Page images
PDF
EPUB

895

900

(Monstrat amor verus patriæ), ut videre Camillam,
Tela manu trepidæ jaciunt; ac, robore duro,
Stipitibus ferrum sudibusque imitantur obustis
Præcipites ; primæque mori pro mænibus ardent.

Interea, Turnum in silvis sævissimus implet
Nuntius, et juveni ingentem fert Acca tumultum :
Deletas Volscorum acies, cecidisse Camillam,
Ingruere infensos hostes, et Marte secundo
Omnia corripuisse ; metum jam ad mænia ferri.
Ille furens, (et sæva Jovis sic numina poscunt)
Deserit obsessos colles, nemora aspera linquit.
Vix e conspectu exierat, campumque tenebat ;
Quum pater Æneas, saltus ingressus apertos,
Exsuperatque jugum, silvâque evadit opacâ.
Sic ambo ad muros rapidi, totoque feruntur
Agmine, nec longis inter se passibus absunt:
Ac simul Æneas fumantes pulvere campos
Prospexit longe, Laurentiaque agmina vidit ;
Et sævum Ænean agnovit Turnus in armis,
Adventumque pedum flatusque audivit equorum.
Continuoque ineant pugnas, et proelia tentent;
Ni roseus fessos jam gurgite Phoebus Ibero
Tinguat equos, noctemque, die labente, reducat.
Considunt castris ante urbem, et monia vallant.

905

910

915

257

P. VIRGILII MARONIS

Æ NEIDOS

LIBER DUODECIMUS.

Turnus ut, infractos adverso Marte, Latinos
Defecisse videt, sua nunc promissa reposci,
Se signari oculis ; ultro implacabilis ardet,
Attollitque animos. Panorum qualis in arvis,
Saucius ille gravi venantum vulnere pectus,

5
Tum demum movet arma leo ; gaudetque comantes
Excutiens cervice toros ; fixumque latronis
Impavidus frangit telum, et fremit ore cruento :
Haud secus accenso gliscit violentia Turno.
Tum sic affatur regem, atque ita turbidus infit: 10
Nulla mora in Turno; nihil est quod dicta retractent
Ignavi Æneadæ, nec, quæ pepigere, recusent.
Congredior. Fer sacra, pater, et concipe fædus.
Aut hâc Dardanium dextrâ sub Tartara mittam,
Desertorem Asiæ (sedeant, spectentque Latini), 15
Et solus ferro crimen commune refellam;
Aut habeat victos, cedat Lavinia conjux.

Olli sedato respondit corde Latinus : O præstans animi juvenis ! quantum ipse feroci Virtute exsuperas, tanto me impensius æquum est 20 Consulere, atque omnes metuentem expendere casus. Sunt tibi regna patris Dauni, sunt oppida capta Multa manu ; nec non aurumque, animusque, Latino est: Sunt aliæ innuptæ Latio et Laurentibus agris, Nec genus indecores. Sine me hæc, haud mollia fatu, 25 Sublatis aperire dolis ; simul hoc animo hauri. Me natam nulli veterum sociare procorum

Fas erat, idque omnes divique, hominesque, canebant.
Victus amore tui, cognato sanguine victus,
Conjugis et mestæ lacrimis, vincla omnia rupi: 30
Promissam eripui genero; arma impia sumsi.
Ex illo qui me casus, quæ, Turne, sequantur
Bella, vides ; quantos primus patiare labores.
Bis magnâ victi pugnâ, vix urbe tuemur
Spes Italas : recalent nostro Tiberina fuenta.

35
Sanguine adhuc, campique ingentes ossibus albent.
Quo referor toties ? quæ mentem insania mutat ?
Si Turno exstincto socios sum adscire paratus,
Cur non incolumi potius certamina tollo ?
Quid consanguinei Rutuli, quid cetera dicet

40 Italia, ad mortem si te (Fors dicta refutet) Prodiderim, natam et connubia nostra petentem ? Respice res bello varias ; miserere parentis Longævi, quem nunc mæstum patria Ardea longe Dividit. Haudquaquam dictis violentia Turni

45 Flectitur: exsuperat magis, ægrescitque medendo. Ut primum fari potuit, sic institit ore : Quam pro me curam geris, hanc precor, optime, pro me Deponas, letumque sinas pro laude pacisci. Et nos tela, pater, ferrumque haud debile, dextrâ 50 Spargimus ; et nostro sequitur de vulnere sanguis. Longe illi dea mater erit, quæ nube fugacem Femineâ tegat, et vanis sese occulat umbris.

