Page images
PDF

Pallamque, et pictum croceo velamen acantho.
Præcipue infelix, pesti devota futuræ,
Expleri mentem nequit, ardescitque tuendo,
Phænissa, et pariter puero donisque movetur.
Ille, ubi complexu Æneæ colloque pependit, 715
Et magnum falsi implevit genitoris amorem,
Reginam petit : hæc oculis, hæc pectore toto
Hæret, et interdum gremio fovet ; inscia Dido,
Insidat quantus miseræ deus ! At memor ille
Matris Acidaliæ, paullatim abolere Sychæum

720 Incipit, et vivo tentat prævertere amore Jampridem resides animos, desuetaque corda.

Postquam prima quies epulis, mensæque remotæ ; Crateras magnos statuunt, et vina coronant. Fit strepitus tectis, vocemque per ampla volutant 725 Atria : dependent lychni laquearibus aureis Incensi, et noctem flammis funalia vincunt. Hic regina gravem gemmis auroque poposcit Implevitque mero pateram, quam Belus, et omnes A Belo soliti. Tum facta silentia tectis :

730 Jupiter, hospitibus nam te dare jura loquuntur, Hunc lætum Tyriisque diem Trojâque profectis Esse velis, nostrosque hujus meminisse minores. Adsit lætitiæ Bacchus dator, et bona Juno : Et vos, O, cætum, Tyrii! celebrate faventes.

735 Dixit, et in mensam laticum libavit honorem, Primaque, libato, summo tenus attigit ore : Tum Bitiæ dedit increpitans ; ille impiger hausit Spumantem pateram, et pleno se proluit auro ; Post, alii proceres. Citharâ crinitus Iopas

740 Personat auratâ, docuit quæ maximus Atlas. Hic canit errantem lunam, solisque labores : Unde hominum genus, et pecudes; unde imber, et ignes ; Arcturum, pluviasque Hyadas, geminosque Triones ; Quid tantum Oceano properent se tinguere soles 745 Hiberni, vel quæ tardis mora noctibus obstet.

Ingeminant plausu Tyrii, Troësque sequuntur.

Nec non et vario noctem sermone trahebat Infelix Dido, longumque bibebat amorem, Multa super Priamo rogitans, super Hectore multa: 750 Nunc, quibus Auroræ venisset filius armis ; Nunc, quales Diomedis equi ; nunc, quantus Achilles. Immo age, et a primâ dic, hospes, origine nobis Insidias, inquit, Danaûm, casusque tuorum, Erroresque tuos : nam te jam septima portat

755 Omnibus errantem terris et fluctibus æstas.

23

P. VIRGILII MARONIS

Æ NEIDOS

LIBER SECUNDUS.

[ocr errors][merged small]

CONTICUERE omnes, intentique ora tenebant;
Inde toro pater Æneas sic orsus ab alto :

Infandum, Regina, jubes renovare dolorem ;
Trojanas ut opes et lamentabile regnum
Eruerint Danai : quæque ipse miserrima vidi, .
Et quorum pars magna fui. Quis, talia fando,
Myrmidonum, Dolopumve, aut duri miles Ulixi,
Temperet a lacrimis ? et jam nox humida cælo
Præcipitat, suadentque cadentia sidera somnos.
Sed si tantus amor casus cognoscere nostros,
Et breviter Troja supremum audire laborem ;
Quamquam animus meminisse horret, luctuque refugit,
Incipiam. Fracti bello, fatisque repulsi,
Ductores Danaûm, tot jam labentibus annis,
Instar montis equum, divinâ Palladis arte,
Ædificant, sectâque intexunt abiete costas.
Votum pro reditu simulant : ea fama vagatur.
Huc, delecta virûm sortiti corpora, furtim
Includunt cæco lateri, penitusque cavernas
Ingentes uterumque arınato milite complent.

