Page images
PDF

Subdideratque rotas, pontesque instraverat altos. 675
Jam jam fata, soror, superant; absiste morari :
Quo deus, et quo dura vocat Fortuna, sequamur.
Stat conferre manum Æneæ ; stat, quidquid acerbi est
Morte, pati : nec me indecorem, germana, videbis
Amplius. Hunc, oro, sine me furere ante furorem. 680
Dixit ; et e curru saltum dedit ocius arvis,
Perque hostes, per tela, ruit; mæstamque sororem
Deserit, ac rapido cursu media agmina rumpit.
Ac, veluti, montis saxum de vertice præceps
Cum ruit, avulsum vento, seu turbidus imber

685
Proluit, aut annis solvit sublapsa vetustas;
Fertur in abruptum magno mons improbus actu,
Exsultatque solo ; silvas, armenta, virosque,
Involvens secum : disjecta per agmina Turnus
Sic urbis ruit ad muros, ubi plurima fuso

690 Sanguine terra madet, striduntque hastilibus auræ; Significatque manu, et magno simul incipit ore : Parcite jam, Rutuli; et vos tela inhibete, Latini ; Quæcumque est Fortuna, mea est; me verius unum Pro vobis fædus luere, et decernere ferro.

695 Discessere omnes medii, spatiumque dedere.

At pater Æneas, audito nomine Turni, Deserit et muros, et summas deserit arces ; Præcipitatque moras omnes; opera omnia rumpit, Lætitiâ exsultans ; horrendumque intonat armis : 700 Quantus Athos, aut quantus Eryx, aut ipse, coruscis Quum fremit ilicibus, quantus, gaudetque nivali Vertice se attollens, pater Appenninus, ad auras.

Jam vero et Rutuli certatim, et Troës, et omnes Convertere oculos Itali, quique alta tenebant

705 Mônia, quique imos pulsabant ariete muros ; Armaque deposuere humeris. Stupet ipse Latinus, Ingentes, genitos diversis partibus orbis, Inter se coiïsse, viros, et cernere ferro. Atque illi, ut vacuo patuerunt æquore campi, . 710

sonoro.

[ocr errors]

Procursu rapido, conjectis eminus hastis,
Invadunt Martem clypeis, atque ære sonoro.
Dat gemitum tellus : tum crebros ensibus ictus
Congeminant: fors et virtus miscentur in unum.
Ac, velut, ingenti Silâ, summove Taburno, 715
Cum duo conversis inimica in prælia tauri
Frontibus incurrunt, pavidi cessere magistri ;
Stat pecus omne metu mutum, mussantque juvencæ,
Quis nemori imperitet, quem tota armenta sequantur ;
Illi inter sese multâ vi vulnera miscent,

720
Cornuaque obnixi infigunt, et sanguine largo
Colla, armosque, lavant; gemitu nemus omne remugit :
Non aliter Tros Æneas et Daunius heros
Concurrunt clypeis. Ingens fragor æthera complet.

Jupiter ipse duas æquato examine lances Sustinet, et fata imponit diversa duorum ; Quem damnet labor, et quo vergat pondere letum. Emicat hic, impune putans, et corpore toto Alte sublatum consurgit Turnus in ensem, Et ferit. Exclamant Troës trepidique Latini, 730 Arrectæque amborum acies. At perfidus ensis Frangitur, in medioque ardentem deserit ictu ; Ni fuga subsidio subeat. Fugit ocior Euro, Ut capulum ignotum, dextramque aspexit inermem. Fama est, præcipitem, quum prima in proelia junctos 735 Conscendebat equos, patrio mucrone relicto, Dum trepidat, ferrum aurigæ rapuisse Metisci : Idque diu, dum terga dabant palantia Teucri, Suffecit; postquam arma dei ad Vulcania ventum est, Mortalis mucro, glacies ceu futilis, ictu

740 Dissiluit: fulvâ resplendent fragmina arena. Ergo amens diversa fugâ petit æquora Turnus ; Et nunc huc, inde huc, incertos implicat orbes : Undique enim densâ Teucri inclusere coronâ; Atque hinc vasta palus, hinc ardua monia cingunt. 745

Nec minus Æneas, quamquam, tardante sagittâ,

Interdum genua impediunt, cursumque recusant,
Insequitur, trepidique pedem pede fervidus urguet:
Inclusum veluti si quando flumine nactus
Cervum, aut puniceæ septum formidine pennæ, 750
Venator, cursu, canis et latratibus, instat;
Ille autem, insidiis et ripâ territus altâ,
Mille fugit, refugitque, vias : at vividus Umber
Hæret hians, jam jamque tenet, similisque tenenti
Increpuit malis, morsuque elusus inani est.