At regina, novâ pugnæ conterrita sorte, Flebat; et ardentem generum moritura tenebat :

55 has ego te lacrimas, per si quis Amatæ Tangit honos animum; spes tu nunc una senectæ, Tu requies, miseræ; decus imperiumque Latini Te penes; in te omnis domus inclinata recumbit ; Unum oro : desiste manum committere Teucris.

60 Qui te cumque manent isto certamine casus, Et me, Turne, manent. Simul hæc invisa relinquam Lumina, nec generum Ænean captiva videbo.

Turne, per

Accepit vocem lacrimis Lavinia matris
Flagrantes perfusa genas : cui plurimus ignem

65
Subjecit rubor, et calefacta per ora cucurrit.
Indum sanguineo veluti violaverit ostro
Si quis ebur, aut mixta rubent ubi lilia multâ
Alba rosâ : tales virgo dabat ore colores.
Illum turbat amor, figitque in virgine vultus.

70 Ardet in arma magis ; paucisque affatur Amatam : Ne, quæso, ne me lacrimis, neve omine tanto, Prosequere, in duri certamina Martis euntem, O mater! neque enim Turno mora libera mortis. Nuntius hæc, Idmon, Phrygio mea dicta tyranno, 75 Haud placitura, refer : Cum primum crastina coelo, Puniceis invecta rotis, Aurora rubebit, Non Teucros agat in Rutulos : Teucrûm arma quiescant, Et Rutuli: nostro dirimamus sanguine bellum ; Illo quæratur conjux Lavinia campo,

80 Hæc ubi dicta dedit, rapidusque in tecta recessit, Poscit equos, gaudetque tuens ante ora frementes, Pilumno quos ipsa decus dedit Orithyia ; Qui candore nives anteirent, cursibus auras. Circumstant properi aurigæ, manibusque lacessunt 85 Pectora plausa cavis, et colla comantia pectunt. Ipse dehinc, auro squalantem alboque orichalco, Circumdat loricam humeris ; simul aptat habendo Ensemque, clypeumque, et rubræ cornua cristæ : Ensem, quem Dauno ignipotens deus ipse parenti 90 Fecerat, et Stygiâ candentem tinxerat undâ. Exin, quæ mediis, ingenti annixa columnæ, Ædibus astabat, validam vi corripit hastam, Actoris Aurunci spolium ; quassatque trementem, Vociferans: Nunc, O nunquam frustrata vocatus. 95 Hasta meos ! nunc tempus adest; te maximus Actor, Te Turni nunc dextra gerit : da sternere corpus, Loricamque manu validâ lacerare revulsam Semiviri Phrygis, et foedare in pulvere crines,

Vibratos calido ferro, myrrhâque madentes.

100 His agitur furiis : totoque ardentis ab ore Scintillæ absistunt; oculis micat acribus ignis : Mugitus veluti cum prima in prælia taurus Terrificos ciet, atque irasci in cornua tentat, Arboris obnixus trunco; ventosque lacessit

105 Ictibus, aut sparsâ ad pugnam proludit arenâ.

Nec minus interea, maternis sævus in armis,
Æneas acuit Martem, et se suscitat irâ,
Oblato gaudens componi fædere bellum.
Tum socios, mestique metum solatur Iuli,

110 Fata docens ; regique jubet responsa Latino Certa referre viros, et pacis dicere leges.

Postera vix summos spargebat lumine montes Orta dies, cum primum alto se gurgite tollunt Solis equi, lucemque elatis naribus efflant;

115 Campum ad certamen magnæ sub mænibus urbis Dimensi Rutulique viri, Teucrique, parabant ; In medioque focos, et dîs communibus aras Gramineas : alii fontemque ignemque ferebant, Velati limo, et verben â tempora vincti.

120 Procedit legio Ausonidûm, pilataque plenis Agmina se fundunt portis. Hinc Troïus omnis, Tyrrhenusque, ruit variis exercitus armis ; Haud secus instructi ferro, quam

si aspera Martis Pugna vocet. Nec non mediis in millibus ipsi 125 Ductores auro volitant ostroque superbi, Et, genus Assaraci, Mnestheus, et fortis Asilas, Et Messapus, equûm domitor, Neptunia proles. Utque, dato signo, spatia in sua quisque recessit, Defigunt telluri hastas, et scuta reclinant.

130 Tum studio effusæ, matres, et vulgus inermum, Invalidique senes, turres et tecta domorum Obsedere : alii portis sublimibus astant.

At Juno, e summo, qui nunc Albanus habetur, Tum neque nomen erat, nec honos, aut gloria, monti, 135

« PreviousContinue »