Page images
PDF
EPUB

Accepit patrios. Ultro flens ipse videbar
Compellare virum, et moestas expromere voces:
O lux Dardaniæ! spes O fidissima Teucrûm !
Quæ tantæ tenuere moræ ? quibus Hector ab oris
Exspectate venis? ut te post multa tuorum
Funera, post varios hominumque urbisque labores,
Defessi aspicimus! quæ causa indigna serenos
Fœdavit vultus? aut cur hæc vulnera cerno?
Ille nihil; nec me quærentem vana moratur:
Sed, graviter gemitus imo de pectore ducens,

280

285

Heu! fuge, nate deâ, teque his, ait, eripe flammis.
Hostis habet muros; ruit alto a culmine Troja.

290

Sat patriæ Priamoque datum. Si Pergama dextrâ
Defendi possent, etiam hâc defensa fuissent.
Sacra suosque tibi commendat Troja Penates:
Hos cape fatorum comites; his mœnia quære,
Magna pererrato statues quæ denique ponto.
Sic ait; et manibus vittas Vestamque potentem
Æternumque adytis effert penetralibus ignem.
Diverso interea miscentur monia luctu;

295

Et magis atque magis, quamquam secreta parentis
Anchisæ domus arboribusque obtecta recessit,
Clarescunt sonitus, armorumque ingruit horror.

300

Excutior somno, et summi fastigia tecti
Ascensu supero, atque arrectis auribus adsto:

In segetem veluti quum flamma furentibus austris
Incidit, aut rapidus montano flumine torrens

305

Sternit agros, sternit sata læta, boumque labores,
Præcipitesque trahit silvas; stupet inscius alto
Accipiens sonitum saxi de vertice pastor.
Tum vero manifesta fides, Danaûmque patescunt
Insidiæ. Jam Deïphobi dedit ampla ruinam,
Vulcano superante, domus : jam proximus ardet
Ucalegon: Sigea igni freta lata relucent.
Exoritur clamorque virûm clangorque tubarum.
Arma amens capio; nec sat rationis in armis ;

310

315

Sed glomerare manum bello, et concurrere in arcem
Cum sociis, ardent animi: furor iraque mentem
Præcipitant; pulchrumque mori succurrit in armis.
Ecce autem telis Panthus elapsus Achivûm,
Panthus Othryades, arcis Phœbique sacerdos,
Sacra manu, victosque deos, parvumque nepotem
Ipse trahit, cursuque amens ad limina tendit.
Quo res summa loco, Panthu? quam prendimus arcem?
Vix ea fatus eram, gemitu quum talia reddit:
Venit summa dies et ineluctabile tempus

Dardaniæ. Fuimus Troes; fuit Ilium, et ingens
Gloria Teucrorum. Ferus omnia Jupiter Argos
Transtulit: incensâ Danai dominantur in urbe :
Arduus armatos mediis in moenibus astans
Fundit equus, victorque Sinon incendia miscet,
Insultans. Portis alii bipatentibus adsunt,
Millia quot magnis umquam venere Mycenis:
Obsedere alii telis angusta viarum
Oppositi: stat ferri acies mucrone corusco
Stricta, parata neci: vix primi prœlia tentant
Portarum vigiles, et cæco Marte resistunt.
Talibus Othryadæ dictis, et numine divûm,

320

325

330

335

In flammas et in arma feror, quo tristis Erinys,

Quo fremitus vocat, et sublatus ad æthera clamor.
Addunt se socios Rhipeus, et, maximus armis,
Epytus, oblati per lunam, Hypanisque Dymasque,
Et lateri agglomerant nostro, juvenisque Corœbus,
Mygdonides. Illis ad Trojam forte diebus
Venerat, insano Cassandra incensus amore,

340

Et gener auxilium Priamo, Phrygibusque, ferebat.
Infelix! qui non sponsæ præcepta furentis
Audierit.

345

Quos ubi confertos audere in prœlia vidi;
Incipio super his: Juvenes, fortissima frustra
Pectora, si vobis audentem extrema cupido
Certa sequi; quæ sit rebus fortuna videtis ;

350

Excessere omnes, adytis arisque relictis,

Dî, quibus imperium hoc steterat; succurritis urbi
Incensæ: moriamur, et in media arma ruamus.

Una salus victis, nullam sperare salutem.

[blocks in formation]

Quis cladem illius noctis, quis funera fando
Explicet, aut possit lacrimis æquare labores ?
Urbs antiqua ruit, multos dominata per annos;
Plurima perque vias sternuntur inertia passim
Corpora, perque domos, et religiosa deorum

Limina. Nec soli pœnas dant sanguine Teucri :
Quondam etiam victis redit in præcordia virtus,
Victoresque cadunt Danai. Crudelis ubique
Luctus, ubique pavor, et plurima mortis imago.
Primus se, Danaûm magnâ comitante catervâ,
Androgeus offert nobis, socia agmina credens
Inscius, atque ultro verbis compellat amicis:
Festinate, viri; nam quæ tam sera moratur

365

370

Segnities? alii rapiunt incensa feruntque

Pergama: vos celsis nunc primum a navibus itis?

