Page images
PDF
EPUB

Sanguis, ait, solidæque suo stant robore vires,

Vos agitate fugam.

Me si cœlicolæ voluissent ducere vitam,

Has mihi servâssent sedes.

640

Satis una, superque,

Vidimus excidia, et captæ superavimus urbi.

Sic, O sic positum affati discedite corpus.

Ipse manu mortem inveniam. Miserebitur hostis,
Exuviasque petet. Facilis jactura sepulcri.

645

Jampridem invisus divis, et inutilis, annos

Demoror, ex quo me divûm pater, atque hominum rex,
Fulminis afflavit ventis, et contigit igni.

Talia perstabat memorans, fixusque manebat.
Nos contra, effusi lacrimis, conjuxque Creüsa,
Ascaniusque, omnisque domus, ne vertere secum
Cuncta pater, fatoque urgenti incumbere vellet.
Abnegat; inceptoque, et sedibus hæret in îsdem.
Rursus in arma feror, mortemque miserrimus opto:
Nam quod consilium, aut quæ jam fortuna dabatur ?
Mene efferre pedem, genitor, te posse relicto
Sperâsti? tantumque nefas patrio excidit ore?
Si nihil ex tantâ Superis placet urbe relinqui,
Et sedet hoc animo, perituræque addere Trojæ
Teque tuosque juvat; patet isti janua leto;
Jamque aderit multo Priami de sanguine Pyrrhus,
Natum ante ora patris, patrem qui obtruncat ad aras.
Hoc erat, alma parens, quod me per tela, per ignes
Eripis, ut mediis hostem in penetralibus, utque
Ascanium, patremque meum, juxtaque Creüsam,
Alterum in alterius mactatos sanguine cernam?
Arma, viri, ferte arma: vocat lux ultima victos.
Reddite me Danais; sinite instaurata revisam
Prælia. Numquam omnes hodie moriemur inulti.
Hinc ferro accingor rursus, clypeoque sinistram
Insertabam aptans, meque extra tecta ferebam.
Ecce autem, complexa pedes, in limine conjux
Hærebat, parvumque patri tendebat Iulum :

650

655

660

665

670

Si periturus abis, et nos rape in omnia tecum ;

Sin aliquam expertus sumtis spem ponis in armis,
Hanc primum tutare domum. Cui parvus Iulus,
Cui pater, et conjux quondam tua dicta relinquor?
Talia vociferans gemitu tectum omne replebat;
Quum subitum dictuque oritur mirabile monstrum :
Namque manus inter, mœstorumque ora parentum,
Ecce! levis summo de vertice visus Iuli
Fundere lumen apex, tactuque innoxia molles
Lambere flamma comas, et circum tempora pasci.
Nos pavidi trepidare metu, crinemque flagrantem
Excutere, et sanctos restinguere fontibus ignes.
At pater Anchises oculos ad sidera lætus
Extulit, et cœlo palmas cum voce tetendit :
Jupiter omnipotens, precibus si flecteris ullis,
Aspice nos; hoc tantum: et, si pietate meremur,
Da deinde auxilium, pater, atque hæc omina firma.
Vix ea fatus erat senior: subitoque fragore
Intonuit lævum, et, de cœlo lapsa, per umbras,
Stella, facem ducens, multâ cum luce cucurrit.
Illam, summa super labentem culmina tecti,
Cernimus Idæâ claram se condere silvâ,
Signantemque vias: tum longo limite sulcus
Dat lucem, et late circum loca sulfure fumant.
Hic vero victus genitor se tollit ad auras,

675

680

685

690

695

Affaturque deos, et sanctum sidus adorat:

700

Jam jam nulla mora est; sequor, et, qua ducitis, adsum. Dî patrii, servate domum, servate nepotem:

Vestrum hoc augurium, vestroque in numine Troja est.

Cedo equidem, nec, nate, tibi comes ire recuso.
Dixerat ille; et jam per moenia clarior ignis

705

Auditur, propiusque æstus incendia volvunt.
Ergo age, care pater, cervici imponere nostræ :
Ipse subibo humeris, nec me labor iste gravabit.

Quo res cumque cadent, unum et commune periclum,
Una salus ambobus erit. Mihi parvus Iulus

710

Sit comes, et longe servet vestigia conjux.
Vos, famuli, quæ dicam, animis advertite vestris.
Est urbe egressis tumulus, templumque vetustum
Desertæ Cereris, juxtaque antiqua cupressus,
Religione patrum multos servata per annos:

715

Hanc ex diverso sedem veniemus in unam.

