Page images
PDF

140

Prospiciens tumulo, campum aspectabat, et ambas,
Laurentum Troümque, acies, urbemque Latini.
Extemplo Turni sic est affata sororem,
Diva deam, stagnis quæ, fluminibusque sonoris,
Præsidet; hunc illi rex ætheris altus honorem,
Jupiter, ereptâ pro virginitate, sacravit :
Nympha, decus fluviorum, animo gratissima nostro,
Scis ut te cunctis unam, quæcumque Latinæ
Magnanimi Jovis ingratum ascendere cubile,
Prætulerim, coelique libens in parte locârim: 145
Disce tuum, ne me incuses, Juturna, dolorem.
Qua visa est Fortuna pati, Parcæque sinebant
Cedere res Latio, Turnum, et tua menia, texi :
Nunc juvenem imparibus video concurrere fatis,
Parcarumque dies, et vis inimica, propinquat. 150
Non pugnam aspicere hanc oculis, non foedera, possum.
Tu, pro germano si quid præsentius audes,
Perge ; decet. Forsan miseros meliora sequentur.
Vix ea, quum lacrimas oculis Juturna profudit ;
Terque, quaterque, manu pectus percussit honestum. 155
Non lacrimis hoc tempus, ait Saturnia Juno :
Accelera; et fratrem, si quis modus, eripe morti :
Aut tu bella cie, conceptumque excute fædus.
Auctor ego audendi. Sic exhortata, reliquit
Incertam, et tristi turbatam vulnere mentis.

160
Interea reges, ingenti mole Latinus
Quadrijugo vehitur curru, cui tempora circum
Aurati bis sex radii fulgentia cingunt,
Solis avi specimen ; bigis it Turnus in albis,
Bina manu lato crispans hastilia ferro.

165 Hinc pater Æneas, Romanæ stirpis origo, Sidereo flagrans clypeo et cælestibus armis, Et juxta Ascanius, magnæ spes altera Romæ, Procedunt castris : purâque in veste sacerdos Setigeri foetum suis, intonsamque bidentem, 170 Attulit, admovitque pecus flagrantibus aris.

[ocr errors]

Illi, ad surgentem conversi lumina solem,
Dant fruges manibus salsas, et tempora ferro
Summa notant pecudum, paterisque altaria libant.
Tum pius Æneas stricto sic ense precatur:

175
Esto nunc Sol testis, et hæc mihi Terra vocanti,
Quam propter tantos potui perferre labores,
Et pater omnipotens, et tu, Saturnia conjux,
Jam melior, jam, diva, precor ; tuque, inclyte Mavors,
Cuncta tuo qui bella, pater, sub numine torques ; 180
Fontesque, Fluviosque, voco, quæque ætheris alti
Religio, et quæ cæruleo sunt numina ponto:
Cesserit Ausonio si fors victoria Turno,
Convenit, Euandri victos discedere ad urbem;
Cedet Iulus agris ; nec post arma ulla rebelles 185
Æneadæ referent, ferrove hæc regna lacessent.
Sin nostrum annuerit nobis Victoria Martem,
Ut potius reor, et potius dî numine firment;
Non ego nec Teucris Italos parere jubebo,
Nec mihi regna peto: paribus se legibus ambæ 190
Invictæ gentes æterna in fædera mittant.
Sacra, deosque, dabo : socer arma Latinus habeto;
Imperium sollemne socer: mihi menia Teucri
Constituent, urbique dabit Lavinia nomen.

Sic prior Æneas ; sequitur sic deinde Latinus, 195
Suspiciens cælum ; tenditque ad sidera dextram :
Hæc eadem, Ænea, Terram, Mare, Sidera, juro,
Latonæque genus duplex, Janumque bifrontem,
Vimque deûm infernam, et duri sacraria Ditis;
Audiat hæc Genitor, qui fædera fulmine sancit : 200
Tango aras ; medios ignes, et numina, testor :
Nulla dies pacem hane Italis, nec fædera, rumpet,
Quo res eumque cadent: nec me vis ulla volentem
Avertet ; non, si tellurem effundat in undas,
Piluvio miscens, cælumque in Tartara solvat :
Ut sveptrum hoc (dextrên soeptrum nam forte gerebat)
Nunquam fronde levi fundet virgulta nec umbras,

205

,

Cum semel in silvis, imo de stirpe recisum,
Matre caret, posuitque comas et brachia ferro;
Olim arbos ; nunc artificis manus ære decoro

210 Inclusit, patribusque dedit gestare Latinis.

Talibus inter se firmabant foedera dictis,
Conspectu in medio procerum : tum rite sacratas
In flammam jugulant pecudes, et viscera vivis
Eripiunt, cumulantque oneratis lancibus aras.

