Page images
PDF
EPUB

Prospiciens tumulo, campum aspectabat, et ambas,
Laurentum Troümque, acies, urbemque Latini.
Extemplo Turni sic est affata sororem,
Diva deam, stagnis quæ, fluminibusque sonoris,
Præsidet; hunc illi rex ætheris altus honorem, 140
Jupiter, ereptâ pro virginitate, sacravit :
Nympha, decus fluviorum, animo gratissima nostro,
Scis ut te cunctis unam, quæcumque Latinæ
Magnanimi Jovis ingratum ascendere cubile,
Prætulerim, cælique libens in parte locârim:

145
Disce tuum, ne me incuses, Juturna, dolorem.
Qua visa est Fortuna pati, Parcæque sinebant
Cedere res Latio, Turnum, et tua mænia, texi:
Nunc juvenem imparibus video concurrere fatis,
Parcarumque dies, et vis inimica, propinquat.

150 Non pugnam aspicere hanc oculis, non fædera, possum. Tu, pro germano si quid præsentius audes, Perge ; decet. Forsan miseros meliora sequentur. Vix ea, quum lacrimas oculis Juturna profudit ; Terque, quaterque, manu pectus percussit honestum. 155 Non lacrimis hoc tempus, ait Saturnia Juno : Accelera; et fratrem, si quis modus, eripe morti : Aut tu bella cie, conceptumque excute foedus. Auctor ego audendi. Sic exhortata, reliquit Incertam, et tristi turbatam vulnere mentis.

160 Interea reges, ingenti mole Latinus Quadrijugo vehitur curru, cui tempora circum Aurati bis sex radii fulgentia cingunt, Solis avi specimen ; bigis it Turnus in albis, Bina manu lato crispans hastilia ferro.

165 Hinc pater Æneas, Romanæ stirpis origo, Sidereo flagrans clypeo et coelestibus armis, Et juxta Ascanius, magnæ spes altera Romæ, Procedunt castris : purâque in veste sacerdos Setigeri fætum suis, intonsamque bidentem,

170 Attulit, admovitque pecus flagrantibus aris.

Illi, ad surgentem conversi lumina solem,
Dant fruges manibus salsas, et tempora ferro
Summa notant pecudum, paterisque altaria libant.
Tum pius Æneas stricto sic ense precatur :

175
Esto nunc Sol testis, et hæc mihi Terra vocanti,
Quam propter tantos potui perferre labores,
Et pater omnipotens, et tu, Saturnia conjux,
Jam melior, jam, diva, precor ; tuque, inclyte Mavors,
Cuncta tuo qui bella, pater, sub numine torques ; 180
Fontesque, Fluviosque, voco, quæque ætheris alti
Religio, et quæ cæruleo sunt numina ponto:
Cesserit Ausonio si fors victoria Turno,
Convenit, Euandri victos discedere ad urbem;
Cedet Iulus agris; nec post arma ulla rebelles

185 Æneadæ referent, ferrove hæc regna lacessent. Sin nostrum annuerit nobis Victoria Martem, Ut potius reor, et potius dî numine firment; Non ego nec Teucris Italos parere jubebo, Nec mihi regna peto: paribus se legibus ambæ 190 Invictæ gentes æterna in fædera mittant. Sacra, deosque, dabo : socer arma Latinus habeto; Imperium sollemne socer: mihi monia Teucri Constituent, urbique dabit Lavinia nomen.

Sic prior Æneas ; sequitur sic deinde Latinus, 195 Suspiciens cælum ; tenditque ad sidera dextram : Hæc eadem, Ænea, Terram, Mare, Sidera, juro, Latonæque genus duplex, Janumque bifrontem, Vimque deûm infernam, et duri sacraria Ditis ; Audiat hæc Genitor, qui foedera fulmine sancit : 200 Tango aras ; medios ignes, et numina, testor : Nulla dies pacem hanc Italis, nec foedera, rumpet, Quo res cumque cadent: nec me vis ulla volentem Avertet ; non, si tellurem effundat in undas, Diluvio miscens, cælumque in Tartara solvat : 205 Ut sceptrum hoc (dextrâ sceptrum nam forte gerebat) Nunquam fronde levi fundet virgulta nec umbras,

Cum semel in silvis, imo de stirpe recisum,
Matre caret, posuitque comas et brachia ferro;
Olim arbos ; nunc artificis manus ære decoro

210 Inclusit, patribusque dedit gestare Latinis.

Talibus inter se firmabant foedera dictis, Conspectu in medio procerum : tum rite sacratas In flammam jugulant pecudes, et viscera vivis Eripiunt, cumulantque oneratis lancibus aras.

