Verberat assurgens ; spumant vada marmore verso. Hunc vehit immanis Triton, et cærula concha Exterrens freta : cui laterum tenus hispida nanti 210 Frons hominem præfert, in pristim desinit alvus ; Spumea semifero sub pectore murmurat unda. Tot lecti proceres ter denis navibus ibant Subsidio Trojæ, et campos salis ære secabant.
Jamque dies cælo concesserat, almaque curru 215 Noctivago Phæbe medium pulsabat Olympum : Æneas, neque enim membris dat cura quietem, Ipse sedens clavumque regit, velisque ministrat. Atque illi, medio in spatio, chorus ecce ! suarum Occurrit comitum : nymphæ, quas alma Cybebe 220 Numen habere maris, nymphasque e navibus esse, Jusserat, innabant pariter, fluctusque secabant, Quot prius æratæ steterant ad litora proræ. Agnoscunt longe regem, lustrantque choreïs. Quarum quæ fandi doctissima, Cymodocea
225 Pone sequens, dextrâ puppim tenet, ipsaque dorso Eminet, ac lævâ tacitis subremigat undis. Tum sic ignarum alloquitur: Vigilasne, deûm gens, Ænea ? vigila, et velis immitte rudentes. Nos sumus, Idææ sacro de vertice pinus,
230 Nunc pelagi nymphæ, classis tua. Perfidus ut nos Præcipites ferro Rutulus flammâque premebat, Rupimus invitæ tua vincula, teque per æquor Quærimus. Hanc Genetrix faciem miserata refecit, Et dedit esse deas, ævumque agitare sub undis. 235 At puer Ascanius muro fossisque tenetur, Tela inter media, atque horrentes Marte Latinos. Jam loca jussa tenet forti permixtus Etrusco Arcas eques. Medias illis opponere turmas, Ne castris jungant, certa est sententia Turno. 240 Surge age, et Aurorâ socios veniente vocari Primus in arma jube, et clypeum cape, quem dedit ipse Invictum ignipotens, atque oras ambiit auro.
Crastina lux, mea si non irrita dicta putâris, Ingentes Rutulæ spectabit cædis acervos.
Dixerat ; et dextrâ discedens impulit altam, Haud ignara modi, puppim : fugit illa per undas Ocior et jaculo, et ventos æquante sagittâ. Inde aliæ celerant cursus. Stupet inscius ipse Tros Anchisiades : animos tamen omine tollit. Tum breviter, supera aspectans convexa, precatur : Alma parens Idæa deûm, cui Dindyma cordi, Įurrigeræque urbes, bijugique ad frena leones ; Tu mihi nunc pugnæ princeps, tu rite propinques Augurium, Phrygibusque adsis pede, diva, secundo. Tantum effatus ; et interea revoluta ruebat Maturâ jam luce dies, noctemque fugârat.
Principio sociis edicit, signa sequantur, Atque animos aptent armis, pugnæque parant se. Jamque in conspectu Teucros habet, et sua castra, Stans celsâ in puppi : clypeum cum, deinde, sinistra Extulit ardentem. Clamorem ad sidera tollunt Dardanidæ e muris : spes addita suscitat iras : Tela manu jaciunt: quales sub nubibus atris Strymoniæ dant signa grues, atque æthera tranant Cum sonitu, fugiuntque notos clamore secundo. At Rutulo regi, ducibusque ea mira videri Ausoniis ; donec versas ad litora puppes Respiciunt, totumque allabi classibus æquor. Ardet apex capiti, cristisque a vertice flamma Funditur, et vastos umbo vomit aureus ignes : Non secus, ac liquidâ si quando nocte cometæ Sanguinei lugubre rubent; aut Sirius ardor Ille, sitim morbosque ferens mortalibus ægris, Nascitur, et lævo contristat lumine coelum.
Haud tamen audaci Turno fiducia cessit Litora præcipere, et venientes pellere terrâ. Ultro animos tollit dictis, atque increpat ultro: Quod votis optâstis, adest, perfringere dextrâ.
