Page images
PDF

Freti armis ; ultroque invitant mænibus hostem.
Ipsi intus, dextrâ ac lævâ, pro turribus astant,
Armati ferro, et cristis capita alta corusci.
Quales aëriæ liquentia flumina circum,
Sive Padi ripis, Atbesim seu propter amænum, 680
Consurgunt geminæ quercus, intonsaque cælo
Attollunt capita, et sublimi vertice nutant.
Irrumpunt, aditus Rutuli ut videre patentes.
Continuo Quercens, et pulcher Aquicolus armis,
Et præceps animi Tmarus, et Mavortius Hæmon, 685
Agminibus totis aut versi terga dedere,
Aut ipso portæ posuere in limine vitam.
Tum magis increscunt animis discordibus iræ ;
Et jam collecti Troës glomerantur eodem,
Et conferre manum et procurrere longius audent. 690

Ductori Turno, diversâ in parte furenti,
Turbantique viros, perfertur nuntius, hostem
Fervere cæde novâ, et portas præbere patentes.
Deserit inceptum, atque, immani concitus irâ,
Dardaniam ruit ad portam, fratresque superbos ;
Et primum Antiphaten, is enim se primus agebat,
Thebanâ de matre nothum Sarpedonis alti,
Conjecto sternit jaculo : volat Itala cornus
Aëra per tenuem, stomachoque infixa sub altum
Pectus abit : reddit specus atri vulneris undam 700
Spumantem, et fixo ferrum in pulmone tepescit.
Tum Meropem atque Erymanta manu, tum sternit Aphid-

num; Tum Bitian ardentem oculis, animisque frementem; Non jaculo, neque enim jaculo vitam ille dedisset : Sed magnum stridens contorta phalarica venit, 705 Fulminis acta modo ; quam nec duo taurea terga, Nec duplici squamâ lorica fidelis, et auro, Sustinuit: collapsa ruunt immania membra. Dat tellus gemitum, et clypeum super intonat ingens. Talis in Euboïco Baiarum litore quondam

695.

[ocr errors]

Saxea pila cadit, magnis quam molibus ante
Constructam ponto jaciunt ; sic illa ruinam
Prona trahit, penitusque vadis illisa recumbit :
Miscent se maria, et nigræ attolluntur arenæ :
Tum sonitu Prochyta alta tremit, durumque cubile 715
Inarime Jovis imperiis imposita Typhoeo.

Hic Mars armipotens animum viresque Latinis
Addidit, et stimulos acres sub pectore vertit ;
Immisitque Fugam Teucris, atrumque Timorem.
Undique conveniunt; quoniam data copia pugnæ, 720
Bellatorque animo deus incidit.
Pandarus, ut fuso germanum corpore cernit,
Et quo sit fortuna loco, qui casus agat res,
Portam vi multâ, converso cardine, torquet,
Obnixus latis humeris, multosque suorum,

725 Monibus exclusos, duro in certamine linquit; Ast alios secum includit recipitque ruentes : Demens ! qui Rutulum in medio non agmine regem Viderit irrumpentem, ultroque incluserit urbi ; Immanem veluti pecora inter inertia tigrim.

730
Continuo nova lux oculis effulsit, et arma
Horrendum sonuere : tremunt in vertice cristæ
Sanguineæ, clypeoque micantia fulmina mittit.

Agnoscunt faciem invisam, atque immania membra,
Turbati subito Æneadæ. Tum Pandarus ingens
Emicat, et, mortis fraternæ fervidus irâ,
Effatur : Non hæc dotalis regia Amatæ ;
Nec muris cohibet patriis media Ardea Turnum.
Castra inimica vides : nulla hinc exire potestas.
Olli subridens sedato pectore Turnus:

740
Incipe, si qua animo virtus, et consere dextram :
Hic etiam inventum Priamo narrabis Achillen.
Dixerat. Ille, rudem nodis et cortice crudo,
Intorquet, summis adnixus viribus, bastam.
Excepere auræ vulnus; Saturnia Juno

745 Detorsit veniens ; portæque infigitur hasta.

[ocr errors]
[ocr errors]

At non hoc telum, mea quod vi dextera versat,
Effugies : neque enim is teli nec vulneris auctor.
Sic ait, et sublatum alte consurgit in ensem,
Et mediam ferro gemina inter tempora frontem 750
Dividit, impubesque immani vulnere malas.
Fit sonus : ingenti concussa est pondere tellus.
Collapsos artus, atque arma cruenta cerebro,
Sternit humi moriens; atque illi partibus æquis
Huc caput, atque illuc, humero ex utroque pependit. 755
Diffugiunt versi trepidâ formidine Troës;
Et, si continuo victorem ea cura subîsset,
Rumpere claustra manu, sociosque immittere portis,
Ultimus ille dies bello gentique fuisset :
Sed furor ardentem, cædisque insana cupido
Egit in adversos.