755
Tum vero exoritur clamor: ripæque, lacusque,
Responsant circa, et coelum tonat omne tumultu.
Ille simul fugiens, Rutulos simul increpat omnes,
Nomine quemque vocans ; notumque efflagitat ensem.
Æneas mortem contra præsensque minatur

760 Exitium, si quisquam adeat; terretque trementes, Excisurum urbem minitans; et saucius instat. Quinque orbes explent cursu, totidemque retexunt Huc illuc. Neque enim levia aut ludicra petuntur. Præmia : sed Turni de vitâ et sanguine certant. 765

Forte, sacer Fauno, foliis oleaster amaris Hic steterat, nautis olim venerabile lignum; Servati ex undis, ubi figere dona solebant Laurenti divo, et votas suspendere vestes. Sed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum

770 Sustulerant, puro ut possent concurrere campo. Hic hasta Æneæ stabat; huc impetus illam Detulerat, fixam et lentâ in radice tenebat. Incubuit, voluitque manu convellere ferrum, Dardanides, teloque sequi, quem prendere cursu 775 Non poterat. Tum vero, amens formidine, Turnus, Faune, precor, miserere, inquit; tuque optima, ferrum, Terra, tene; colui vestros si semper honores, Quos contra Æneadæ bello fecere profanos, Dixit ; opemque dei non cassa in vota vocavit. 780 Namque, diu luctans, lentoque in stirpe moratus, Viribus haud ullis valuit discludere morsus

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small]

Roboris Æneas. Dum nititur acer, et instat,
Rursus in aurigæ faciem mutata Metisci,
Procurrit, fratrique ensem dea Daunia reddit.
Quod Venus audaci Nymphæ indignata licere,
Accessit, telumque altâ ab radice revellit.
Olli sublimes, armis animisque refecti,
Hic gladio fidens, hic acer et arduus hastâ,
Assistunt contra, certamine Martis anheli.

Junonem interea Rex omnipotentis Olympi
Alloquitur, fulvâ pugnas de nube tuentem :
Quæ jam finis erit, conjux ? quid denique restat ?
Indigetem Ænean scis ipsa, et scire fateris,
Deberi cælo, fatisque ad sidera tolli.
Quid struis ? aut quâ spe gelidis in nubibus hæres ?
Mortalin decuit violari vulnere divum ?
Aut ensem (quid enim sine te Juturna valeret ?)
Ereptum reddi Turno, et vim crescere victis ?
Desine jam tandem, precibusque inflectere nostris;
Nec te tantus edat tacitam dolor, et mihi curæ
Sæpe tuo dulci tristes ex ore recursent.
Ventum ad supremum est. Terris agitare, vel undis,
Trojanos potuisti; infandum accendere bellum,
Deformare domum, et luctu miscere hymenæos :
Ulterius tentare veto. Sie Jupiter orsus ;
Sic dea subinisso contra Saturnia vultu :
Ista quidem quia nota mihi tua, magne, voluntas,
Jupiter, et Turnum, et terras, invita reliqui.
Nec tu me aëriâ solam nunc sede videres
Digna, indigna, pati; sed, flammis cincta, sub ipsa
Starem acie, traheremque inimica in proelia Teucros.
Juturnam misero, fateor, succurrere fratri
Suasi, et pro vitâ majora audere probavi ;
Non ut tela tamen, non ut contenderet arcum :
Adjuro Stygii caput implacabile fontis,
Una superstitio superis quæ reddita divis.
Et nunc cedo equidem, pugnasque exosa relinquo.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Illud te, nullâ fati quod lege tenetur,
Pro Latio obtestor, pro majestate tuorum:
Quum jam connubiis pacem felicibus, esto,
Component, quum jam leges, et fædera, jungent;
Ne vetus indigenas nomen mutare Latinos,
Neu Troas fieri jubeas, Teucrosque vocari ;
Aut vocem mutare viros, aut vertere vestem.
Sit Latium ; sint Albani per sæcula reges ;
Sit Romana, potens Italâ virtute, propago ;
Occidit, occideritque sinas cum nomine, Troja.
Olli subridens hominum rerumque repertor :
Es germana Jovis, Saturnique altera proles,
Jrarum tantos volvis sub pectore fluctus !
Verum age, et inceptum frustra submitte furorem.
Do, quod vis; et me victusque, volensque, remitto.
Sermonem Ausonii patrium, moresque, tenebunt;
Utque est, nomen erit: commixti corpore tantum
Subsident Teucri. Morem, ritusque sacrorum,
Adjiciam ; faciamque omnes uno ore Latinos.
Hinc genus, Ausonio mixtum quod sanguine surget,
Supra homines, supra ire deos pietate videbis ;
Nec gens ulla tuos æque celebrabit honores.
Annuit his Juno, et mentem lætata retorsit.
Interea excedit cælo, nubemque relinquit.

His actis, aliud Genitor secum ipse volutat;
Juturnamque parat fratris dimittere ab armis.
Dicuntur geminæ pestes cognomine Diræ,
Quas et Tartaream Nox intempesta Megaram
Uno eodemque tulit partu, paribusque revinxit
Serpentum spiris, ventosasque addidit alas.
Hæ Jovis ad solium, sævique in limine regis,
Apparent, acuuntque metum mortalibus ægris,
Si quando letum horrificum, morbosque, deûm rex
Molitur, meritas aut bello territat urbes.
Harum unam celerem demisit ab æthere summo
Jupiter, inque omen Juturnæ occurrere jussit.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]
« PreviousContinue »