Page images
PDF
[merged small][ocr errors]

Atque iterum in Teucros Ætolis surgit ab Arpis
Tydides. Equidem credo, mea vulnera restant.
Et tua progenies mortalia demoror arma!
Si sine pace tuâ, atque invito numine, Troës
Italiam petiere ; luant peccata, neque illos
Juveris auxilio : sin, tot responsa secuti,
Quæ Superi Manesque dabant; cur nunc tua quisquam
Vertere jussa potest? aut cur nova condere fata?
Quid repetam exustas Erycino in litore classes ?
Quid tempestatum regem, ventosque furentes
Æoliâ excitos ? aut actam nubibus Irim ?
Nunc etiam Manes (hæc intentata manebat
Sors rerum) movet, et, superis immissa repente,
Allecto medias Italûm bacchata per urbes.
Nil super imperio moveor: speravimus ista,
Dum fortuna fuit: vincant, quos vincere mavis.
Si nulla est regio, Teucris quam det tua conjux
Dura ; per eversæ, genitor, fumantia Trojæ
Excidia obtestor, liceat dimittere ab armis
Incolumem Ascanium, liceat superesse nepotem.
Æneas sane ignotis jactetur in undis,
Et, quamcumque viam dederit Fortuna, sequatur :
Hunc tegere, et diræ valeam subducere pugnæ.
Est Amathus, est celsa Paphus, atque alta Cythera,
Idaliæque domus : positis inglorius armis
Exigat hic ævum. Magnâ ditione jubeto
Carthago premat Ausoniam : nihil urbibus inde
Obstabit Tyriis. Quid pestem evadere belli
Juvit, et Argolicos medium fugisse per ignes,
Totque maris vastæque exhausta pericula terræ,
Dum Latium Teucri recidivaque Pergama quærunt?
Non satius, cineres patriæ insedisse supremos,
Atque solum quo Troja fuit ? Xanthum et Simoënta
Redde, oro, miseris ; iterumque revolvere casus
Da, pater, Iliacos Teucris. Tum regia Juno,
Acta furore gravi : Quid me alta silentia cogis

[ocr errors][ocr errors]
[ocr errors][ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Rumpere, et obductum verbis vulgare dolorem ?
Ænean hominum quisquam, divûmque, subegit
Bella sequi, aut hostem regi se inferre Latino ?
Italiam fatis petiit auctoribus; esto:
Cassandræ impulsus furiis : num linquere castra
Hortati sumus, aut vitam committere ventis ?
Num puero summum belli, num credere muros ;
Tyrrhenamque fidem, aut gentes agitare quietas ?
Quis deus in fraudem, quæ dura potentia nostri
Egit? ubi bic Juno, demissave nubibus Iris?
Indignum est, Italos Trojam circumdare flammis
Nascentem, et patriâ Turnum consistere terrâ,
Cui Pilumnus avus, cui diva Venilia mater:
Quid, face Trojanos atrâ vim ferre Latinis ;
Arva aliena jugo premere, atque avertere prædas ?
Quid, soceros legere, et gremiis abducere pactas ;
Pacem orare manu, præfigere puppibus arma?
Tu potes Ænean manibus subducere Graiûm,
Proque viro nebulam et ventos obtendere inanes ;
Et potes in totidem classern convertere nymphas:
Nos aliquid Rutulos contra juvisse, nefandum est ?
Æneas ignarus abest ; ignarus et absit :
Est Paphus, Idaliumque tibi ; sunt alta Cythera :
Quid gravidam bellis urbem et corda aspera tentas ?
Nosne tibi fluxas Phrygiæ res vertere fundo
Conamur ? nos? an miseros qui Troas Achivis
Objecit ? quæ causa fuit, consurgere in arma
Europamque Asiamque, et fædera solvere furto ?
Me duce Dardanius Spartam expugnavit adulter?
Aut ego tela dedi, fovive Cupidine bella?
Tum decuit metuisse tuis : nunc sera querelis
Haud justis assurgis, et irrita jurgia jactas.

Talibus orabat Juno ; cunctique fremebant
Cælicolæ assensu vario : ceu flamina prima
Cum deprensa fremunt silvis, et cæca volutant
Murmura, venturos nautis prodentia ventos.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

115

Tum Pater omnipotens, rerum cui summa potestas, 100
Infit. Eo dicente, deûm domus alta silescit,
Et, tremefacta solo, tellus ; .silet arduus æther ;
Tum Zephyri posuere ; premit placida æquora pontus.
Accipite ergo animis atque hæc mea figite dicta.
Quandoquidem Ausonios conjungi foedere Teucris 105
Haud licitum, nec vestra capit discordia finem;
Quæ cuique est fortuna hodie, quam quisque secat spem,
Tros Rutulusve fuat, nullo discrimine habebo:
Seu, fatis, Italûm castra obsidione tenentur,
Sive errore malo Trojæ, monitisque sinistris. 110
Nec Rutulos solvo. Sua cuique exorsa laborem
Fortunamque ferent : rex Jupiter omnibus idem :
Fata viam invenient. Stygii per flumina fratris,
Per pice torrentes, atrâque voragine, ripas,
Annuit, et totum nutu tremefecit Olympum.
Hic finis fandi. Solio tum Jupiter aureo
Surgit, cælicolæ medium quem ad limina ducunt.

