Page images
PDF

135

140

145

150

Stat sonipes, ac frena ferox spumantia mandit.
Tandem progreditur, magnâ stipante catervâ,
Sidoniam picto chlamydem circumdata limbo:
Cui pharetra ex auro, crines nodantur in aurum,
Aurea purpuream subnectit fibula vestem.
Nec non et Phrygii comites, et lætus Iulus,
Incedunt. Ipse ante alios pulcherrimus omnes
Infert se socium Æneas, atque agmina jungit:
Qualis, ubi hibernam Lyciam Xanthique fluenta
Deserit, ac Delum maternam in visit, Apollo,
Instauratque choros, mixtique altaria circum
Cretesque Dryopesque fremunt, pictique Agathyrsi ;
Ipse jugis Cynthi graditur, mollique fluentem
Fronde premit crinem fingens, atque implicat auro :
Tela sonant humeris. Haud illo segnior ibat
Æneas; tantum egregio decus enitet ore.
Postquam altos ventum in montes, atque invia lustra,
Ecce! feræ, saxi dejectæ vertice, capræ
Decurrere jugis ; aliâ de parte patentes
Transmittunt cursu campos atque agmina cervi
Pulverulenta fugâ glomerant, montesque relinquunt.
At puer Ascanius mediis in vallibus acri
Gaudet equo; jamque hos cursu, jam præterit illos,
Spumantemque dari pecora inter inertia votis
Optat aprum, aut fulvum descendere monte leonem.

Interea magno misceri murmure coelum
Incipit. Insequitur commixtâ grandine nimbus.
Et Tyrii comites passim, et Trojana juventus,
Dardaniusque nepos Veneris, diversa per agros
Tecta metu petiere. Ruunt de montibus amnes.
Speluncam Dido dux et Trojanus eandem
Deveniunt. Prima et Tellus et pronuba Juno
Dant signum: fulsere ignes, et conscius æther
Connubiis ; summoque ululârunt vertice Nymphæ.
Ille dies primus leti primusque malorum
Causa fuit: neque enim specie famâve movetur,

155

160

165

170

Nec jam furtivum Dido meditatur amorem :
Conjugium vocat; hoc prætexit nomine culpam.

Extemplo Libyæ magnas it Fama per urbes ;
Fama, malum, quo non aliud velocius ullum :
Mobilitate viget, viresque acquirit eundo.

175 Parva metu primo; mox sese attollit in auras, Ingrediturque solo, et caput inter nubila condit. Illam Terra parens, irâ irritata deorum, Extremam, ut perhibent, Cao Enceladoque sororem Progenuit, pedibus celerem, et pernicibus alis. 180 Monstrum horrendum, ingens; cui, quot sunt corpore plumæ, Tot vigiles oculi subter, mirabile dictu, Tot linguæ, totidem ora sonant, tot subrigit aures. Nocte volat cæli medio terræque, per umbram, Stridens, nec dulci declinat lumina somno:

185 Luce sedet custos aut summi culmine tecti, Turribus aut altis, et magnas territat urbes; Tam ficti pravique tenax, quam nuntia veri. Hæc tum multiplici populos sermone replebat Gaudens, et pariter facta atque infecta canebat : Venisse Ænean, Trojano a sanguine cretum, Cui se pulchra viro dignetur jungere Dido ; Nunc hiemem inter se luxu, quam longa, fovere, Regnorum immemores, turpique cupidine captos. Hæc passim dea fæda virûm diffundit in ora.

195 Protenus ad regem cursus detorquet Iarban, Incenditque animum dictis, atque aggerat iras.

Hic, Hammone satus, raptâ Garamantide Nymphâ, Templa Jovi centum latis immania regnis, Centum aras posuit ; vigilemque sacraverat ignem, 200 Excubias divûm æternas ; pecudumque cruore Pingue solum, et variis florentia limina sertis. Isque, amens animi, et rumore accensus amaro, Dicitur, ante aras, media inter numina divům, Multa Jovem manibus supplex orâsse supinis : 205 Jupiter omnipotens cui nunc Maurusia pictis

190

220

Gens epulata toris Lenæum libat honorem,
Aspicis hæc? an te, genitor, quum fulmina torques,
Nequidquam horremus ? cæcique in nubibus ignes
Terrificant animos, et inania murmura miscent? 210
Femina, quæ nostris errans in finibus urbem
Exiguam pretio posuit, cui litus arandum,
Cuique loci leges dedimus, connubia nostra
Repulit, ac dominum Ænean in regna recepit.
Et nunc ille Paris, cum semiviro comitatu,

215
Mæoniâ mentum mitrâ, crinemque madentem,
Subnixus, rapto potitur ; nos munera templis
Quippe tuis ferimus, famamque fovemus inanem.

