Page images
PDF
EPUB

231

P. VIRGILII MARONIS

ENEIDOS

LIBER UNDECIMUS.

OCEANUM interea surgens Aurora reliquit :
Eneas, quamquam et sociis dare tempus humandis
Præcipitant curæ, turbataque funere mens est,
Vota deûm primo victor solvebat Eoö.
Ingentem quercum, decisis undique ramis,
Constituit tumulo, fulgentiaque induit arma,
Mezentî ducis exuvias; tibi, magne, tropæum,
Bellipotens aptat rorantes sanguine cristas,
Telaque trunca viri, et bis sex thoraca petitum
Perfossumque locis; clypeumque ex ære sinistræ
Subligat, atque ensem collo suspendit eburnum.
Tum socios, namque omnis eum stipata tegebat
Turba ducum, sic incipiens hortatur ovantes :
Maxima res effecta, viri; timor omnis abesto,
Quod superest: hæc sunt spolia, et de rege superbo
Primitiæ; manibusque meis Mezentius hic est.
Nunc iter ad regem nobis, murosque Latinos.
Arma parate, animis et spe præsumite bellum ;
Ne qua mora ignaros, ubi primum vellere signa
Annuerint superi, pubemque educere castris,
Impediat, segnesve metu sententia tardet.
Interea socios, inhumataque corpora, terræ
Mandemus; qui solus honos Acheronte sub imo est.
Ite, ait; egregias animas, quæ sanguine nobis
Hanc patriam peperere suo, decorate supremis
Muneribus: moestamque Euandri primus ad urbem
Mittatur Pallas, quem, non virtutis egentem,

[blocks in formation]

Abstulit atra dies, et funere mersit acerbo.

Sic ait illacrimans, recipitque ad limina gressum,
Corpus ubi exanimi positum Pallantis Acœtes
Servabat senior; qui Parrhasio Euandro
Armiger ante fuit; sed non felicibus æque

Tum comes auspiciis caro datus ibat alumno.

Circum omnes famulûmque manus, Trojanaque turba,
Et mæstum Iliades crinem de more solutæ.
Ut vero Æneas foribus sese intulit altis,
Ingentem gemitum tunsis ad sidera tollunt
Pectoribus, mœstoque immugit regia luctu.
Ipse, caput nivei fultum Pallantis et ora
Ut vidit, levique patens in pectore vulnus
Cuspidis Ausoniæ, lacrimas ita fatur obortis:
Tene, inquit, miserande puer, cum læta veniret,
Invidit Fortuna mihi, ne regna videres

30

35

40

Nostra, neque ad sedes victor veherere paternas?

Non hæc Euandro de te promissa parenti

45

Discedens dederam, cum me complexus euntem

Mitteret in magnum imperium; metuensque moneret
Acres esse viros, cum durâ prælia gente.

Et nunc ille quidem, spe multum captus inani,

Fors et vota facit, cumulatque altaria donis :

50

Nos juvenem exanimum, et nil jam cœlestibus ullis
Debentem, vano mœsti comitamur honore.

Infelix! nati funus crudele videbis.

Hi nostri reditus, exspectatique triumphi?

Hæc mea magna fides? At non, Euandre, pudendis
Vulneribus pulsum aspicies; nec sospite dirum
Optabis nato funus pater. Hei mihi! quantum
Præsidium, Ausonia, et quantum tu perdis, Iule!
Hæc ubi deflevit, tolli miserabile corpus
Imperat; et, toto lectos ex agmine, mittit
Mille viros, qui supremum comitentur honorem,
Intersintque patris lacrimis; solatia luctus
Exigua ingentis, misero sed debita patri.

55

60

Haud segnes alii crates, et molle feretrum,
Arbuteis texunt virgis, et vimine querno;
Exstructosque toros obtentu frondis inumbrant.

Hic juvenem agresti sublimem stramine ponunt:
Qualem, virgineo demessum pollice, florem,
Seu mollis violæ, seu languentis hyacinthi,

65

Cui neque fulgor adhuc, nec dum sua forma recessit; 70
Nec jam mater alit tellus, viresque ministrat.
Tunc geminas vestes, auroque ostroque rigentes,
Extulit Æneas, quas illi, læta laborum,

Ipsa suis quondam manibus Sidonia Dido
Fecerat, et tenui telas discreverat auro.

[blocks in formation]

Harum unam juveni supremum moestus honorem

Induit, arsurasque comas obnubit amictu;

Multaque præterea Laurentis præmia pugnæ

Aggerat, et longo prædam jubet ordine duci.

Addit equos, et tela, quibus spoliaverat hostem.

