Page images
PDF
EPUB

Magna tropæa ferunt, quos dat tua dextera leto.
Tu quoque nunc stares immanis truncus in armis,
Esset par ætas, et idem si robur ab annis,
Turne. Sed infelix Teucros quid demoror armis ?
Vadite, et hæc memores regi mandata referte:
Quod vitam moror invisam, Pallante perempto,
Dextera causa tua est; Turnum gnatoque patrique
Quam debere vides. Meritis vacat hic tibi solus,
Fortunæque, locus. Non vitæ gaudia quæro;
Nec fas; sed nato Manes perferre sub imos.

Aurora interea miseris mortalibus almam
Extulerat lucem, referens opera atque labores
Jam pater Æneas, jam, curvo in litore, Tarchon
Constituere pyras. Huc corpora, quisque suorum,
More tulere patrum; subjectisque ignibus atris
Conditur in tenebras altum caligine cœlum.
Ter circum accensos, cincti fulgentibus armis,
Decurrere rogos; ter mæstum funeris ignem
Lustravere in equis; ululatusque ore dedere.
Spargitur et tellus lacrimis, sparguntur et arma.
It cœlo clamorque virûm, clangorque tubarum.
Hinc alii spolia occisis derepta Latinis
Conjiciunt igni, galeas, ensesque decoros,
Frenaque, ferventesque rotas; pars munera nota,
Ipsorum clypeos, et non felicia tela.

Multa boum circa mactantur corpora Morti;
Setigerosque sues, raptasque ex omnibus agris
In flammam jugulant pecudes. Tum litore toto
Ardentes spectant socios, semiustaque servant
Busta; neque avelli possunt, nox humida donec
Invertit cœlum, stellis ardentibus aptum.

Nec minus et miseri, diversâ in parte, Latini
Innumeras struxere pyras; et corpora partim
Multa virûm terræ infodiunt, avectaque partim
Finitimos tollunt in agros, urbique remittunt :
Cetera, confusæque ingentem cædis acervum,

175

180

185

190

195

200

205

Nec numero, nec honore cremant; tunc undique vasti
Certatim crebris collucent ignibus agri.

Tertia lux gelidam cœlo dimoverat umbram:
Moerentes altum cinerem et confusa ruebant
Ossa focis, tepidoque onerabant aggere terræ.
Jam vero in tectis, prædivitis urbe Latini,
Præcipuus fragor, et longi pars maxima luctus.
Hic matres, miseræque nurus, hic cara sororum
Pectora morentum, puerique parentibus orbi,
Dirum exsecrantur bellum, Turnique hymenæos:
Ipsum armis, ipsumque jubent decernere ferro,
Qui regnum Italiæ et primos sibi poscat honores.
Ingravat hæc sævus Drances, solumque vocari
Testatur, solum posci in certamina, Turnum.
Multa simul contra variis sententia dictis

210

215

220

Pro Turno; et magnum reginæ nomen obumbrat:

Multa virum meritis sustentat fama tropæis.

Hos inter motus, medio in flagrante tumultu

225

Ecce! super moesti, magnâ Diomedis ab urbe,

Legati responsa ferunt: Nihil omnibus actum

Tantorum impensis operum; nil dona, neque aurum,
Nec magnas valuisse preces : alia arma Latinis

Quærenda, aut pacem Trojano ab rege petendam.
Deficit ingenti luctu rex ipse, Latinus:

230

Fatalem Ænean manifesto numine ferri,

Admonet ira deûm, tumulique ante ora recentes.

Ergo concilium magnum, primosque suorum,
Imperio accitos, alta intra limina cogit.

235

Olli convenere, fluuntque ad regia plenis

Tecta viis. Sedet in mediis, et maximus ævo,
Et primus sceptris, haud lætâ fronte, Latinus.
Atque hic legatos, Ætolâ ex urbe remissos,
Quæ referant, fari jubet, et responsa reposcit
Ordine cuncta suo. Tum facta silentia linguis,

Et Venulus, dicto parens, ita farier infit :

Vidimus, O cives! Diomedem, Argivaque castra ;

240

Atque, iter emensi, casus superavimus omnes,
Contigimusque manum quâ concidit Ilia tellus.
Ille urbem Argyripam, patriæ cognomine gentis,
Victor Gargani condebat Iapygis arvis.

245

Postquam introgressi, et coram data copia fandi,
Munera præferimus, nomen patriamque docemus;
Qui bellum intulerint, quæ causa attraxerit Arpos.
Auditis ille hæc placido sic reddidit ore:

250

O fortunatæ gentes! Saturnia regna, Antiqui Ausonii, quæ vos fortuna quietos Sollicitat, suadetque ignota lacessere bella?

