Page images
PDF
EPUB

In vulgum ambiguas, et quærere conscius arma.
Nec requievit enim, donec, Calchante ministro,-
Sed quid ego hæc autem nequidquam ingrata revolvo?
Quidve moror, si omnes uno ordine habetis Achivos,
Idque audire sat est? Jamdudum sumite pœnas;
Hoc Ithacus velit, et magno mercentur Atridæ.
Tum vero ardemus scitari et quærere causas,
Ignari scelerum tantorum, artisque Pelasgæ.
Prosequitur pavitans, et ficto pectore fatur:

Sæpe fugam Danai Trojâ cupiere relictâ
Moliri, et longo fessi discedere bello :

100

105

Fecissentque utinam! sæpe illos aspera ponti

110

Interclusit hiems, et terruit Auster euntes.

Præcipue, quum jam hic trabibus contextus acernis

Staret equus, toto sonuerunt æthere nimbi.
Suspensi Eurypylum scitantem oracula Phobi
Mittimus; isque adytis hæc tristia dicta reportat:
Sanguine placâstis ventos, et virgine cæsâ,
Quum primum Iliacas, Danai, venistis ad oras:
Sanguine quærendi reditus, animâque litandum
Argolicâ. Vulgi quæ vox ut venit ad aures,
Obstupuere animis, gelidusque per ima cucurrit
Ossa tremor, cui fata parent, quem poscat Apollo.
Hic Ithacus vatem magno Calchanta tumultu
Protrahit in medios; quæ sint ea numina divûm,
Flagitat. Et mihi jam multi crudele canebant
Artificis scelus, et taciti ventura videbant.
Bis quinos silet ille dies, tectusque recusat
Prodere voce suâ quemquam, aut opponere morti.
Vix tandem, magnis Ithaci clamoribus actus,
Composito rumpit vocem, et me destinat aræ.

115

120

125

Assensere omnes; et, quæ sibi quisque timebat,

130

Unius in miseri exitium conversa tulere.
Jamque dies infanda aderat; mihi sacra parari,
Et salsæ fruges, et circum tempora vittæ.
Eripui, fateor, leto me, et vincula rupi ;

Limosoque lacu per noctem obscurus in ulvâ
Delitui, dum vela darent, si forte dedissent.
Nec mihi jam patriam antiquam spes ulla videndi,
Nec dulces natos, exoptatumque parentem;
Quos illi fors ad pœnas ob nostra reposcent

Effugia, et culpam hanc miserorum morte piabunt.
Quod te, per superos, et conscia numina veri,
Per, si qua est, quæ restet adhuc mortalibus usquam,
Intemerata fides, oro, miserere laborum
Tantorum; miserere animi non digna ferentis.

His lacrimis vitam damus, et miserescimus ultro.
Ipse viro primus manicas atque arcta levari
Vincla jubet Priamus, dictisque ita fatur amicis:
Quisquis es, amissos hinc jam obliviscere Graios;
Noster eris, mihique hæc edissere vera roganti.

135

140

145

Quo molem hanc immanis equi statuere? quis auctor? 150 Quidve petunt? quæ religio? aut quæ machina belli?

Dixerat. Ille, dolis instructus et arte Pelasgâ,

Sustulit exutas vinclis ad sidera palmas:
Vos, æterni ignes, et non violabile vestrum
Testor numen, ait; vos, aræ, ensesque nefandi,
Quos fugi, vittæque deûm, quas hostia gessi :
Fas mihi Graiorum sacrata resolvere jura,
Fas odisse viros, atque omnia ferre sub auras,
Si qua tegunt; teneor patriæ nec legibus ullis.
Tu modo promissis maneas, servataque serves
Troja fidem, si vera feram, si magna rependam.

Omnis spes Danaûm, et cœpti fiducia belli,
Palladis auxiliis semper stetit. Impius ex quo
Tydides sed enim, scelerumque inventor Ulixes,
Fatale aggressi sacrato avellere templo

155

160

165

Palladium, cæsis summæ custodibus arcis,

Corripuere sacram effigiem, manibusque cruentis
Virgineas ausi divæ contingere vittas:

Ex illo fluere ac retro sublapsa referri

Spes Danaûm, fractæ vires, aversa deæ mens.

170

Nec dubiis ea signa dedit Tritonia monstris.
Vix positum castris simulacrum: arsere coruscæ
Luminibus flammæ arrectis, salsusque per artus
Sudor iit; terque ipsa solo, mirabile dictu!
Emicuit, parmamque ferens, hastamque trementem.
Extemplo tentanda fugâ canit æquora Calchas;
Nec posse Argolicis exscindi Pergama telis,
Omina ni repetant Argis, numenque reducant,
Quod pelago et curvis secum avexere carinis.
Et nunc, quod patrias vento petiere Mycenas,
Arma deosque parant comites, pelagoque remenso
Improvisi aderunt: ita digerit omina Calchas.
Hanc pro Palladio, moniti, pro numine læso,
Effigiem statuere; nefas quæ triste piaret.
Hanc tamen immensam Calchas attollere molem
Roboribus textis, coloque educere, jussit;
Ne recipi portis, aut duci in moenia possit,

Neu populum antiquâ sub religione tueri.

