Page images
PDF
EPUB

Velocem interea, superis in sedibus, Opim, Unam ex virginibus sociis, sacrâque catervâ, Compellabat, et has tristi Latonia voces

Ore dabat: Graditur bellum ad crudele Camilla,
O virgo! et nostris nequidquam cingitur armis,

535

Cara mihi ante alias: neque enim novus iste Dianæ
Venit amor, subitâque animum dulcedine movit.
Pulsus ob invidiam regno, viresque superbas,

Priverno antiquâ Metabus cum excederet urbe,
Infantem, fugiens media inter prælia belli,
Sustulit exsilio comitem, matrisque vocavit
Nomine Casmillæ, mutatâ parte, Camillam.
Ipse, sinu præ se portans, juga longa petebat

540

Solorum nemorum : tela undique sæva premebant,
Et circumfuso volitabant milite Volsci.

545

Ecce! fugæ medio, summis Amasenus abundans
Spumabat ripis ; tantus se nubibus imber
Ruperat. Ille, innare parans, infantis amore

Tardatur, caroque oneri timet. Omnia secum
Versanti subito vix hæc sententia sedit:
Telum immane, manu validâ, quod forte gerebat
Bellator, solidum nodis, et robore cocto―
Huic natam, libro et silvestri subere clausam,
Implicat, atque habilem mediæ circumligat hastæ;
Quam dextrâ ingenti librans, ita ad æthera fatur :
Alma, tibi hane, nemorum cultrix, Latonia virgo,
Ipse pater famulam voveo; tua prima, per auras,
Tela tenens, supplex hostem fugit. Accipe, testor,
Diva, tuam, quæ nunc dubiis committitur auris.

550

555

560

Dixit; et adducto contortum hastile lacerto
Immittit: sonuere undæ : rapidum super amnem
Infelix fugit in jaculo stridente Camilla.
At Metabus, magnâ propius jam urgente catervâ,
Dat sese fluvio, atque hastam cum virgine victor
Gramineo, donum Triviæ, de cespite vellit.
Non illum tectis ullæ, non moenibus, urbes

565

Accepere, neque ipse manus feritate dedisset :
Pastorum et solis exegit montibus ævum.
Hic natam, in dumis, interque horrentia lustra,
Armentalis equæ mammis, et lacte ferino,

570

[blocks in formation]

Tigridis exuviæ per dorsum a vertice pendent.
Tela manu jam tum tenerâ puerilia torsit,
Et fundam tereti circum caput egit habenâ;
Strymoniamque gruem, aut album dejecit olorem.
Multæ illam frustra Tyrrhena per oppida matres
Optavere nurum. Solâ contenta Dianâ,
Æternum telorum, et virginitatis, amorem
Intemerata colit. Vellem haud correpta fuisset
Militiâ tali, conata lacessere Teucros:

Cara mihi, comitumque foret nunc una mearum.
Verum age, quandoquidem fatis urguetur acerbis,
Labere, Nympha, polo, finesque invise Latinos,
Tristis ubi infausto committitur omine pugna.
Hæc cape, et ultricem pharetrâ deprome sagittam :
Hâc, quicumque sacrum violârit vulnere corpus,
Tros, Italusve, mibi pariter det sanguine pœnas.
Post ego nube cavâ miserandæ corpus, et arma
Inspoliata, feram tumulo, patriæque reponam.
Dixit: at illa, leves cœli delapsa per auras,
Insonuit, nigro circumdata turbine corpus.

At manus interea muris Trojana propinquat,
Etruscique duces, equitumque exercitus omnis,
Compositi numero in turmas. Fremit æquore toto
Insultans sonipes, et pressis pugnat habenis,
Huc obversus, et huc: tum late ferreus hastis
Horret ager, campique armis sublimibus ardent.
Nec non Messapus contra, celeresque Latini,

580

585

590

595

600

Et cum fratre Coras, et virginis ala Camillæ,
Adversi campo apparent, hastasque reductis
Protendunt longe dextris, et spicula vibrant ;
Adventusque virûm, fremitusque ardescit equorum.
Jamque, intra jactum teli progressus, uterque
Constiterat: subito erumpunt clamore furentesque
Exhortantur equos; fundunt simul undique tela,
Crebra, nivis ritu, cœlumque obtexitur umbrâ.
Continuo adversis Tyrrhenus et acer Aconteus,
Connixi, incurrunt hastis, primique ruinam
Dant sonitu ingenti, perfractaque quadrupedantum
Pectora pectoribus rumpunt. Excussus Aconteus
Fulminis in morem, aut tormento ponderis acti,
Præcipitat longe, et vitam dispergit in auras.
Extemplo turbatæ acies; versique Latini
Rejiciunt parmas, et equos ad monia vertunt.
Troës agunt: princeps turmas inducit Asilas.
Jamque propinquabant portis, rursusque Latini
Clamorem tollunt, et mollia colla reflectunt:
Hi fugiunt, penitusque datis referuntur habenis.
Qualis ubi, alterno procurrens gurgite, pontus
Nunc ruit ad terram, scopulosque superjacit unda
Spumeus, extremamque sinu perfundit arenam ;
Nunc rapidus retro, atque æstu revoluta resorbens
Saxa, fugit, litusque vado labente relinquit.
Bis Tusci Rutulos egere ad monia versos;
Bis rejecti, armis, respectant, terga tegentes.
Tertia sed postquam congressi in prœlia, totas
Implicuere inter se acies, legitque virum vir :
Tum vero et gemitus morientum, et, sanguine in alto,
Armaque corporaque, et, permixti cæde virorum,
Semianimes volvuntur equi; pugna aspera surgit.
Orsilochus Remuli, quando ipsum horrebat adire,
Hastam intorsit equo, ferrumque sub aure reliquit.
Quo sonipes ictu furit arduus, altaque jactat,
Vulneris impatiens, arrecto pectore, crura :

