Page images
PDF

At juvenis, vicisse dolo ratus, avolat ipse,
Haud mora ; conversisque fugax aufertur habenis,
Quadrupedemque citum ferratâ calce fatigat.
Vane Ligus, frustraque animis elate superbis, 715
Nequidquam patrias tentâsti lubricus artes;
Nec fraus te incolumem fallaci perferet Auno.
Hæc fatur virgo ; et pernicibus ignea plantis
Transit equum cursu, frenisque adversa prehensis
Congreditur, pænasque inimico ex sanguine sumit. 720
Quam facile accipiter saxo, sacer ales, ab alto
Consequitur pennis sublimem in nube columbam,
Comprensamque tenet, pedibusque eviscerat uncis:
Tum cruor, et vulsæ labuntur ab æthere plumæ.

Ac non hæc nullis, hominum sator atque deorum, 725
Observans oculis, summo sedet altus Olympo.
Tyrrhenum genitor Tarchonem in prælia sæva
Suscitat, et stimulis haud mollibus injicit iras.
Ergo inter cædes, cedentiaque agmina, Tarchon
Fertur equo, variisque instigat vocibus alas,

730 Nomine quemque vocans; reficitque in proelia pulsos : Quis metus, O nunquam dolituri! O semper inertes ! Tyrrheni ? quæ tanta animis ignavia venit ? Femina palantes agit, atque hæc agmina vertit ? Quo ferrum, quidve hæc gerimus tela irrita dextris ? 735 At non in Venerem segnes, nocturnaque bella ; Aut, ubi curva choros indixit tibia Bacchi, Exspectare dapes, et plenæ pocula mensæ : Hic arnor, hoc studium ; dum sacra secundus haruspex Nuntiet, ac lucos vocet hostia pinguis in altos. 740.

Hæc effatus, equum in medios, moriturus et ipse, Concitat, et Venulo adversum se turbidus infert ; Dereptumque ab equo dextrâ complectitur hostem, Et gremium ante suum, multâ vi concitus, aufert. Tollitur in cælum clamor ; cunctique Latini

745 Convertere oculos. Volat igneus æquore Tarchon, Arma virumque ferens ; tum summâ ipsius ab hastâ

Defringit ferrum, et partes rimatur apertas,
Qua vulnus letale ferat : contra ille repugnans
Sustinet a jugulo dextram, et vim viribus exit. 750
Utque volans alte raptum cum fulva draconem
Fert aquila, implicuitque pedes, atque unguibus hæsit ;
Saucius at serpens sinuosa volumina versat,
Arrectisque horret squamis, et sibilat ore,
Arduus insurgens: illa haud minus urguet obunco 755
Luctantem rostro; simul æthera verberat alis :
Haud aliter prædam Tiburtum ex agmine Tarchon
Portat ovans. Ducis exemplum eventumque secuti,
Mæonidæ incurrunt. Tum, fatis debitus, Arruns
Velocem jaculo et multâ prior arte Camillam

760
Circuit, et, quæ sit fortuna facillima, tentat.
Qua se cumque furens medio tulit agmine virgo ;
Hâc Arruns subit, et tacitus vestigia lustrat:
Qua victrix redit illa, pedemque ex hoste reportat ;
Hâc juvenis furtim celeres detorquet habenas. 765
Hos aditus, jamque hos aditus, omnemque pererrat
Undique circuitum; et certam quatit improbus hastam.
Forte, sacer Cybelæ, Chloreus, olimque sacerdos,
Insignis longe Phrygiis fulgebat in armis ;
Spumantemque agitabat equum, quem pellis aënis 770
In plumam squamis, auro conserta, tegebat.
Ipse, peregrinâ ferrugine clarus, et ostro,
Spicula torquebat Lycio Gortynia cornu ::
Aureus ex humero sonat arcus, et aurea vati.
Cassida ; tum croceam chlamydemque, sinusque crepantes
Carbaseos, fulvo in nodum collegerat auro,

776 Pictus acu tunicas, et barbara tegmina crurum. Hunc virgo, sive ut templis præfigeret arma Troïa, captivo sive ut se ferret in auro, Venatrix unum ex omni certamine pugnæ

780 Cæca sequebatur ; totumque incauta per agmen Femineo prædæ, et spoliorum, ardebat amore : Telum ex insidiis quum tandem, tempore capto,

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small]

Concitat, et superos Arruns sic voce precatur :
Summe deûm, sancti custos Soractis, Apollo,
Quem primi colimus, cui pineus ardor acervo
Pascitur, et medium, freti pietate, per ignem
Cultores multâ premimus vestigia prunâ;
Da, Pater, hoc nostris aboleri dedecus armis,
Omnipotens. Non exuvias, pulsæve tropæum
Virginis, aut spolia ulla, peto : mihi cetera laudem
Facta ferent. Hæc dira meo dum vulnere pestis
Pulsa cadat, patrias remeabo inglorius urbes.