Quicumque Iliacos ferro violavimus agros

(Mitto ea, quæ muris bellando exhausta sub altis ;
Quos Simoïs premat ille viros), infanda per orbem
Supplicia, et scelerum pœnas expendimus omnes,
Vel Priamo miseranda manus: scit triste Minervæ
Sidus, et Euboïcæ cautes, ultorque Caphereus.
Militiâ ex illâ diversum ad litus abacti,
Atrides Protei Menelaus adusque columnas
Exsulat, Ætnæos vidit Cyclopas Ulixes.
Regna Neoptolemi referam, versosque Penates
Idomenei? Libycone habitantes litore Locros?
Ipse Mycenæus, magnorum ductor Achivûm,
Conjugis infandæ, prima inter limina, dextrâ
Oppetiit; devictam Asiam subsedit adulter.
Invidisse deos, patriis ut redditus aris

255

260

265

Conjugium optatum, et pulchram Calydona, viderem? 270
Nunc etiam horribili visu portenta sequuntur,
Et socii amissi petierunt æthera pennis,
Fluminibusque vagantur, aves; heu dira meorum
Supplicia! et scopulos lacrimosis vocibus implent.
Hæc adeo ex illo mihi jam speranda fuerunt
Tempore, cum ferro cœlestia corpora demens
Appetii, et Veneris violavi vulnere dextram.
Ne vero, ne me ad tales impellite pugnas :
Nec mihi cum Teucris ullum post eruta bellum

275

Pergama, nec veterum memini lætorve malorum.
Munera, quæ patriis ad me portatis ab oris,
Vertite ad Ænean. Stetimus tela aspera contra,
Contulimusque manus: experto credite, quantus
In clypeum assurgat, quo turbine torqueat hastam.
Si duo præterea tales Idæa tulisset

280

285

Terra viros, ultro Inachias venisset ad urbes
Dardanus, et versis lugeret Græcia fatis.
Quidquid apud duræ cessatum est mœnia Trojæ,
Hectoris Æneæque manu victoria Graiûm
Hæsit, et in decumum vestigia retulit annum.
Ambo animis, ambo insignes præstantibus armis :
Hic pietate prior. Coëant in fœdera dextræ,
Qua datur: ast, armis concurrant arma, cavete.

290

Et responsa simul quæ sint, rex optime, regis
Audîsti, et quæ sit magno sententia bello.

Vix ea legati; variusque per ora cucurrit
Ausonidûm turbata fremor: ceu saxa morantur
Cum rapidos amnes, fit clauso gurgite murmur,
Vicinæque fremunt ripe crepitantibus undis.
Ut primum placati animi, et trepida ora quierunt,
Præfatus divos, solio rex infit ab alto:

Ante equidem summâ de re statuisse, Latini,
Et vellem, et fuerat melius; non tempore tali
Cogere concilium, cum muros assidet hostis.
Bellum importunum, cives, cum gente deorum,
Invictisque viris, gerimus, quos nulla fatigant
Prælia, nec victi possunt absistere ferro.

295

300

305

Spem si quam adscitis Ætolûm habuistis in armis,

Ponite: spes sibi quisque: sed, hæc quam angusta, videtis.

[blocks in formation]

Expediam, et paucis (animos adhibete) docebo.

315

Est antiquus ager Tusco mihi proximus amni,
Longus in occasum, fines super usque Sicanos:
Aurunci Rutulique serunt, et vomere duros
Exercent colles, atque horum asperrima pascunt.
Hæc omnis regio, et celsi plaga pinea montis,
Cedat amicitiæ Teucrorum; et fœderis æquas
Dicamus leges, sociosque in regna vocemus:
Considant, si tantus amor, et moenia condant.
Sin alios fines aliamque capessere gentem
Est animus, possuntque solo decedere nostro ;
Bis denas Italo texamus robore naves,

Seu plures complere valent: jacet omnis ad undam
Materies ipsi numerumque, modumque, carinis
Præcipiant; nos æra, manus, navalia, demus.
Præterea, qui dicta ferant, et fœdera firment,
Centum oratores primâ de gente Latinos

Ire placet, pacisque manu prætendere ramos;
Munera portantes, aurique eborisque talenta
Et sellam, regni, trabeamque, insignia nostri.
Consulite in medium, et rebus succurrite fessis.

Tum Drances, idem infensus, quem gloria Turni

320

325

330

335

Obliquâ invidiâ stimulisque agitabat amaris,
Largus opum, et linguâ melior, sed frigida bello
Dextera, consiliis habitus non futilis auctor,
Seditione potens; genus huic materna superbum
Nobilitas dabat, incertum de patre ferebat;
Surgit, et his onerat dictis atque aggerat iras.

340

Rem nulli obscuram, nostræ nec vocis egentem,

Consulis, O bone rex! Cuncti se scire fatentur,

Quid fortuna ferat populi; sed dicere mussant.
Det libertatem fandi, flatusque remittat,

345

Cujus ob auspicium infaustum, moresque sinistros

(Dicam equidem licet arma mihi, mortemque, minetur), Lumina tot cecidisse ducum, totamque videmus

Consedisse urbem luctu; dum Troïa tentat

Castra, fugæ fidens, et cœlum territat armis.

350

« PreviousContinue »