Terra antiqua, potens armis atque ubere glebæ :
Enotrî coluere viri; nunc fama, minores
Italiam dixisse ducis de nomine gentem. Hic cursus fuit:
Quum subito assurgens fluctu nimbosus Orion In vada cæca tulit, penitusque procacibus austris, Perque undas, superante salo, perque invia saxa Dispulit; huc pauci vestris adnavimus oris.
Quod genus hoc hominum, quæve hunc tam barbara morem Permittit patria? hospitio prohibemur arena!
Bella cient, primâque vetant consistere terrâ.
Si genus humanum et mortalia temnitis arma, At sperate deos memores fandi atque nefandi. Rex erat Æneas nobis, quo justior alter Nec pietate fuit, nec bello major et armis : Quem si fata virum servant, si vescitur aurâ
Ætheriâ, neque adhuc crudelibus occubat umbris ;
Non metus, officio ne te certâsse priorem Pœniteat. Sunt et Siculis regionibus urbes,
Arvaque, Trojanoque a sanguine clarus Acestes. Quassatam ventis liceat subducere classem, Et silvis aptare trabes, et stringere remos; Si datur Italiam, sociis et rege recepto, Tendere, ut Italiam læti Latiumque petamus : Sin absumta salus, et te, pater optime Teucrum, Pontus habet Libyæ, nec spes jam restat Iuli; At freta Sicaniæ saltem, sedesque paratas, Unde huc advecti, regemque petamus Acesten. Talibus Ilioneus: cuncti simul ore fremebant Dardanidæ.
Tum breviter Dido, vultum demissa, profatur: Solvite corde metum, Teucri, secludite curas. Res dura et regni novitas me talia cogunt Moliri, et late fines custode tueri.
Quis genus Æneadûm, quis Trojæ nesciat urbem, Virtutesque, virosque, aut tanti incendia belli?
Non obtusa adeo gestamus pectora Pœni;
Nec tam aversus equos Tyriâ Sol jungit ab urbe. Seu vos Hesperiam magnam Saturniaque arva, Sive Erycis fines regemque optatis Acesten; Auxilio tutos dimittam, opibusque juvabo. Vultis et his mecum pariter considere regnis? Urbem quam statuo, vestra est; subducite naves; Tros Tyriusque mihi nullo discrimine agetur. Atque utinam rex ipse, Noto compulsus eodem, Afforet Eneas! equidem per litora certos Dimittam, et Libyæ lustrare extrema jubebo, Si quibus ejectus silvis aut urbibus errat.
His animum arrecti dictis, et fortis Achates Et pater Æneas jamdudum erumpere nubem Ardebant. Prior Ænean compellat Achates: Nate deâ, quæ nunc animo sententia surgit? Omnia tuta vides; classem, sociosque receptos. Unus abest, medio in fluctu quem vidimus ipsi Submersum; dictis respondent cetera matris. Vix ea fatus erat, quum circumfusa repente Scindit se nubes, et in æthera purgat apertum. Restitit Æneas, clarâque in luce refulsit,
Os humerosque deo similis ; namque ipsa decoram
Cæsariem nato genetrix, lumenque juventæ
Purpureum, et lætos oculis afflârat honores: Quale manus addunt ebori decus, aut ubi flavo Argentum Pariusve lapis circumdatur auro. Tum sic reginam alloquitur, cunctisque repente Improvisus ait: Coram, quem quæritis, adsum, Troïus Æneas, Libycis ereptus ab undis. O sola infandos Troja miserata labores! Quæ nos, reliquias Danaûm, terræque marisque Omnibus exhaustos jam casibus, omnium egenos, Urbe, domo, socias; grates persolvere dignas
Non opis est nostræ, Dido, nec quidquid ubique est Gentis Dardaniæ, magnum quæ sparsa per orbem.
Dî tibi, si qua pios respectant numina, si quid Usquam justitia est et mens sibi conscia recti, Præmia digna ferant. Quæ te tam læta tulerunt Sæcula? qui tanti talem genuere parentes?