![[merged small][merged small][ocr errors]](https://books.google.ie/books/content?id=OEQEAAAAQAAJ&output=html_text&pg=PA212&img=1&zoom=3&hl=en&q=atque&cds=1&sig=ACfU3U29NF6dBJeEUfekvmuWoG7oe_F7dg&edge=0&edge=stretch&ci=840,931,52,500)
In manivus Mars ipse, viri. Nunc conjugis esto Quisque suæ, tectique memor; nunc magna referto Facta, patrum laudes. Ultro occurramus ad undam, Dum trepidi, egressique labant vestigia prima. Audentes Fortuna juvat. Hæc ait ; et secum versat, quos ducere contra, Vel quibus obsessos possit concredere muros.
Interea Æneas socios de puppibus altis Pontibus exponit : multi servare recursus Languentis pelagi, et brevibus se credere saltu ; Per remos alii. Speculatus litora, Tarchon, Qua vada non spirant, nec fracta remurmurat unda, Sed mare inoffensum crescenti allabitur æstu, Advertit subito proras, sociosque precatur : Nunc, O lecta manus! validis incumbite remis; Tollite, ferte rates ; inimicam findite rostris Hanc terram, sulcumque sibi premat ipsa carina. Frangere nec tali puppim statione recuso, Arreptâ tellure semel. Quæ talia postquam Effatus Tarchon, socii consurgere tonsis, Spumantesque rates arvis inferre Latinis; Donec rostra tenent siccum, et sedere carinæ Omnes innocuæ. Sed non puppis tua, Tarchon : Namque, inflicta vadis, dorso dum pendet iniquo, Anceps sustentata diu, fluctusque fatigat: Solvitur, atque viros mediis exponit in undis ; Fragmina remorum quos et fluitantia transtra Impediunt, retrahitque pedem simul unda relabens.
Nec Turnum segnis retinet mora : sed rapit acer Totam aciem in Teucros, et contra in litore sistit. Signa canunt. Primus turmas invasit agrestes Æneas, omen pugnæ, stravitque Latinos, Occiso Therone, virûm qui maximus ultro Ænean petit : huic gladio, perque ærea suta, Per tunicam squalentem auro, latus haurit apertum. Inde Lichan ferit, exsectum jam matre peremptâ,
![[merged small][merged small][merged small][ocr errors]](https://books.google.ie/books/content?id=OEQEAAAAQAAJ&output=html_text&pg=PA213&img=1&zoom=3&hl=en&q=atque&cds=1&sig=ACfU3U14oBaRGUfRSNA3yDvnrAlrtMPo5A&edge=0&edge=stretch&ci=821,871,55,681)
![[merged small][merged small][ocr errors]](https://books.google.ie/books/content?id=OEQEAAAAQAAJ&output=html_text&pg=PA214&img=1&zoom=3&hl=en&q=atque&cds=1&sig=ACfU3U2XGBOEJunw74nFtyspLrLxt9AThA&edge=0&edge=stretch&ci=851,272,55,493)
Et tibi, Phoebe, sacrum, casus evadere ferri Quod licuit parvo. Nec longe Cissea durum, Immanemque Gyan, sternentes agmina clavâ, Dejecit leto : nihil illos Herculis arma, Nec validæ juvere manus, genitorque Melampus, Alcidæ comes, usque graves dum terra labores Præbuit. Ecce! Pharo, voces dum jactat inertes, Intorquens jaculum, clamanti sistit in ore. Tu quoque, flaventem primâ lanugine malas, Dum sequeris Clytium infelix, nova gaudia, Cydon, Dardaniâ stratus dextrâ, securus amorum, Qui juvenum tibi semper erant, miserande, jaceres ; Ni fratrum stipata cohors foret obvia, Phorci Progenies, septem numero, septenaque tela Conjiciunt : partim galeâ clypeoque resultant Irrita ; deflexit partim stringentia corpus Alma Venus. Fidum Æneas affatur Achaten : Suggere tela mihi ; non ullum dextera frustra Torserit in Rutulos, steterunt quæ in corpore Graiûm Iliacis campis. Tum magnam corripit hastam, Et jacit : illa volans clypei transverberat æra Mæonis, et thoraca simul cum pectore rumpit. Huic frater subit Alcanor, fratremque ruentem Sustentat dextrâ : trajecto missa lacerto Protenus hasta fugit, servatque cruenta tenorem ; Dexteraque ex humero nervis moribunda pependit. Tum Numitor, jaculo fratris de corpore rapto, Ænean petiit; sed non et figere contra Est licitum ; magnique femur perstrinxit Achatæ.