80

[blocks in formation]

90

Ducunt et Rutulo perfusos sanguine currus.
Post bellator equus, positis insignibus, Æthon,
It lacrimans, guttisque humectat grandibus ora.
Hastam alii, galeamque, ferunt; nam cetera Turnus
Victor habet. Tum moesta phalanx, Teucrique sequuntur,
Tyrrhenique omnes, et versis Arcades armis.

Postquam omnis longe comitum processerat ordo,
Substitit Æneas, gemituque hæc addidit alto:
Nos alias hinc ad lacrimas eadem horrida belli
Fata vocant. Salve æternum mihi! maxime Palla;
Eternumque vale! Nec plura effatus, ad altos
Tendebat muros, gressumque in castra ferebat,

95

Jamque oratores aderant ex urbe Latinâ,
Velati ramis oleæ, veniamque rogantes ;
Corpora, per campos ferro quæ fusa jacebant,
Redderet, ac tumulo sineret succedere terræ :
Nullum cum victis certamen, et æthere cassis ;
Parceret hospitibus quondam, socerisque, vocatis.
Quos bonus Æneas, haud aspernanda precantes,
Prosequitur veniâ, et verbis hæc insuper addit:
Quænam vos tanto Fortuna indigna, Latini,
Implicuit bello, qui nos fugiatis amicos ?
Pacem me exanimis, et Martis sorte peremtis,
Oratis? equidem et vivis concedere vellem.
Nec veni, nisi Fata locum, sedemque, dedissent;
Nec bellum cum gente gero: rex nostra reliquit
Hospitia, et Turni potius se credidit armis.
Equius huic Turnum fuerat se opponere morti.
Si bellum finire manu, si pellere Teucros,
Apparat; his mecum decuit concurrere telis:
Vixêt, cui vitam deus, aut sua dextra, dedisset.
Nunc ite, et miseris supponite civibus ignem.

100

105

110

115

Dixerat Æneas: olli obstupuere silentes; Conversique oculos inter se, atque ora, tenebant. Tum, senior, semperque odiis et crimine, Drances, Infensus juveni Turno, sic ore vicissim

120

Orsa refert: 0 famâ ingens, ingentior armis,

Vir Trojane! quibus cœlo te laudibus æquem ?
Justitiæne prius mirer, belline laborum?

125

Nos vero hæc patriam grati referemus ad urbem ;

Et te, si qua viam dederit fortuna, Latino

Jungemus regi. Quærat sibi fœdera Turnus.

Quin et fatales murorum attollere moles,

130

Saxaque subvectare humeris Trojana, juvabit.

Dixerat hæc, unoque omnes eadem ore fremebant.
Bis senos pepigere dies; et, pace sequestrâ,
Per silvas Teucri, mixtique impune Latini,
Erravere jugis. Ferro, sonat, icta bipenni,

135

Fraxinus; evertunt actas ad sidera pinus;
Robora nec cuneis et olentem scindere cedrum,
Nec plaustris cessant vectare gementibus ornos.

Et jam Fama volans, tanti prænuntia luctus,
Euandrum, Euandrique domos et moenia, complet,
Quæ modo victorem Latio Pallanta ferebat.
Arcades ad portas ruere, et de more vetusto
Funereas rapuere faces. Lucet via longo
Ordine flammarum, et late discriminat agros.
Contra turba Phrygum veniens plangentia jungunt
Agmina. Quæ postquam matres succedere tectis
Viderunt, mostam incendunt clamoribus urbem.
At non Euandrum potis est vis ulla tenere ;
Sed venit in medios. Feretro Pallanta repôsto

140

145

Procubuit super, atque hæret, lacrimansque gemensque; Et via vix tandem voci laxata dolore est:

151

Non hæc, O Palla! dederas promissa petenti,

Cautius ut sævo velles te credere Marti.

Haud ignarus eram, quantum nova gloria in armis,
Et prædulce decus primo certamine, posset.

155

Primitiæ juvenis miseræ! bellique propinqui
Dura rudimenta! et, nulli exaudita deorum,

Vota, precesque meæ ! tuque, O sanctissima conjux!
Felix morte tuâ, neque in hunc servata dolorem!

Contra ego vivendo vici mea fata, superstes

160

Restarem ut genitor. Troüm socia arma secutum

Obruerent Rutuli telis! animam ipse dedissem,

Atque hæc pompa domum me, non Pallanta, referret!
Nec vos arguerim, Teucri, nec fœdera, nec, quas
Junximus hospitio, dextras: sors ista senectæ
Debita erat nostræ. Quod, si immatura manebat
Mors natum; cæsis Volscorum millibus ante,
Ducentem in Latium Teucros cecidisse juvabit.
Quin ego non alio digner te funere, Palla,

165

Quam pius Æneas, et quam magni Phryges, et quam 170 Tyrrhenique duces, Tyrrhenûm exercitus omnis :

« PreviousContinue »