Page images
PDF

Deseris, heu! tantis nequidquam erepte periclis !
Nec vates Helenus, quum multa horrenda moneret,
Hos mihi prædixit luctus ; non dira Celæno.
Hic labor extremus, longarum hæc meta viarum.
Hinc me digressum vestris deus appulit oris.

Sic pater Æneas, intentis omnibus, unus
Fata renarrabat divûm, cursusque docebat.
Conticuit tandem, factoque hic fine quievit.

[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][merged small][merged small]
[ocr errors][merged small]

At regina, gravi jamdudum saucia curâ,
Vulnus alit venis, et cæco carpitur igni.
Multa viri virtus animo, multusque recursat
Gentis honos : hærent infixi pectore vultus,
Verbaque : nec placidam membris dat cura quietem.

Postera Phoebeâ lustrabat lampade terras,
Humentemque Aurora polo dimoverat umbram,
Quum sic unanimam alloquitur male sana sororem :
Anna soror, quæ me suspensam insomnia terrent!
Quis novus hic nostris successit sedibus hospes !
Quem sese ore ferens ! quam forti pectore, et armis !
Credo equidem, nec vana fides, genus esse deorum.
Degeneres animos timor arguit. Heu ! quibus ille
Jactatus fatis ! quæ bella exhausta canebat !
Si mihi non animo fixum immotumque sederet,
Ne cui me vinclo vellem sociare jugali,
Postquam primus amor deceptam morte fefellit;
Si non pertæsum thalami tædæque fuisset ;
Huic uni forsan potui succumbere culpæ.
Anna, fatebor enim, miseri post fata Sychæi
Conjugis, et sparsos fraternâ cæde Penates,
Solus hic inflexit sensus, animumque labantem
Impulit: agnosco veteris vestigia flammæ.
Sed mihi vel tellus optem prius ima dehiscat,
Vel Pater omnipotens adigat me fulmine ad umbras,
Pallentes umbras Erebi, noctemque profundam,

[merged small][merged small][ocr errors]

40

Ante, Pudor, quam te violo, aut tua jura resolvo.
Ille meos, primus qui me sibi junxit, amores
Abstulit : ille babeat secum, servetque sepulcro.
Sic effata, sinum lacrimis implevit obortis.

Anna refert: O luce magis dilecta sorori !
Solane perpetuâ mærens carpere juventâ ?
Nec dulces natos, Veneris nec præmia nôris ?
Id cinerem aut Manes credis curare sepultos ?
Esto; ægram nulli quondam flexere mariti,
Non Libyæ, non ante Tyro; despectus Iarbas,
Ductoresque alii, quos Africa terra, triumphis
Divès, alit: placitone etiam pugnabis amori ?
Nec venit in mentem, quorum consederis arvis ?
Hinc Gætulæ urbes, genus insuperabile bello,
Et Numidæ infreni cingunt, et inhospita Syrtis;
Hinc deserta siti regio, lateque furentes
Barcæi. Quid bella Tyro surgentia dicam,
Germanique minas?
Dîs equidem auspicibus reor, et Junone secundâ,
Hunc cursum Iliacas vento tenuisse carinas.
Quam tu urbem, soror, hanc cernes ! quæ surgere regna
Conjugio tali! Teucrûm comitantibus armis,
Punica se quantis attollet gloria rebus !
Tu modo posce deos veniam, sacrisque litatis,
Indulge hospitio, causasque innecte morandi,
Dum pelago desævit hiems, et aquosus Orion,
Quassatæque rates ; dum non tractabile cælum.
His dictis incensum animum inflammavit amore,
Spemque dedit dubiæ menti, solvitque pudorem.

