Page images
PDF
EPUB

Unum etiam donis istis, quæ plurima mitti
Dardanidis dicique jubes, unum, optime regum,
Adjicias; nec te ullius violentia vincat,
Quin natam egregio genero, dignisque hymenæis,
Des, pater, et pacem hanc æterno fœdere firmes.
Quod, si tantus habet mentes et pectora terror;
Ipsum obtestemur, veniamque oremus ab ipso :
Cedat; jus proprium regi, patriæque, remittat.
Quid miseros toties in aperta pericula cives
Projicis, O! Latio caput horum, et causa, malorum?
Nulla salus bello: pacem te poscimus omnes,
Turne; simul pacis solum inviolabile pignus.
Primus ego, invisum quem tu tibi fingis, et esse
Nil moror, en! supplex venio: miserere tuorum,
Pone animos, et pulsus abi. Sat funera fusi
Vidimus, ingentes et desolavimus agros.
Aut, si fama movet, si tantum pectore robur
Concipis, et si adeo dotalis regia cordi est ;

355

360

365

Aude, atque adversum fidens fer pectus in hostem.
Scilicet, ut Turno contingat regia conjux,

370

Nos, animæ viles, inhumata infletaque turba,

Sternamur campis ! Et jam tu, si qua tibi vis,

Si patrii quid Martis habes, illum aspice contra,
Qui vocat.

375

Talibus exarsit dictis violentia Turni:
Dat gemitum, rumpitque has imo pectore voces:
Larga quidem, Drance, semper tibi copia fandi,
Tum, cum bella manus poscunt; patribusque vocatis
Primus ades. Sed non replenda est curia verbis,
Quæ tuto tibi magna volant, dum distinet hostem
Agger murorum, nec inundant sanguine fossæ.
Proinde tona eloquio, solitum tibi; meque timoris
Argue tu, Drance: quando tot stragis acervos
Teucrorum tua dextra dedit, passimque tropæis
Insignis agros. Possit quid vivida virtus,
Experiare licet; nec longe scilicet hostes

M

380

385

Quærendi nobis: circumstant undique muros.

Imus in adversos? quid cessas ? an tibi Mavors
Ventosâ in linguâ, pedibusque fugacibus istis,
Semper erit?

Pulsus ego? aut quisquam merito, fœdissime, pulsum
Arguet, Iliaco tumidum qui crescere Thybrim
Sanguine, et Euandri totam cum stirpe videbit
Procubuisse domum, atque exutos Arcadas armis ?
Haud ita me experti Bitias et Pandarus ingens,
Et quos mille die victor sub Tartara misi,
Inclusus muris, hostilique aggere septus.
Nulla salus bello! Capiti cane talia, demens,
Dardanio, rebusque tuis. Proinde omnia magno
Ne cessa turbare metu, atque extollere vires
Gentis bis victæ; contra premere arma Latini.

390

395

400

Nunc et Myrmidonum proceres Phrygia arma tremiscunt. Nunc et Tydides, et Larissæus Achilles!

Amnis et Hadriacas retro fugit Aufidus undas!

405

Vel, cum se pavidum contra mea jurgia fingit

Artificis scelus, et formidine crimen acerbat.

Numquam animam talem dextrâ hâc (absiste moveri)
Amittes habitet tecum, et sit pectore in isto.

Nunc ad te, et tua magna, pater, consulta revertor. 410

Si nullam nostris ultra spem ponis in armis;

Si tam deserti sumus, et semel agmine verso

Funditus occidimus, neque habet Fortuna regressum;
Oremus pacem, et dextras tendamus inertes.

Quamquam, O! si solitæ quidquam virtutis adesset, 415
Ille mihi ante alios fortunatusque laborum,

Egregiusque animi, qui, ne quid tale videret,

Procubuit moriens, et humum semel ore momordit.

Sin et opes nobis, et adhuc intacta juventus,

Auxilioque urbes Italæ, populique, supersunt;

Sin et Trojanis cum multo gloria venit

Sanguine; sunt illis sua funera, parque per omnes
Tempestas: cur indecores in limine primo

420

Deficimus? cur ante tubam tremor occupat artus?
Multa dies, variique labor mutabilis ævi,
Retulit in melius; multos alterna revisens
Lusit, et in solido rursus Fortuna locavit.
Non erit auxilio nobis Ætolus, et Arpi:
At Messapus erit, felixque Tolumnius, et, quos
Tot populi misere, duces; nec parva sequetur
Gloria delectos Latio, et Laurentibus agris.
Est, et Volscorum egregiâ de gente, Camilla,
Agmen agens equitum, et florentes ære catervas.
Quod, si me solum Teucri in certamina poscunt,
Idque placet, tantumque bonis communibus obsto;
Non adeo has exosa manus Victoria fugit,
Ut tantâ quidquam pro spe tentare recusem.
Ibo animis contra; vel magnum præstet Achillen,
Factaque Vulcani manibus paria induat arma,
Ille licet. Vobis animam hanc, soceroque Latino,
Turnus ego, haud ulli veterum virtute secundus,
Devovi. Solum Eneas vocat. Et vocet oro:
Nec Drances potius, sive est hæc ira deorum,
Morte luat; sive est virtus et gloria, tollat.