Audiit, et voti Phoebus succedere partem
Mente dedit ; partem volucres dispersit in auras.
Sterneret ut subitâ turbatam morte Camillam,
Annuit oranti: reducem ut patria alta videret,
Non dedit; inque notos vocem vertere procellæ.
Ergo, ut missa manu sonitum dedit hasta per auras,
Convertere animos acres, oculosque tulere,
Cuncti ad reginam Volsci. Nihil ipsa nec auræ,
Nec sonitus, memor, aut venientis ab æthere teli ;
Hasta sub exsertam donec perlata papillam
Hæsit, virgineumque alte bibit acta cruorem.
Concurrunt trepidæ comites, dominamque ruentem
Suscipiunt. Fugit ante omnes exterritus Arruns,
Lætitiâ, mixtoque metu ; nec jam amplius hastæ
Credere, nec telis occurrere virginis, audet.
Ac, velut ille, prius quam tela inimica sequantur,
Continuo in montes sese avius abdidit altos,
Occiso pastore, lupus, magnove juvenco,
Conscius audacis facti, caudamque, remulcens,
Subjecit pavitantem utero, silvasque petivit:
Haud secus ex oculis se turbidus abstulit Arruns,
Contentusque fugâ mediis se immiscuit armis.
Illa manu moriens telum trahit : ossa sed inter
Ferreus ad costas alto stat vulnere mucro.
Labitur exsanguis ; labuntur frigida leto
Lumina; purpureus quondam color ora reliquit

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Tum sic exspirans Accam, ex æqualibus unam,
Alloquitur, fida ante alias quæ sola Camillæ,
Quîcum partiri curas ; atque hæc ita fatur:
Hactenus, Acca soror, potui: nunc vulnus acerbum
Conficit, et tenebris nigrescunt omnia circum.
Effuge, et hæc. Turno mandata novissima perfer:
Succedat pugnæ, Trojanosque arceat urbe.
Jamque vale ! Simul his dictis linquebat habenas,
Ad terram non sponte fluens. Tum frigida toto
Paullatim exsolvit se corpore, lentaque colla,
Et, captum leto, posuit caput, arma relinquens;
Vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras.

Tum vero immensus surgens ferit aurea clamor
Sidera ; dejectâ crudescit pugna Camillâ ;
Incurrunt densi simul omnis copia Teucrûm,
Tyrrhenique duces, Euandrique Arcades alæ,

At, Triviæ custos, jam dudum in montibus Opis
Alta sedet summis, spectatque interrita pugnas.
Utque procul, medio juvenum in clamore furentum,
Prospexit tristi multatam morte Camillam,
Ingemuitque, deditque has imo pectore voces :
Heu! nimium, virgo, nimium crudele luisti
Supplicium, Teucros conata lacessere bello !
Nec tibi desertæ in dumis coluisse Dianam
Profuit, aut nostras humero gessisse sagittas.
Non tamen indecorem tua te regina reliquit
Extremâ jam in morte; neque hoc sine nomine letum
Per gentes erit; aut famam patieris inultæ.
Nam, quicumque tuum violavit vulnere corpus,
Morte luet meritâ. Fuit ingens monte sub alto
Regis Dercenni terreno ex aggere bustum
Antiqui Laurentis, opacâque ilice tectum :
Hic dea se primum rapido pulcherrima nisu
Sistit, et Arruntem tumulo speculatur ab alto.
Ut vidit lætantem animis, ac vana tumentem;
Cur, inquit, diversus abis ? huc dirige gressum,

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Huc, periture, veni ; capias ut digna Camillæ
Præmia. Tune etiam telis moriere Dianæ ?
Dixit; et auratâ volucrem Threïssa sagittam
Depromsit pharetrâ, cornuque infensa tetendit,
Et duxit longe, donec curvata coïrent

860
Inter se capita, et manibus jam tangeret æquis,
Lævâ aciem ferri, dextrâ nervoque papillam.
Extemplo teli stridorem, aurasque sonantes,
Audiit una Arruns, hæsitque in corpore ferrum.
Illum exspirantem socii, atque extrema gementem, 865
Obliti, ignoto camporum in pulvere linquunt:
Opis ad ætherium pennis aufertur Olympum.

Prima fugit, dominâ amissâ, levis ala Camillæ : Turbati fugiunt Rutuli ; fugit acer Atinas ; Disjectique duces, desolatique manipli,

870 Tuta petunt, et equis aversi ad monia tendunt. Nec quisquam instantes Teucros, letumque ferentes, Sustentare valet telis, aut sistere contra; Sed laxos referunt humeris languentibus arcus, Quadrupedumque putrem cursu quatit ungula campum. Volvitur ad muros, caligine turbidus atrâ,

876 Pulvis; et e speculis, percussæ pectora, matres Femineum clamorem ad cæli sidera tollunt. Qui cursu portas primi irrupere patentes, Hos inimica super mixto premit agmine turba: Nec miseram effugiunt mortem : sed, limine in ipso, Mænibus in patriis, atque inter tuta domorum, Confixi, exspirant animas. Pars claudere portas ; Nec sociis aperire viam, nec menibus audent Accipere orantes : oriturque miserrima cædes

885 Defendentum armis aditus, inque arma ruentum. Exclusi, ante oculos lacrimantumque ora parentum, Pars in præcipites fossas, urgente ruinâ, Volvitur; immissis pars cæca et concita frenis Arietat in portas, et, duros objice, postes.

890 Ipsæ de muris summo certamine matres,

[ocr errors]
« PreviousContinue »