In freta dum fluvii current, dum montibus umbræ Lustrabunt convexa, polus dum sidera pascet, Semper honos, nomenque tuum, laudesque manebunt, Quæ me cumque vocant terræ. Sic fatus, amicum Ilionea petit dextrâ, lævâque Serestum ; Post, alios, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum. Obstupuit primo adspectu Sidonia Dido,
Casu deinde viri tanto; et sic ore locuta est: Quis te, nate deâ, per tanta pericula casus Insequitur? quæ vis immanibus applicat oris ? Tune ille Æneas, quem Dardanio Anchisæ Alma Venus Phrygii genuit Simoëntis ad undam? Atque equidem Teucrum memini Sidona venire, Finibus expulsum patriis, nova regna petentem Auxilio Beli genitor tum Belus opimam Vastabat Cyprum, et victor ditione tenebat. Tempore jam ex illo casus mihi cognitus urbis Trojanæ, nomenque tuum, regesque Pelasgi. Ipse hostis Teucros insigni laude ferebat,
Seque ortum antiquâ Teucrorum ab stirpe volebat. Quare agite, O, tectis, juvenes, succedite nostris. Me quoque per multos similis fortuna labores Jactatam hâc demum voluit consistere terrâ. Non ignara mali, miseris succurrere disco. Sic memorat: simul Ænean in regia ducit Tecta; simul divûm templis indicit honorem. Nec minus interea sociis ad litora mittit
Arte laboratæ vestes, ostroque superbo; Ingens argentum mensis, cælataque in auro Fortia facta patrum, series longissima rerum, Per tot ducta viros antiquâ ab origine gentis.
Æneas, neque enim patrius consistere mentem Passus amor, rapidum ad naves præmittit Achaten, Ascanio ferat hæc, ipsumque ad mœnia ducat. Omnis in Ascanio cari stat cura parentis. Munera præterea, Iliacis erepta ruinis, Ferre jubet; pallam signis auroque rigentem, Et circumtextum croceo velamen acantho, Ornatus Argivæ Helenæ, quos illa Mycenis,
Pergama quum peteret inconcessosque hymenæos,
Extulerat, matris Ledæ mirabile donum.
Præterea sceptrum, Ilione quod gesserat olim, Maxima natarum Priami, colloque monile Baccatum, et duplicem gemmis auroque coronam. Hæc celerans, iter ad naves tendebat Achates.
At Cytherea novas artes, nova pectore versat Consilia: ut, faciem mutatus et ora, Cupido Pro dulci Ascanio veniat, donisque furentem
Incendat reginam, atque ossibus implicet ignem ;
Quippe domum timet ambiguam Tyriosque bilingues: Urit atrox Juno, et sub noctem cura recursat.
Ergo his aligerum dictis affatur Amorem :
Nate, meæ vires, mea magna potentia; solus, Nate, patris summi qui tela Typhoïa temnis ; Ad te confugio, et supplex tua numina posco. Frater ut Æneas pelago tuus omnia circum Litora jactetur, odiis Junonis iniquæ,
Nota tibi; et nostro doluisti sæpe dolore.
Hunc Phonissa tenet Dido, blandisque moratur
Vocibus; et vereor, quo se Junonia vertant
Hospitia haud tanto cessabit cardine rerum. Quocirca capere ante dolis, et cingere flammâ Reginam meditor, ne quo se numine mutet,
Sed magno Æneæ mecum teneatur amore.
Qua facere id possis, nostram nunc accipe mentem : Regius, accitu cari genitoris, ad urbem
Sidoniam puer ire parat, mea maxima cura,
Dona ferens, pelago et flammis restantia Trojæ. Hunc ego, sopitum somno, super alta Cythera, Aut super Idalium, sacratâ sede recondam, Nequa scire dolos, mediusve occurrere possit : Tu faciem illius, noctem non amplius unam, Falle dolo, et notos pueri puer indue vultus ; Ut, quum te gremio accipiet lætissima Dido Regales inter mensas laticemque Lyæum,
Quum dabit amplexus, atque oscula dulcia figet, Occultum inspires ignem, fallasque veneno.
Paret Amor dictis caræ genetricis, et alas
Exuit, et gressu gaudens incedit Iuli.
At Venus Ascanio placidam per membra quietem Irrigat, et fotum gremio dea tollit in altos Idaliæ lucos; ubi mollis amaracus illum Floribus et dulci adspirans complectitur umbrâ. Jamque ibat, dicto parens, et dona Cupido Regia portabat Tyriis, duce lætus Achate. Quum venit, aulæis jam se regina superbis Aureâ composuit spondâ, mediamque locavit. Jam pater Æneas, et jam Trojana juventus Conveniunt, stratoque super discumbitur ostro. Dant famuli manibus lymphas, Cereremque canistris Expediunt, tonsisque ferunt mantilia villis.
Quinquaginta intus famulæ, quibus ordine longo Cura penum struere, et flammis adolere Penates; Centum aliæ, totidemque pares ætate ministri, Qui dapibus mensas onerent, et pocula ponant. Nec non et Tyrii per limina læta frequentes Convenere, toris jussi discumbere pictis. Mirantur dona Æneæ; mirantur Iulum, Flagrantesque dei vultus, simulataque verba,
« PreviousContinue » |