Principio, Phalerim et succiso poplite Gygen
Excipit; hinc raptas fugientibus ingerit hastas
In tergum : Juno vires animumque ministrat.
Addit Halym comitem, et confixâ Phegea parmâ; 765
Ignaros deinde in muris, Martemque cientes,
Alcandrumque, Haliumque, Noëmonaque, Prytanimque,
Lyncea, tendentem contra, sociosque vocantem,
Vibranti gladio connixus ab aggere, dexter
Occupat : huic, uno dejectum comminus ictu, 770
Cum galeâ longe jacuit caput. Inde, ferarum
Vastatorem, Amycum, quo non felicior alter
Unguere tela manu, ferrumque armare veneno :
Et Clytium Æoliden, et amicum Cretea musis ;
Crethea, Musarum comitem, cui carmina semper
Et citharæ cordi, numerosque intendere nervis :
Semper equos, atque arma virûm, pugnasque canebat.

Tandem ductores, auditâ cæde suorum, Conveniunt Teucri, Mnestheus acerque Serestus; Palantesque vident socios, hostemque receptum. 780 Et Mnestheus : Quo deinde fugam ? quo tenditis ? inquit. Quos alios muros, quæ jam ultra mania habetis ?

[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small]

Unus homo, et vestris, O cives ! undique septus
Aggeribus, tantas strages impune per urbem
Ediderit ? juvenum primos tot miserit Orco ?
Non infelicis patriæ, veterumque deorum,
Et magni Æneæ, segnes, miseretque pudetque ?
Talibus accensi firmantur, et agmine denso
Consistunt. Turnus paullatim excedere pugnâ,
Et fluvium petere, ac partem quæ cingitur undâ.
Acrius hoc Teucri clamore incumbere magno,
Et glomerare manum: ceu sævum turba leonem
Cum telis premit infensis; at territus ille,
Asper, acerba tuens, retro redit; et neque terga
Ira dare, aut virtus patitur ; nec tendere contra,
Ille quidem, hoc cupiens, potis est per tela virosque.
Haud aliter retro dubius vestigia Turnus
Improperata refert, et mens exæstuat irâ.
Quin etiam bis tum medios invaserat hostes ;
Bis confusa fugâ per muros agmina vertit.
Sed manus e castris propere coït omnis in unum :
Nec contra vires audet Saturnia Juno
Sufficere ; aëriam cælo nam Jupiter Irim
Demisit, germanæ haud mollia jussa ferentem,
Ni Turnus cedat Teucrorum moenibus altis.
Ergo nec clypeo juvenis subsistere tantum,
Nec dextrâ, valet : injectis sic undique telis
Obruitur. Strepit assiduo cava tempora circum
Tinnitu galea, et saxis solida æra fatiscunt;
Discussæque jubæ capiti ; nec sufficit umbo
Ictibus: ingeminant hastis et Troës et ipse
Fulmineus Mnestheus. Tum toto corpore sudor
Liquitur, et piceum (nec respirare potestas)
Flumen agit ; fessos quatit æger anhelitus artus.
Tum demum præceps saltu sese omnibus armis
In fluvium dedit : ille suo cum gurgite flavo
Accepit venientem, ac mollibus extulit undis ;
Et lætum sociis, ablutâ cæde, remisit.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

205

P. VIRGILII MARONIS

Æ NEIDOS

LIBER DECIMUS.

10

Panditur interea domus omnipotentis Olympi,
Conciliumque vocat divům pater atque hominum rex
Sideream in sedem : terras unde arduus omnes,
Castraque Dardanidûm aspectat, populosque Latinos.
Considunt tectis bipatentibus : incipit ipse :

Cælicolæ magni, quianam sententia vobis
Versa retro, tantumque animis certatis iniquis ?
Abnueram bello Italiam concurrere Teucris :
Quæ contra vetitum discordia ? quis metus aut hos,
Aut hos, arma sequi, ferrumque lacessere suasit?
Adveniet justum pugnæ, ne arcessite, tempus,
Cum fera Carthago Romanis arcibus olim
Exitium magnum atque Alpes immittet apertas.
Tum certare odiis, tum res rapuisse licebit :
Nunc, sinite; et placitum læti componite fædus.

Jupiter hæc paucis : at non Venus aurea contra
Pauca refert :
O Pater! O hominum rerumque æterna potestas !
Namque aliud quid sit, quod jam implorare queamus?
Cernis ut insultent Rutuli, Turnusque feratur
Per medios insignis equis, tumidusque secundo
Marte ruat? Non clausa tegunt jam menia Teucros :
Quin intra portas, atque ipsis prælia miscent
Aggeribus murorum ; et inundant sanguine fossæ.
Æneas ignarus abest. Nunquamne levari
Obsidione sines ? muris iterum imminet hostis
Nascentis Trojæ, nec non exercitus alter,

[merged small][merged small][ocr errors]
« PreviousContinue »