605

610

615

620

625

630

635

Volvitur ille, excussus, humi. Catillus Iollan,
Ingentemque animis, ingentem corpore et armis,
Dejicit Herminium: nudo cui vertice fulva
Cæsaries, nudique humeri; nec vulnera terrent :
Tantus in arma patet. Latos huic hasta per armos
Acta tremit, duplicatque virum transfixa dolore.
Funditur ater ubique cruor: dant funera ferro
Certantes, pulchramque petunt per vulnera mortem.
At medias inter cædes exsultat Amazon,
Unum exserta latus pugnæ, pharetrata Camilla :
Et nunc lenta manu spargens hastilia denset;
Nunc validam dextrâ rapit indefessa bipennem :
Aureus ex humero sonat arcus, et arma Dianæ.
Illa etiam, si quando in tergum pulsa recessit,
Spicula converso fugientia dirigit arcu.
At circum lectæ comites, Larinaque virgo,
Tullaque, et, æratam quatiens, Tarpeia, securim,
Italides; quas ipsa decus sibi dia Camilla
Delegit, pacisque bonas, bellique, ministras :
Quales Threïciæ, cum flumina Thermodontis
Pulsant, et pictis bellantur, Amazones, armis ;
Seu circum Hippolyten, seu quum se Martia curru

640

645

650

655

660

Penthesilea refert, magnoque ululante tumultu
Feminea exsultant lunatis agmina peltis.

Quem telo primum, quem postremum, aspera virgo,

Dejicis? aut quot humi morientia corpora fundis ?
Eunæum Clytio primum patre: cujus apertum

665

Adversi longâ transverberat abiete pectus.

Sanguinis ille vomens rivos cadit, atque cruentam
Mandit humum, moriensque suo se in vulnere versat.
Tum Lirim, Pagasumque super: quorum alter, habenas,
Suffuso revolutus equo, dum colligit, alter,

671

Dum subit, ac dextram labenti tendit inermem,
Præcipites pariterque ruunt. His addit Amastrum
Hippotaden; sequiturque incumbens eminus hastâ

Tereaque, Harpalycumque, et Demophöonta, Chromimque :

Quotque emissa manu contorsit spicula virgo,

676

Tot Phrygii cecidere viri. Procul Ornytus armis

Ignotis et equo venator Iapyge fertur:

Cui pellis latos humeros, erepta juvenco,
Pugnatori operit; caput ingens oris hiatus
Et malæ texere lupi cum dentibus albis ;
Agrestisque manus armat sparus : ipse catervis
Vertitur in mediis, et toto vertice supra est.

680

Hunc illa exceptum, neque enim labor agmine verso,
Trajicit; et super hæc inimico pectore fatur:

685

Silvis te, Tyrrhene, feras agitare putâsti?
Advenit qui vestra dies muliebribus armis

Verba redarguerit. Nomen tamen, haud leve, patrum
Manibus hoc referes, telo cecidisse Camillæ.

Protenus Orsilochum, et Buten, duo maxima Teucrûm Corpora: sed Buten adversum cuspide fixit,

691

Loricam galeamque inter, qua colla sedentis

Lucent, et lævo dependet parma lacerto:

Orsilochum, fugiens, magnumque agitata per orbem,

Eludit gyro interior, sequiturque sequentem ;

695

Tum validam perque arma viro, perque ossa, securim,

[blocks in formation]

Posse, neque instantem reginam avertere, cernit,
Consilio versare dolos ingressus, et astu,

:

Incipit hæc Quid tam egregium, si femina forti
Fidis equo? dimitte fugam, et te comminus æquo
Mecum, crede solo, pugnæque accinge pedestri;
Jam nosces, ventosa ferat cui gloria fraudem.

705

Dixit at illa, furens, acrique accensa dolore,

Tradit equum comiti, paribusque resistit in armis,

710

Ense pedes nudo, purâque interrita parmâ.

« PreviousContinue »