, generis nec Dardanus auctor, 365 Perfide ; sed duris genuit te cautibus horrens Caucasus, Hyrcanæque admôrunt ubera tigres. Nam quid dissimulo ? aut quæ me ad majora reservo ? Num fletu ingemuit nostro ? num lumina flexit ? Num lacrimas victus dedit, aut miseratus amantem est? 370 Quæ quibus anteferam? Jam jam, nec maxima Juno, Nec Saturnius hæc oculis pater aspicit æquis. Nusquam tuta fides. Ejectum litore, egentem, Excepi, et regni demens in parte locavi : Amissam classem, socios a morte reduxi.

375 Heu Furiis incensa feror! nunc augur Apollo, Nunc Lyciæ sortes, nunc et, Jove missus ab ipso, Interpres divûm fert horrida jussa per auras. Scilicet is Superis labor est! ea cura quietos Sollicitat! Neque te teneo, neque dicta refello. 380 I, sequere Italiam ventis ; pete regna per undas. Spero equidem mediis, si quid pia numina possunt, Supplicia hausurum scopulis, et nomine Dido Sæpe vocaturum. Sequar atris ignibus absens; Et, quum frigida mors animâ seduxerit artus, Omnibus Umbra locis adero. Dabis, improbe, ponas :

[ocr errors]

Audiam, et hæc Manes veniet mihi fama sub imos.
His medium dictis sermonem abrumpit, et auras
Ægra fugit, seque ex oculis avertit et aufert,
Linquens multa metu cunctantem, et multa parantem 390
Dicere. Suscipiunt famulæ, collapsaque membra
Marmoreo referunt thalamo, stratisque reponunt.

At pius Æneas, quamquam lenire dolentem
Solando cupit, et dictis avertere curas,
Multa gemens, magnoque animum labefactus amore; 395
Jussa tamen divûm exsequitur, classemque revisit.
Tum vero Teucri incumbunt, et litore celsas
Deducunt toto naves : natat uncta carina ;
Frondentesque ferunt remos et robora silvis
Infabricata, fugæ studio.

400 Migrantes cernas, totâque ex urbe ruentes : Ac veluti, ingentem formicæ farris acervum Quum populant, hiemis memores, tectoque reponunt; It nigrum campis agmen, prædamque per herbas Convectant calle angusto; pars grandia trudunt 405 Obnixæ frumenta humeris ; pars agmina cogunt, Castigantque moras ; opere omnis semita fervet.

Quis tibi tunc, Dido, cernenti talia, sensus ! Quosve dabas gemitus, quum litora fervere late Prospiceres arce ex summâ, totumque videres 410 Misceri ante oculos tantis clamoribus æquor ! Improbe amor, quid non mortalia pectora cogis ! Ire iterum in lacrimas, iterum tentare precando Cogitur, et supplex animos submittere amori, Ne quid inexpertum frustra moritura relinquat. 415

Anna, vides toto properari litore : circum Undique convenere : vocat jam carbasus auras, Puppibus et læti nautæ imposuere coronas. Hunc ego si potui tantum sperare dolorem, Et perferre, soror, potero. Miseræ hoc tamen unum 420 Exsequere, Anna, mihi; solam nam perfidus ille Te colere, arcanos etiam tibi credere sensus ;

[ocr errors]

Sola viri molles aditus et tempora nôras.
I, soror, atque hostem supplex affare superbum :
Non ego cum Danais Trojanam exscindere gentem 425
Aulide juravi, classemve ad Pergama misi ;
Nec patris Anchisæ cinerem Manesve revelli:
Cur mea dicta negat duras demittere in aures ?
Quo ruit? extremum hoc miseræ det munus amanti :
Exspectet facilemque fugam, ventosque ferentes. 430
Non jam conjugium antiquum, quod prodidit, oro,
Nec pulchro ut Latio careat, regnumque relinquat:
Tempus inane peto, requiem spatiumque furori,
Dum mea me victam doceat fortuna dolere.
Extremam hanc oro veniam (miserere sororis !); 435
Quam mihi quum dederis, cumulatam morte remittam.

Talibus orabat, talesque miserrima fletus
Fertque refertque soror; sed nullis ille movetur
Fletibus, aut voces ullas tractabilis audit :
Fata obstant, placidasque viri deus obstruit aures. 440
Ac velut, annoso validam quum robore quercum
Alpini Boreæ, nunc hinc, nunc flatibus illinc
Eruere inter se certant; it stridor, et alte
Consternunt terram, concusso stipite, frondes ;
Ipsa hæret scopulis, et quantum vertice ad auras
Ætherias, tantum radice in Tartara tendit :
Haud secus assiduis hinc atque hinc vocibus heros
Tunditur, et magno persentit pectore curas ;
Mens immota manet ; lacrimæ volvuntur inanes.
Tum vero infelix, fatis exterrita, Dido

450 Mortem orat; tædet cæli convexa tueri. Quo magis inceptum peragat, lucemque relinquat, Vidit, turicremis quum dona imponeret aris, (Horrendum dictu !) latices nigrescere sacros, Fusaque in obscænum se vertere vina cruorem. 455 Hoc visum nulli, non ipsi effata sorori. Præterea, fuit in tectis de marmore templum Conjugis antiqui, miro quod honore colebat,

[ocr errors]

Velleribus niveis, et festâ fronde revinctum :
Hinc exaudiri voces, et verba vocantis

460
Visa viri, nox quum terras obscura teneret ;
Solaque culminibus ferali carmine bubo
Sæpe queri, et longas in fletum ducere voces.
Multaque præterea vatum prædicta piorum
Terribili monitu horrificant. Agit ipse furentem 465
In somnis ferus Æneas ; semperque relinqui
Sola sibi, semper longam incomitata videtur
Ire viam, et Tyrios desertâ quærere terrâ.
Eumenidum veluti demens videt agmina Pentheus,
Et solem geminum, et duplices se ostendere Thebas : 470
Aut Agamemnonius scenis agitatus Orestes,
Armatam facibus matrem, et serpentibus atris,
Quum fugit, ultricesque sedent in limine Diræ.

Ergo, ubi concepit Furias, evicta dolore, Decrevitque mori, tempus secum ipsa modumque 475 Exigit, et mostam dictis aggressa sororem, Consilium vultu tegit, ac spem fronte serenat : Inveni, germana, viam (gratare sorori), Quæ mihi reddat eum, vel eo me solvat amantem. Oceani finem juxta, solemque cadentem,

480 Ultimus Æthiopum locus est, ubi maximus Atlas Axem humero torquet stellis ardentibus aptum : Hinc mihi Massylæ gentis monstrata sacerdos, Hesperidum templi custos, epulasque draconi Quæ dabat, et sacros servabat in arbore ramos, 485 Spargens humida mella, soporiferumque papaver. Hæc se carminibus promittit solvere mentes Quas velit, ast aliis duris immittere curas ; Sistere aquam fluviis; et vertere sidera retro ; Nocturnosque ciet Manes : mugire videbis

490 Sub pedibus terram, et descendere montibus ornos. Testor, cara, deos, et te, germana, tuumque Dulce caput, magicas invitam accingier artes. Tu secreta pyram tecto interiore sub auras

« PreviousContinue »