Talibus orantem dictis, arasque tenentem,
Audiit omnipotens, oculosque ad menia torsit
Regia, et oblitos famæ melioris amantes.
Tum sic Mercurium alloquitur, ac talia mandat :
Vade age, nate, voca Zephyros, et labere pennis ;
Dardaniumque ducem, Tyriâ Carthagine qui nunc
Exspectat, fatisque datas non respicit urbes,

225
Alloquere, et celeres defer mea dicta per auras.
Non illum nobis genetrix pulcherrima talem
Promisit, Graiûmque ideo bis vindicat armis ;
Sed fore, qui, gravidam imperiis, belloque frementem,
Italiam regeret, genus alto a sanguine Teucri

230 Proderet, ac totum sub leges mitteret orbem. Si nulla accendit tantarum gloria rerum, Nec super ipse suâ molitur laude laborem ; Ascanione pater Romanas invidet arces ? Quid struit ? aut quâ spe, inimicâ in gente, moratur, 235 Nec prolem Ausoniam, et Lavinia respicit arva? Naviget! Hæc summa est ; hic nostri nuntius esto.

Dixerat. Ille patris magni parere parabat Imperio ; et primum pedibus talaria nectit Aurea, quæ sublimem alis, sive æquora supra, 240 Seu terram, rapido pariter cum flamine portant. Tum virgam capit: hâc animas ille evocat Orco

245

250

255

260

Pallentes, alias sub Tartara tristia mittit;
Dat somnos adimitque, et lumina morte resignat:
Illâ fretus agit ventos, et turbida tranat
Nubila. Jamque volans apicem et latera ardua cernit
Atlantis duri, coelum qui vertice fulcit;
Atlantis, cinctum assidue cui nubibus atris
Piniferum caput et vento pulsatur et imbri ;
Nix humeros infusa tegit ; tum flumina mento
Præcipitant senis, et glacie riget horrida barba.
Hic primum paribus nitens Cyllenius alis
Constitit ; hinc toto præceps se corpore ad undas
Misit, avi similis, quæ circum litora, circum
Piscosos scopulos, humilis volat æquora juxta.
Haud aliter terras inter cælumque volabat,
Litus arenosum ac Libyæ ventosque secabat
Materno veniens ab avo Cyllenia proles.
Ut primum alatis tetigit magalia plantis,
Ænean fundantem arces, ac tecta novantem,
Conspicit : atque illi stellatus iaspide fulvâ
Ensis erat, Tyrioque ardebat murice læna,
Demissa ex humeris ; dives quæ munera Dido
Fecerat, et tenui telas discreverat auro.
Continuo invadit : Tu nunc Carthaginis altæ
Fundamenta locas, pulchramque uxorius urbem
Exstruis ? heu regni rerumque oblite tuarum !
Ipse deûm tibi me claro demittit Olympo
Regnator, coelum et terras qui numine torquet ;
Ipse hæc ferre jubet celeres mandata per auras :
Quid struis ? aut quâ spe Libycis teris otia terris ?
Si te nulla movet tantarum gloria rerum,
Nec super ipse tuâ moliris laude laborem ;
Ascanium surgentem, et spes heredis Iuli
Respice, cui regnum Italiæ Romanaque tellus
Debentur. Tali Cyllenius ore locutus
Mortales visus medio sermone reliquit,
Et procul in tenuem ex oculis evanuit auram.

[merged small][merged small][ocr errors]

290

At vero Æneas aspectu obmutuit amens, Arrectæque horrore comæ, et vox faucibus hæsit. 280 Ardet abire fugâ, dulcesque relinquere terras, Attonitus tanto monitu imperioque deorum. Heu! quid agat ? quo nunc reginam ambire furentem Audeat affatu ? quæ prima exordia sumat ? Atque animum nunc huc celerem, nunc dividit illuc, 285 In partesque rapit varias, perque omnia vergat. Hæc alternanti potior sententia visa est : Mnesthea Sergestumque vocat, fortemque Serestum, Classem aptent taciti, socios ad litora cogant ; Arma parent, et, quæ sit rebus causa novandis,

290 Dissimulent; sese interea, quando optima Dido Nesciat, et tantos rumpi non speret amores, Tentaturum aditus, et quæ mollissima fandi Tempora, quis rebus dexter modus. Ocius omnes Imperio læti parent, ac jussa facessunt.

295 At regina dolos (quis fallere possit amantem !) Præsensit, motusque excepit prima futuros, Omnia tuta timens. Eadem impia Fama furenti Detulit armari classem, cursumque parari. Sævit inops animi, totamque incensa per urbem 300 Bacchatur; qualis commotis excita sacris Thyias, ubi audito stimulant trieterica Baccho Orgia, nocturnusque vocat clamore Cithæron. Tandem his Ænean compellat vocibus ultro : Dissimulare etiam sperâsti, perfide, tantum

305 Posse nefas ? tacitusque meâ decedere terrâ ? Nec te noster amor, nec te data dextera quondam, Nec moritura tenet crudeli funere Dido ? Quin etiam hiberno moliris sidere classem, Et mediis properas Aquilonibus ire per altum, Crudelis ? Quid ? si non arva aliena, domosque Ignotas peteres, et Troja antiqua maneret, Troja per undosum peteretur classibus æquor ? Mene fugis ? Per ego has lacrimas dextramque tuam te

310

« PreviousContinue »