Tu, genitor, cape sacra manu, patriosque Penates:

Me, bello e tanto digressum, et cæde recenti,

Attrectare nefas, donec me flumine vivo

Abluero.

720

Hæc fatus, latos humeros, subjectaque colla,
Veste super fulvique insternor pelle leonis,
Succedoque oneri: dextræ se parvus Iulus
Implicuit, sequiturque patrem non passibus æquis:
Pone subit conjux. Ferimur per opaca locorum ;
Et me, quem dudum non ulla injecta movebant
Tela, neque adverso glomerati ex agmine Graii,
Nunc omnes terrent auræ, sonus excitat omnis,
Suspensum, et pariter comitique onerique timentem.
Jamque propinquabam portis, omnemque videbar

Evasisse viam, subito quum creber ad aures

725

730

Visus adesse pedum sonitus; genitorque per umbram
Prospiciens, Nate, exclamat, fuge, nate; propinquant:
Ardentes clypeos atque æra micantia cerno.

Hic mihi nescio quod trepido male numen amicum

735

Confusam eripuit mentem. Namque, avia cursu

Dum sequor, et notâ excedo regione viarum,
Heu! misero conjux fatone erepta Creüsa
Substitit, erravitne viâ, seu lassa resedit,
Incertum: nec post oculis est reddita nostris.

Nec prius amissam respexi, animumve reflexi,

Venimus: hic demum collectis omnibus una

Quam tumulum antiquæ Cereris sedemque sacratam

Defuit; et comites, natumque, virumque fefellit.

740

Quem non incusavi amens hominumque deorumque? 745 Aut quid in eversâ vidi crudelius urbe ?

Ascanium, Anchisenque patrem, Teucrosque Penates
Commendo sociis, et curvâ valle recondo:
Ipse urbem repeto, et cingor fulgentibus armis.
Stat casus renovare omnes, omnemque reverti
Per Trojam, et rursus caput objectare periclis.

Principio muros, obscuraque limina portæ,
Qua gressum extuleram, repeto; et vestigia retro
Observata sequor per noctem, et lumine lustro.
Horror ubique animos, simul ipsa silentia terrent.
Inde domum, si forte pedem, si forte, tulisset,

750

755

Me refero: irruerant Danai, et tectum omne tenebant.
Ilicet ignis edax summa ad fastigia vento

Volvitur; exsuperant flammæ; furit æstus ad auras.

Procedo, et Priami sedes, arcemque, reviso.

760

[blocks in formation]

Congeritur. Pueri et pavidæ longo ordine matres
Stant circum.

Ausus quin etiam voces jactare per umbram,

Implevi clamore vias, mœstusque Creüsam

Nequidquam ingeminans iterumque iterumque vocavi. 770
Quærenti, et tectis urbis sine fine furenti,

Infelix simulacrum, atque ipsius umbra Creüsæ
Visa mihi ante oculos, et notâ major imago.

Obstupui, steteruntque comæ, et vox faucibus hæsit.

Tum sic affari, et curas his demere dictis :
Quid tantum insano juvat indulgere dolori,
O dulcis conjux? non hæc sine numine divûm
Eveniunt: nec te comitem portare Creüsam

Fas, aut ille sinit superi regnator Olympi.

775

Longa tibi exsilia, et vastum maris æquor arandum: 780 Et terram Hesperiam venies, ubi Lydius, arva

Inter opima virûm, leni fluit agmine Thybris.

Illic res lætæ, regnumque, et regia conjux
Parta tibi: lacrimas dilectæ pelle Creüsæ.

Non ego Myrmidonum sedes, Dolopumve, superbas

785

Aspiciam, aut Graiis servitum matribus ibo,

Dardanis, et divæ Veneris nurus;

Sed me magna deûm Genetrix his detinet oris.

Jamque vale, et nati serva communis amorem.

Hæc ubi dicta dedit, lacrimantem, et multa volentem 790
Dicere, deseruit, tenuesque recessit in auras.
Ter conatus ibi collo dare brachia circum;
Ter frustra comprensa manus effugit imago,
Par levibus ventis, volucrique simillima somno.
Sic demum socios consumtâ nocte reviso.

Atque hic ingentem comitum affluxisse novorum
Invenio admirans numerum; matresque virosque,
Collectam exsilio pubem, miserabile vulgus.
Undique convenere, animis opibusque parati,
In quascumque velim pelago deducere terras.
Jamque jugis summæ surgebat Lucifer Idæ,
Ducebatque diem; Danaique obsessa tenebant
Limina portarum; nec spes opis ulla dabatur:
Cessi, et sublato montes genitore petivi.

795

800

« PreviousContinue »