Hic Curibus, fidens primævo corpore, Clausus Advenit, et rigidâ Dryopem ferit eminus hastâ Sub mentum, graviter pressâ; pariterque loquentis Vocem animamque rapit, trajecto gutture: at ille Fronte ferit terram, et crassum vomit ore cruorem. Tres quoque Threïcios Boreæ de gente suprema, Et tres, quos Idas pater, et patria Ismara mittit,
![[ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors]](https://books.google.ie/books/content?id=OEQEAAAAQAAJ&output=html_text&pg=PA214&img=1&zoom=3&hl=en&q=atque&cds=1&sig=ACfU3U2XGBOEJunw74nFtyspLrLxt9AThA&edge=0&edge=stretch&ci=847,834,54,719)
![[ocr errors]](https://books.google.ie/books/content?id=OEQEAAAAQAAJ&output=html_text&pg=PA215&img=1&zoom=3&hl=en&q=atque&cds=1&sig=ACfU3U0R6lzJNJ7OKRJtuxw2VxW3PipioQ&edge=0&edge=stretch&ci=813,658,43,33)
Per varios sternit casus. Accurrit Halesus, Auruncæque manus ; subit et Neptunia proles, Insignis Messapus equis. Expellere tendunt Nunc hi, nunc illi : certatur limine in ipso
355 Ausoniæ. Magno discordes æthere venti Prælia ceu tollunt, animis et viribus æquis : Non ipsi inter se, non nubila, non mare cedunt ; Anceps pugna diu ; stant obnixa omnia contra. Haud aliter Trojanæ acies, aciesque Latinæ
360 Concurrunt : hæret pede pes, densusque viro vir. At, parte ex aliâ, qua saxa rotantia late Impulerat torrens, arbustaque diruta ripis, Arcadas, insuetos acies inferre pedestres, Ut vidit Pallas Latio dare terga sequaci ; Aspera quîs natura loci dimittere quando Suasit equos ; unum quod rebus restat egenis, Nunc prece, nunc dictis virtutem accendit amaris : Quo fugitis, socii? per vos, et fortia facta, Per ducis Euandri nomen, devictaque bella,
370 Spemque meam, patriæ quæ nunc subit æmula laudi,, Fidite ne pedibus; ferro rumpenda per hostes Est via. Qua globus ille virûm densissimus urguet ; Hac vos, et Pallanta ducem, patria alta reposcit. Numina nulla premunt: mortali urguemur ab hoste 375 Mortales : totidem nobis animæ manusque. Ecce ! maris magnâ claudit nos objice pontus: Deest jam terra fugæ. Pelagus, Trojamne petemus? Hæc ait, et medius densos prorumpit in hostes.
Obvius huic primum, fatis adductus iniquis, 380 Fit Lagus : hunc, magno vellit dum pondere saxum, Intorto figit telo, discrimina costis Per medium qua spina dabat ; hastamque receptat Ossibus hærentem. Quem non super occupat Hisbo, Ille quidem hoc sperans : nam Pallas ante ruentem, 385 Dum furit, incautum crudeli morte sodalis, Excipit; atque ensem tumido in pulmone recondit.
« PreviousContinue » |