215 At vero Rutulis impar ea pugna videri Jamdudum, et vario misceri pectora motu ; Tum magis, ut propius cernunt non viribus æquis. Adjuvat, incessu tacito progressus, et aram Suppliciter venerans demisso lumine Turnus,

220 Tabentesque genæ, et juvenili in corpore pallor. Quem simul ac Juturna soror crebrescere vidit Sermonem, et vulgi variare labantia corda ; In medias acies, formam assimulata Camerti, Cui genus a proavis ingens, clarumque paternæ 225 Nomen erat virtutis, et ipse acerrimus armis ; In medias dat sese acies, haud nescia rerum, Rumoresque serit varios, ac talia fatur: Non pudet, O Rutuli! pro cunctis talibus unam Objectare animam ? numerone, an viribus, æqui 230 Non sumus? En! omnes, et Troës, et Arcades, hi sunt; Fatalisque manus, infensa Etruria Turno: Vix hostem, alterni si congrediamur, habemus. Ille quidem ad superos, quorum se devovet aris, Succedet famâ, vivusque per ora feretur :

235 Nos, patriâ amissâ, dominis parere superbis Cogemur, qui nunc lenti consedimus arvis.

Talibus incensa est juvenum sententia dictis Jam magis, atque magis ; serpitque per agmina murmur. Ipsi Laurentes mutati, ipsique Latini.

240 Qui sibi jam requiem pugnæ, rebusque salutem, Sperabant, nunc arma volunt, fædusque precantur Infectum, et Turni sortem miserantur iniquam.

His aliud majus Juturna adjungit, et alto
Dat signum cælo; quo non præsentius ullum 245
Turbavit mentes Italas, monstroque fefellit.
Namque volans rubrâ fulvus Jovis ales in æthrâ
Litoreas agitabat aves, turbamque sonantem
Agminis aligeri ; subito cum, lapsus ad undas,
Cycnum excellentem pedibus rapit improbus uncis. 250
Arrexere animos Itali, cunctæque volucres
Convertunt clamore fugam, mirabile visu !
Ætheraque obscurant pennis, hostemque per auras
Factâ nube premunt; donec vi victus, et ipso
Pondere, defecit, prædamque ex unguibus ales 255
Projecit fluvio, penitusque in nubila fugit.

Tum vero augurium Rutuli clamore salutant,
Expediuntque manus : primusque Tolumnius augur,
Hoc erat, hoc, votis, inquit, quod sæpe petivi;
Accipio, agnoscoque deos. Me, me duce, ferrum 260
Corripite, O miseri! quos improbus advena bello
Territat, invalidas ut aves : et litora vestra
Vi populat: petet ille fugam, penitusque profundo
Vela dabit. Vos unanimi densate catervas,
Et regem vobis pugnâ defendite raptum.

265 Dixit; et adversos telum contorsit in hostes Procurrens : sonitum dat stridula cornus, et auras Certa secat. Simul hoc, simul ingens clamor, et omnes Turbati cunei, calefactaque corda tumultu. Hasta volans, ut forte novem pulcherrima fratrum 270 Corpora constiterant contra, quos fida creârat Una tot Arcadio conjux Tyrrhena Gylippo ; Horum unum, ad medium, teritur qua sutilis auro Balteus, et laterum juncturas fibula mordet, Egregium formâ juvenem, et fulgentibus armis, 275 Transadigit costas, fulvâque effundit arenâ. At fratres, animosa phalanx, accensaque luctu, Pars gladios stringunt manibus, pars missile ferrum Corripiunt, cæcique ruunt: quos agmina contra

280

285

290

295

Procurrunt Laurentûm ; hinc densi rursus inundant
Troës, Agyllinique, et pictis Arcades armis.

Sic omnes amor unus habet decernere ferro.
Diripuere aras; it toto turbida coelo
Tempestas telorum, ac ferreus ingruit imber;
Craterasque, focosque, ferunt. Fugit ipse Latinus,
Pulsatos referens, infecto foedere, divos.
Infrenant alii currus, aut corpora saltu
Subjiciunt in equos, et strictis ensibus adsunt.
Messapus regem, regisque insigne gerentem,
Tyrrhenum Aulesten, avidus confundere fædus,
Adverso proterret equo : ruit ille recedens,
Et miser, oppositis a tergo, involvitur aris
In caput, inque humeros : at fervidus advolat hasta
Messapus ; teloque, orantem multa, trabali
Desuper, altus equo, graviter ferit, atque ita fatur:
Hoc habet; hæc melior maynis data victima divis.
Concurrunt Itali, spoliantque calentia membra.

Obvius ambustum torrem Corynæus ab arâ
Corripit, et venienti Ebuso, plagamque ferenti,
Occupat os flammis : olli ingens barba reluxit,
Nidoremque ambusta dedit. Super ipse secutus
Cæsariem lærâ turbati corripit hostis,
Impressoque genu nitens, terræ applicat ipsum :
Sic rigido latus ense ferit. Podalirius Alsum,
Pastorem, primâque acie per tela ruentem,
Ense sequens nudo, superimminet : ille securi
Adversi frontem mediam, mentumque, reductâ
Disjicit ; et sparso late rigat arma cruore.
Olli dura quies oculos, et ferreus urguet
Somnus; in æternam clauduntur lumina noctem.

At pius Æneas dextram tendebat inermem,
Nudato capite, atque suos clamore vocabat:
Quo ruitis ? quæve ista repens discordia surgit ?
O cohibete iras ! ictum jam fædus, et omnes
Compositæ leges ; mihi jus concurrere soli;

300

305

310

315

« PreviousContinue »