Principio delubra adeunt, pacemque per aras Exquirunt; mactant lectas de more bidentes Legiferæ Cereri, Phæboque, patrique Lyæo ; Junoni ante omnes, cui vincla jugalia curæ. Ipsa, tenens dextrâ pateram, pulcherrima Dido, 60 Candentis vaccæ media inter cornua fundit; Aut, ante ora deûm, pingues spatiatur ad aras,

[ocr errors]
[ocr errors]

Instauratque diem donis, pecudumque reclusis
Pectoribus inhians spirantia consulit exta.
Heu vatum ignaræ mentes ! quid vota furentem,
Quid delubra juvant? est mollis flamma medullas
Interea, et tacitum vivit sub pectore vulnus.
Uritur infelix Dido, totâque vagatur
Urbe furens : qualis conjectâ cerva sagittâ,
Quam procul incautam nemora inter Cresia fixit 70
Pastor agens telis, liquitve volatile ferrum
Nescius : illa fugâ silvas saltusque peragrat
Dictæos; hæret lateri letalis arundo.
Nunc media Ænean secum per mænia ducit,
Sidoniasque ostentat opes, urbemque paratam ;
Incipit effari, mediâque in voce resistit:
Nunc eadem, labente die, convivia quærit,
Iliacosque iterum demens audire labores
Exposcit, pendetque iterum narrantis ab ore.
Post, ubi digressi, lumenque obscura vicissim
Luna premit, suadentque cadentia sidera somnos,
Sola domo mæret vacuâ, stratisque.relictis
Incubat : illum absens absentem auditque videtque :
Aut gremio Ascanium, genitoris imagine capta,
Detinet, infandum si fallere possit amorem.
Non cæptæ assurgunt turres ; non arma juventus
Exercet, portusve aut propugnacula bello
Tuta parant: pendent opera interrupta, minæque
Murorum ingentes, æquataque machina cælo.

Quam simul ac tali persensit peste teneri
Cara Jovis conjux, nec famam obstare furori;
Talibus aggreditur Venerem Saturnia dictis :
Egregiam vero laudem et spolia ampla refertis
Tuque puerque tuus : magnum et memorabile numen,
Una dolo divûm si femina victa duorum est.
Nec me adeo fallit, veritam te mænia nostra,
Suspectas habuisse domos Carthaginis altæ.
Sed quis erit modus? aut quo nunc certamina tanta ?

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Quin potius pacem æternam pactosque hymenæos
Exercemus ? habes, totâ quod mente petîsti : 100
Ardet amans Dido, traxitque per ossa furorem.
Communem hunc ergo populum, paribusque regamus
Auspiciis : liceat Phrygio servire marito,
Dotalesque tuæ Tyrios permittere dextræ.
Olli (sensit enim simulatâ mente locutam,

105
Quo regnum Italiæ Libycas averteret oras)
Sic contra est ingressa Venus : Quis talia demens
Abnuat, aut tecum malit contendere bello?
Si modo, quod memoras, factum fortuna sequatur.
Sed fatis incerta feror, si Jupiter unam

110 Esse velit Tyriis urbem, Trojâque profectis, Miscerive probet populos, aut fødera jungi. Tu conjux : tibi fas animum tentare precando. Perge : sequar. Tum sic excepit regia Juno :

Mecum erit iste labor. Nunc quâ ratione, quod instat, Confieri possit, paucis, adverte, docebo.

116 Venatum Æneas unaque miserrima Dido In nemus ire parant, ubi primos crastinus ortus Extulerit Titan, radiisque retexerit orbem. His ego nigrantem commixtâ grandine nimbum, 120 Dum trepidant alæ, saltusque indagine cingunt, Desuper infundam, et tonitru cælum omne ciebo. Diffugient comites, et nocte tegentur opacâ : Speluncam Dido dux et Trojanus eandem Devenient. Adero, et, tua si mihi certa voluntas, 125 Connubio jungam stabili, propriamque dicabo. Hic Hymenæus erit. Non adversata, petenti Annuit, atque dolis risit Cytherea repertis.

Oceanum interea surgens Aurora relinquit: It portis, jubare exorto, delecta juventus :

130 Retia rara, plagæ, lato venabula ferro, Massylique ruunt equites, et odora canum vis. Reginam, thalamo cunctantem, ad limina primi Penorum exspectant; ostroque insignis et auro

« PreviousContinue »