Illi hæc inter se dubiis de rebus agebant.
Certantes; castra Æneas aciemque movebat.
Nuntius ingenti per regia tecta tumultu

425

430

435

440

445

Ecce! ruit, magnisque urbem terroribus implet:
Instructos acie, Tiberino a flumine Teucros,

Tyrrhenamque manum, totis descendere campis.
Extemplo turbati animi, concussaque vulgi

450

Pectora, et arrectæ stimulis haud mollibus iræ.

Arma manu trepidi poscunt; fremit arma juventus: Flent mosti, mussantque, patres. Hic undique clamor Dissensu vario magnus se tollit ad auras:

Haud secus, atque alto in luco cum forte catervæ

Consedere avium, piscosove amne Padusæ

Dant sonitum rauci per stagna loquacia cycni.

Immo, ait, O cives! arrepto tempore Turnus,

455

Cogite concilium, et pacem laudate sedentes :
Illi armis in regna ruant. Nec plura locutus
Corripuit sese, et tectis citus extulit altis.

460

Tu, Voluse, armari Volscorum edice maniplis;

Duc, ait, et Rutulos. Equitem, Messapus, in armis,

465

Et cum fratre Coras, latis diffundite campis.
Pars aditus urbis firmet, turresque capessat:
Cetera, qua jussô, mecum manus inferat arma.
Ilicet in muros totâ discurritur urbe.
Consilium ipse pater, et magna incepta, Latinus
Deserit, ac tristi turbatus tempore differt;

470

Multaque se incusat, qui non acceperit ultro

Dardanium Ænean, generumque adsciverit urbi.
Præfodiunt alii portas, aut saxa sudesque
Subvectant. Bello dat signum rauca cruentum

Buccina.

Tum muros variâ cinxere coronâ

475

Matronæ, puerique: vocat labor ultimus omnes.

Nec non ad templum, summasque ad Palladis arces,

Subvehitur magnâ matrum regina catervâ,

Dona ferens; juxtaque comes Lavinia virgo,
Causa mali tanti, oculos dejecta decoros.
Succedunt matres, et templum ture vaporant;
Et mostas alto fundunt de limine voces:
Armipotens, præses belli, Tritonia virgo,
Frange manu telum Phrygii prædonis, et ipsum
Pronum sterne solo, portisque effunde sub altis.
Cingitur ipse furens certatim in proelia Turnus.

480

485

Jamque adeo, Rutulum thoraca indutus, aënis
Horrebat squamis, surasque incluserat auro,

Tempora nudus adhuc; laterique accinxerat ensem ;
Fulgebatque altâ decurrens aureus arce;

490

Exsultatque animis, et spe jam præcipit hostem :
Qualis ubi abruptis fugit præsepia vinclis
Tandem liber equus, campoque potitus aperto,
Aut ille in pastus armentaque tendit equarum,
Aut, assuetus aquæ perfundi flumine noto,

495

Emicat, arrectisque fremit cervicibus alte
Luxurians; luduntque jubæ per colla, per armos.
Obvia cui, Volscorum acie comitante, Camilla
Occurrit, portisque ab equo regina sub ipsis
Desiluit; quam tota cohors imitata relictis
Ad terram defluxit equis; tum talia fatur :
Turne, sui merito si qua est fiducia forti,

Audeo, et Æneadûm promitto occurrere turmæ,
Solaque Tyrrhenos equites ire obvia contra.
Me sine prima manu tentare pericula belli :
Tu pedes ad muros subsiste, et mœnia serva.

500

505

Turnus ad hæc, oculos horrendâ in virgine fixus:

O decus Italiæ virgo! quas dicere grates,

Quasque referre, parem? sed nunc, est omnia quando
Iste animus supra, mecum partire laborem.

510

Æneas, ut fama fidem missique reportant

Exploratores, equitum levia improbus arma

Præmisit, quaterent campos; ipse, ardua montis
Per deserta, jugo superans, adventat ad urbem.
Furta paro belli convexo in tramite silvæ,
Ut bivias armato obsidam milite fauces.
Tu Tyrrhenum equitem collatis excipe signis;
Tecum acer Messapus erit, turmæque Latinæ,
Tiburtique manus: ducis et tu concipe curam.
Sic ait, et paribus Messapum in prælia dictis
Hortatur, sociosque duces; et pergit in hostem.

Est curvo anfractu valles, accommoda fraudi,
Armorumque dolis, quam densis frondibus atrum
Urguet utrimque latus; tenuis quo semita ducit,
Angustæque ferunt fauces, aditusque maligni.
Hanc super, in speculis, summoque in vertice montis,
Planities ignota jacet, tutique recessus ;
Seu dextrâ lævâque velis occurrere pugnæ;
Sive instare jugis, et grandia volvere saxa.
Huc juvenis notâ fertur regione viarum;
Arripuitque locum, et silvis insedit iniquis.

515

520

525

530

« PreviousContinue »