Nam, si vestra manus violâsset dona Minervæ,

175

180

185

Tum magnum exitium, quod dî prius omen in ipsum 190
Convertant! Priami imperio Phrygibusque futurum :

Sin manibus vestris vestram ascendisset in urbem,
Ultro Asiam magno Pelopea ad moenia bello
Venturam, et nostros ea fata manere nepotes.

Talibus insidiis perjurique arte Sinonis
Credita res; captique dolis lacrimisque coactis
Quos neque Tydides, nec Larissæus Achilles,
Non anni domuere decem, non mille carinæ.

195

Hic aliud majus miseris multoque tremendum Objicitur magis, atque improvida pectora turbat. Laocoon, ductus Neptuno sorte sacerdos, Sollemnes taurum ingentem mactabat ad aras. Ecce autem gemini a Tenedo, tranquilla per alta, (Horresco referens) immensis orbibus angues

200

Incumbunt pelago, pariterque ad litora tendunt:
Pectora quorum inter fluctus arrecta jubæque

205

Sanguineæ exsuperant undas; pars cetera pontum
Pone legit, sinuantque immensa volumine terga.
Fit sonitus spumante salo. Jamque arva tenebant,
Ardentesque oculos suffecti sanguine et igni,
Sibila lambebant linguis vibrantibus ora.

Diffugimus visu exsangues. Illi agmine certo
Laocoonta petunt; et primum parva duorum
Corpora natorum serpens amplexus uterque
Implicat, et miseros morsu depascitur artus:
Post, ipsum, auxilio subeuntem ac tela ferentem,
Corripiunt, spirisque ligant ingentibus; et jam,
Bis medium amplexi, bis collo squamea circum
Terga dati, superant capite et cervicibus altis.
Ille simul manibus tendit divellere nodos,
Perfusus sanie vittas atroque veneno;
Clamores simul horrendos ad sidera tollit:
Qualis mugitus, fugit quum saucius aram
Taurus, et incertam excussit cervice securim.
At gemini lapsu delubra ad summa dracones
Effugiunt, sævæque petunt Tritonidis arcem,
Sub pedibusque deæ, clypeique sub orbe, teguntur.
Tum vero tremefacta novus per pectora cunctis
Insinuat pavor; et scelus expendisse merentem
Laocoonta ferunt, sacrum qui cuspide robur
Læserit, et tergo sceleratam intorserit hastam.
Ducendum ad sedes simulacrum, orandaque divæ
Numina, conclamant.

Dividimus muros, et mœnia pandimus urbis.
Accingunt omnes operi, pedibusque rotarum
Subjiciunt lapsus, et stuppea vincula collo
Intendunt. Scandit fatalis machina muros,
Fæta armis. Pueri circum, innuptæque puellæ,
Sacra canunt, funemque manu contingere gaudent.
Illa subit, mediæque minans illabitur urbi.

O patria! O divûm domus Ilium! et inclyta bello
Monia Dardanidûm! quater ipso in limine portæ

210

215

220

225

230

235

240

Substitit, atque utero sonitum quater arma dedere.
Instamus tamen, immemores, cæcique furore,
Et monstrum infelix sacratâ sistimus arce.
Tunc etiam fatis aperit Cassandra futuris
Ora, dei jussu non umquam credita Teucris.
Nos delubra deûm miseri, quibus ultimus esset
Ille dies, festâ velamus fronde per urbem.
Vertitur interea coelum, et ruit oceano Nox,
Involvens umbrâ magnâ terramque polumque,
Myrmidonumque dolos: fusi per moenia Teucri
Conticuere; sopor fessos complectitur artus.

Et jam Argiva phalanx instructis navibus ibat
A Tenedo, tacitæ per amica silentia lunæ
Litora nota petens: flammas quum regia puppis
Extulerat; fatisque deûm defensus iniquis,
Inclusos utero Danaos et pinea furtim

Laxat claustra Sinon : illos patefactus ad auras
Reddit equus, lætique cavo se robore promunt
Tisandrus Sthenelusque duces, et dirus Ulixes,
Demissum lapsi per funem, Acamasque, Thoasque
Pelidesque Neoptolemus, primusque Machaon,
Et Menelaus, et ipse doli fabricator Epeus.
Invadunt urbem somno vinoque sepultam ;
Cæduntur vigiles, portisque patentibus omnes
Accipiunt socios, atque agmina conscia jungunt.
Tempus erat, quo prima quies mortalibus ægris
Incipit, et dono divûm gratissima serpit:

245

250

255

260

265

In somnis, ecce! ante oculos moestissimus Hector
Visus adesse mihi, largosque effundere fletus;

270

Raptatus bigis ut quondam, aterque cruento
Pulvere, perque pedes trajectus lora tumentes.
Hei mihi, qualis erat! quantum mutatus ab illo
Hectore, qui redit exuvias indutus Achilli,
Vel Danaûm Phrygios jaculatus puppibus ignes!
Squalentem barbam, et concretos sanguine crines,
Vulneraque illa gerens, quæ circum plurima muros

275

« PreviousContinue »