Interea Rutuli portis circum omnibus instant
Sternere cæde viros, et mænia cingere flammis:
At legio Æneadûm vallis obsessa tenetur;
Nec spes ulla fugæ. Miseri stant turribus altis
Nequidquam, et rarâ muros cinxere coronâ,
Asius Imbrasides, Hicetaoniusque Thymetes,
Assaracique duo, et senior cum Castore Thymbris,
Prima acies. Hos germani Sarpedonis ambo,
Et Clarus, et Themon, Lyciâ comitantur ab altâ.
Fert ingens, toto connixus corpore, saxum,
Haud partem exiguam montis, Lyrnessius Acmon,
Nec Clytio genitore minor, nec fratre Menestheo.
Hi jaculis, illi certant defendere saxis,
Molirique ignem, nervoque aptare sagittas.
Ipse inter medios, Veneris justissima cura,
Dardanius caput ecce! puer detectus honestum,
Qualis gemma, micat, fulvum quæ dividit aurum,
Aut collo decus, aut capiti; vel quale per artem

120

125

130

135

Inclusum buxo, aut Oriciâ terebintho,
Lucet ebur: fusos cervix cui lactea crines
Accipit, et molli subnectens circulus auro.
Te quoque magnanimæ viderunt, Ismare, gentes
Vulnera dirigere, et calamos armare veneno,

140
Mæoniâ generose domo: ubi pinguia culta
Exercentque viri, Pactolusque irrigat auro..
Adfuit et Mnestheus, quem pulsi pristina Turni
Aggere murorum sublimem gloria tollit ;
Et Capys : hinc nomen Campanæ ducitur urbi. 145

Illi inter sese duri certamina belli Contulerant: mediâ Æneas freta nocte secabat. Namque, ut ab Euandro castris ingressus Etruscis, Regem adit, et regni memorat nomenque genusque ; Quidve petat, quidve ipse ferat; Mezentius arma 150 Quæ sibi conciliet, violentaque pectora Turni, Edocet ; humanis quæ sit fiducia rebus Admonet, immiscetque preces. Haud fit mora; Tarchon Jungit opes, foedusque ferit: tum, libera fati, Classem conscendit jussis gens Lydia divům, 155 Externo commissa duci. Æneïa puppis Prima tenet, rostro Phrygios subjuncta leones : Imminet Ida super, profugis gratissima Teucris. Hic magnus sedet Æneas, secumque volutat Eventus belli varios : Pallasque, sinistro

160 Affixus lateri, jam quærit sidera, opacæ Noctis iter; jam quæ passus terrâque marique.

Pandite nunc Helicona, deæ, cantusque movete ;
Quæ manus interea Tuscis comitetur ab oris
Ænean, armetque rates, pelagoque vehatur.

165
Massicus æratâ princeps secat æquora Tigri ;
Sed quo mille manus juvenum, qui menia Clusî,
Quique urbem liquere Cosas : quis tela, sagittæ,
Corytique leves humeris, et letifer arcus.
Una torvus Abas : huic totum insignibus armis 170
Agmen, et aurato fulgebat Apolline puppis.

175

180

185

Sexcentos illi dederat Populonia mater
Expertos belli juvenes : ast Ilva trecentos
Insula, inexhaustis Chalybum generosa metallis.
Tertius, ille hominum divûmque interpres, Asilas,
Cui pecudum fibræ, coeli cui sidera parent,
Et linguæ volucrum, et præsagi fulminis ignes,
Mille rapit densos acie atque horrentibus hastis.
Hos parere jubent, Alpheæ ab origine, Pisæ,
Urbs Etrusca solo. Sequitur pulcherrimus Astur,
Astur equo fidens, et versicoloribus armis.
Tercentum adjiciunt, mens omnibus una sequendi,
Qui Cærete domo, qui sunt Minionis in arvis, .
Et Pyrgi veteres, intempestæque Graviscæ.

Non ego te, Ligurum ductor, fortissime bello,
Transierim, Cinyra, et, paucis comitate, Cupavo,
Cujus olorinæ surgunt de vertice pennæ,
(Crimen amor vestrum) formæque insigne paternæ.
Namque ferunt, luctu Cycnum Phaëthontis amati,
Populeas inter frondes umbramque sororum
Dum canit, et mæstum musâ solatur amorem,
Canentem molli plumâ duxisse senectam ;
Linquentem terras, et sidera voce sequentem.
Filius, æquales comitatus classe catervas,
Ingentem remis Centaurum promovet : ille
Instat aquæ, saxumque undis immane minatur
Arduus, et longâ sulcat maria alta carinâ.

Ille etiam patriis agmen ciet Ocnus ab oris,
Fatidicæ Mantûs et Tusci filius amnis,
Qui muros, matrisque dedit tibi, Mantua, nomen;
Mantua, dives avis ; sed non genus omnibus unum; .
Gens illi triplex, populi sub gente quaterni :
Ipsa caput populis ; Tusco de sanguine vires.
Hinc quoque quingentos in se Mezentius armat,
Quos patre Benaco, velatus arundine glaucâ,
Mincius infestâ ducebat in æquora pinu.

It gravis Aulestes, centenâque arbore fluctus

190

195

200

205

« PreviousContinue »