Est in conspectu Tenedos, notissima famâ
Insula, dives opum, Priami dum regna manebant ;
Nunc tantum sinus, et statio male fida carinis :
Huc se provecti deserto in litore condunt.
Nos abiisse rati, et vento petiisse Mycenas.
Ergo omnis longo solvit se Teucria luctu :

[blocks in formation]
[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Panduntur portæ ; juvat ire, et Dorica castra
Desertosque videre locos litusque relictum.
Hic Dolopum manus, hic sævus tendebat Achilles ;
Classibus hic locus ; hic acie certare solebant.
Pars stupet innuptæ donum exitiale Minervæ,
Et molem mirantur equi ; primusque Thymotes
Duci intra muros hortatur, et arce locari ;
Sive dolo, seu jam Trojæ sic fata ferebant.
At Capys, et quorum melior sententia menti,
Aut pelago Danaûm insidias, suspectaque dona,
Præcipitare jubent, subjectisque urere flammis ;
Aut terebrare cavas uteri et tentare latebras.
Scinditur incertum studia in contraria vulgus.

Primus ibi ante omnes, magnâ comitante catervâ,
Laocoon ardens summâ decurrit ab arce ;
Et procul : O miseri! quæ tanta insania, cives?
Creditis avectos hostes ? aut ulla putatis
Dona carere dolis Danaûm ? sic notus Ulixes ?
Aut hoc inclusi ligno occultantur Achivi,
Aut hæc in nostros fabricata est machina muros,
Inspectura domos, venturaque desuper urbi ;
Aut aliquis latet error: equo ne credite, Teucri.
Quidquid id est, timeo Danaos et dona ferentes.
Sic fatus, validis ingentem viribus hastam
In latus, inque feri curvam compagibus alvum,
Contorsit. Stetit illa tremens, uteroque recusso
Insonuere cavæ gemitumque dedere cavernæ.
Et, si fata deûm, si mens non læva fuisset,
Impulerat ferro Argolicas födare latebras ;
Trojaque nunc staret, Priamique arx alta maneres.

Ecce! manus juvenem interea post terga revinctum
Pastores magno ad regem clamore trahebant
Dardanidæ : qui se ignotum venientibus ultro,
Hoc ipsum ut strueret, Trojamque aperiret Achivis,
Obtulerat, fidens animi, atque in utrumque paratus,
Seu versare dolos, seu certæ occumbere morti.

[ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Undique, visendi studio, Trojana juventus
Circumfusa ruit, certantque illudere capto.
Accipe nunc Danaûm insidias, et crimine ab uno 65
Disce omnes.
Namque, ut conspectu in medio, turbatus, inermis,
Constitit, atque oculis Phrygia agmina circumspexit;
Heu! quæ nunc tellus, inquit, quæ me æquora possunt
Accipere ? aut quid jam misero mihi denique restat ? 70
Cui neque apud Danaos usquam locus, et super ipsi
Dardanidæ infensi poenas cum sanguine poscunt.
Quo gemitu conversi animi, compressus et omnis
Impetus. Hortamur fari, quo sanguine cretus,
Quidve ferat; memoret, quæ sit fiducia capto.

75 Ille hæc, depositâ tandem formidine, fatur:

Cuncta equidem tibi, Rex, fuerit quodcumque, fatebor Vera, inquit; neque me Argolicâ de gente negabo : Hoc primum ; nec, si miserum Fortuna Sinonem Finxit, vanum etiam mendacemque improba finget. 80 Fando aliquod si forte tuas pervenit ad aures Belidæ nomen Palamedis, et inclyta famâ Gloria ; quem falsâ sub proditione Pelasgi Insontem, infando indicio, quia bella vetabat, Demisere neci ; nunc cassum lumine lugent : Illi me comitem, et consanguinitate propinquum Pauper in arma pater primis huc misit ab annis. Dum stabat regno incolumis, regumque vigebat Conciliis ; et nos aliquod nomenque decusque Gessimus : invidiâ postquam pellacis Ulixi (Haud ignota loquor) superis concessit ab oris, Afflictus vitam in tenebris luctuque trahebam, Et casum insontis mecum indignabar amici. Nec tacui, demens : et me, fors si qua tulisset, Si patrios unquam remeâssem victor ad Argos, Promisi ultorem ; et verbis odia aspera movi. Hinc mihi prima mali labes ; hinc semper Ulixes Criminibus terrere novis ; hinc spargere voces

« PreviousContinue »