375

Dixit; et extemplo (neque enim responsa dabantur
Fida satis) sensit medios delapsus in hostes.
Obstupuit, retroque pedem cum voce repressit.
Improvisum aspris veluti qui sentibus anguem

Pressit humi nitens, trepidusque repente refugit

380

Attollentem iras, et cærula colla tumentem ;
Haud secus Androgeus visu tremefactus abibat :
Irruimus, densis et circumfundimur armis,
Ignarosque loci passim, et formidine captos,

Sternimus. Adspirat primo fortuna labori.

385

Atque hic, successu exsultans animisque, Corœbus,

O socii! qua prima, inquit, fortuna salutis
Monstrat iter, quaque ostendit se dextra, sequamur.
Mutemus clypeos, Danaûmque insignia nobis

Aptemus dolus, an virtus, quis in hoste requirat ?
Arma dabunt ipsi. Sic fatus, deinde comantem
Androgei galeam, clypeique insigne decorum,
Induitur, laterique Argivum accommodat ensem.
Hoc Rhipeus, hoc ipse Dymas, omnisque juventus
Læta facit; spoliis se quisque recentibus armat.
Vadimus immixti Danais haud numine nostro,
Multaque per cæcam congressi prœlia noctem
Conserimus; multos Danaûm demittimus Orco.
Diffugiunt alii ad naves, et litora cursu

390

395

Fida petunt; pars ingentem formidine turpi

400

Scandunt rursus equum, et notâ conduntur in alvo.

Heu! nihil invitis fas quemquam fidere divis!
Ecce! trahebatur passis Priameïa virgo
Crinibus a templo, Cassandra, adytisque Minervæ,
Ad cœlum tendens ardentia lumina frustra:
Lumina; nam teneras arcebant vincula palmas.
Non tulit hanc speciem furiatâ mente Coro bus,
Et sese medium injecit periturus in agmen.
Consequimur cuncti, et densis incurrimus armis.
Hic primum ex alto delubri culmine telis
Nostrorum obruimur, oriturque miserrima cædes
Armorum facie, et Graiarum errore jubarum.
Tum Danai, gemitu atque ereptæ virginis irâ,
Undique collecti invadunt; acerrimus Ajax,
Et gemini Atridæ, Dolopumque exercitus omnis:
Adversi rupto ceu quondam turbine venti
Confligunt, Zephyrusque, Notusque, et lætus Eoïs
Eurus equis stridunt silvæ, sævitque tridenti
Spumeus atque imo Nereus ciet æquora fundo.
Illi etiam, si quos obscurâ nocte per umbram
Fudimus insidiis, totâque agitavimus urbe,
Apparent; primi clypeos, mentitaque tela,

405

410

415

420

Agnoscunt, atque ora sono discordia signant.
Ilicet obruimur numero: primusque Corcbus
Penelei dextrâ, divæ armipotentis ad aram,
Procumbit; cadit et Rhipeus, justissimus unus
Qui fuit in Teucris et servantissimus æqui:
Dîs aliter visum: pereunt Hypanisque Dymasque,
Confixi a sociis; nec te tua plurima, Panthu,
Labentem pietas, nec Apollinis infula texit.
Iliaci cineres, et flamma extrema meorum,
Testor, in occasu vestro nec tela nec ullas
Vitavisse vices Danaûm; et, si fata fuissent

425

430

Ut caderem, meruisse manu. Divellimur inde :
Iphitus et Pelias mecum ; quorum Iphitus ævo
Jam gravior, Pelias et vulnere tardus Ulixi ;
Protenus ad sedes Priami clamore vocati.

435

Hic vero ingentem pugnam, ceu cetera nusquam

Bella forent, nulli totâ morerentur in urbe,

Sic Martem indomitum, Danaosque ad tecta ruentes

440

Cernimus, obsessumque actâ testudine limen.

Hærent parietibus scale, postesque sub ipsos
Nituntur gradibus, clypeosque ad tela sinistris
Protecti objiciunt, prensant fastigia dextris.

Dardanidæ, contra, turres ac tecta domorum

445

Culmina convellunt: his se, quando ultima cernunt,

Extremâ jam in morte parant defendere telis ;

Auratasque trabes, veterum decora alta parentum,

Devolvunt: alii strictis mucronibus imas

Obsedere fores; has servant agmine denso.
Instaurati animi, regis succurrere tectis,
Auxilioque levare viros, vimque addere victis.

450

Limen erat, cæcæque fores, et pervius usus
Tectorum inter se Priami, postesque relicti
A tergo; infelix qua se, dum regna manebant,
Sæpius Andromache ferre incomitata solebat
Ad soceros, et avo puerum Astyanacta trahebat.
Evado ad summi fastigia culminis, unde

455

« PreviousContinue »