215
At vero Rutulis impar ea pugna videri
Jamdudum, et vario misceri pectora motu ;
Tum magis, ut propius cernunt non viribus æquis.
Adjuvat, incessu tacito progressus, et aram
Suppliciter venerans demisso lumine Turnus,

220
Tabentesque genæ, et juvenili in corpore pallor.
Quem simul ac Juturna soror crebrescere vidit
Sermonem, et vulgi variare labantia corda ;
In medias acies, formam assimulata Camerti,
Cui genus a proavis ingens, clarumque paternæ 225
Nomen erat virtutis, et ipse acerrimus armis ;
In medias dat sese acies, baud nescia rerum,
Rumoresque serit varios, ac talia fatur:
Non pudet, O Rutuli ! pro cunctis talibus unam
Objectare animam ? numerone, an viribus, æqui 230
Non sumus? En! omnes, et Troës, et Arcades, hi sunt;
Fatalisque manus, infensa Etruria Turno :
Vix hostem, alterni si congrediamur, habemus.
Ille quidem ad superos, quorum se devovet aris,
Succedet famâ, vivusque per ora feretur :
Nos, patriâ amissâ, dominis parere superbis
Cogemur, qui nunc lenti consedimus arvis.

Talibus incensa est juvenum sententia dictis
Jam magis, atque magis ; serpitque per agmina murmur.
Ipsi Laurentes mutati, ipsique Latini.

240
Qui sibi jam requiem pugnæ, rebusque salutem,
Sperabant, nunc arma volunt, fædusque precantur
Infectum, et Turni sortem miserantur iniquam.

235

ans rubrá y monstroquatius ullur

His aliud majus Juturna adjungit, et alto
Dat signum cælo; quo non præsentius ullum

245
Turbavit mentes Italas, monstroque fefellit.
Namque volans rubrâ fulvus Jovis ales in æthrâ
Litoreas agitabat aves, turbamque sonantem
Agminis aligeri ; subito cum, lapsus ad undas,
Cycnum excellentem pedibus rapit improbus uncis. 250
Arrexere animos Itali, cunctæque volucres
Convertunt clamore fugam, mirabile visu!
Ætheraque obscurant pennis, hostemque per auras
Factâ nube premunt; donec vi victus, et ipso
Pondere, defecit, prædamque ex unguibus ales 255
Projecit fluvio, penitusque in nubila fugit.

Tum vero augurium Rutuli clamore salutant, Expediuntque manus : primusque Tolumnius augur, Hoc erat, hoc, votis, inquit, quod sæpe petivi; Accipio, agnoscoque deos. Me, me duce, ferrum 260 Corripite, O miseri! quos improbus advena bello Territat, invalidas ut aves : et litora vestra Vi populat: petet ille fugam, penitusque profundo Vela dabit. Vos unanimi densate catervas, Et regem vobis pugnâ defendite raptum. Dixit; et adversos telum contorsit in hostes Procurrens : sonitum dat stridula cornus, et auras Certa secat. Simul hoc, simul ingens clamor, et omnes · Turbati cunei, calefactaque corda tumultu. Hasta volans, ut forte novem pulcherrima fratrum 270 Corpora constiterant contra, quos fida creârat Una tot Arcadio conjux Tyrrhena Gylippo ; Horum unum, ad medium, teritur qua sutilis auro Balteus, et laterum juncturas fibula mordet, Egregium formâ juvenem, et fulgentibus armis, 275 Transadigit costas, fulvâque effundit arenâ. At fratres, animosa phalanx, accensaque luctu, Pars gladios stringunt manibus, pars missile ferrum Corripiunt, cæcique ruunt: quos agmina contra

265

280

285

290

295

Procurrunt Laurentûm ; hinc densi rursus inundant
Troës, Agyllinique, et pictis Arcades armis.

Sic omnes amor unus habet decernere ferro.
Diripuere aras ; it toto turbida celo
Tempestas telorum, ac ferreus ingruit imber;
Craterasque, focosque, ferunt. Fugit ipse Latinus,
Pulsatos referens, infecto fædere, divos.
Infrenant alii currus, aut corpora saltu
Subjiciunt in equos, et strictis ensibus adsunt.
Messapus regem, regisque insigne gerentem,
Tyrrhenum Aulesten, avidus confundere fædus,
Adverso proterret equo : ruit ille recedens,
Et miser, oppositis a tergo, involvitur aris
In caput, inque humeros: at fervidus advolat hastâ
Messapus ; teloque, orantem multa, trabali
Desuper, altus equo, graviter ferit, atque ita fatur:
Hoc habet; hæc melior maynis data victima divis.
Concurrunt Itali, spoliantque calentia membra.

Obvius ambustum torrem Corynæus ab arâ
Corripit, et venienti Ebuso, plagamque ferenti,
Occupat os flammis : olli ingens barba reluxit,
Nidoremque ambusta dedit. Super ipse secutus
Cæsariem lærâ turbati corripit hostis,
Impressoque genu nitens, terræ applicat ipsum :
Sic rigido latus ense ferit. Podalirius Alsum,
Pastorem, primâque acie per tela ruentem,
Ense sequens nudo, superimminet : ille securi
Adversi frontem mediam, mentumque, reductâ
Disjicit ; et sparso late rigat arma cruore.
Olli dura quies oculos, et ferreus urguet
Somnus; in æternam clauduntur lumina noctem.

At pius Æneas dextram tendebat inermem,
Nudato capite, atque suos clamore vocabat :
Quo ruitis ? quæve ista repens discordia surgit ?
O cohibete iras ! ictum jam fædus, et omnes
Compositæ leges ; mihi jus concurrere soli;

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]
« PreviousContinue »