Page images
PDF

500

Invisum hoc detrude caput sub Tartara telo;
Quando aliter nequeo crudelem abrumpere vitam.
Hoc fletu concussi animi, mæstusque per omnes
It gemitus ; torpent infractæ ad proelia vires.
Illam incendentem luctus Idæus et Actor,
Ilionei monitu et multum lacrimantis Iuli,
Corripiunt, interque manus sub tecta reponunt.

At tuba terribilem sonitum procul ære canoro
Increpuit: sequitur clamor, cælumque remugit.
Accelerant actâ pariter testudine Volsci ;

505 Et fossas implere parant, ac vellere vallum. Quærunt pars aditum, et scalis ascendere muros, Quâ rara est acies, interlucetque corona Non tam spissa viris. Telorum effundere contra Omne genus Teucri, ac duris detrudere contis, 510 Assueti longo muros defendere bello. Saxa quoque infesto volvebant pondere, si qua Possent tectam aciem perrumpere: quum tamen omnes Ferre juvat subter densâ testudine casus. Nec jam sufficiunt ; nam, qua globus imminet ingens, 515 Immanem Teucri molem volvuntque ruuntque ; Quæ stravit Rutulos late, armorumque resolvit Tegmina. Nec curant cæco contendere Marte Amplius audaces Rutuli, sed pellere vallo Missilibus certant.

520 Parte aliâ, horrendus visu, quassabat Etruscam Pinum, et fumiferos infert Mezentius ignes: At Messapus, equûm domitor, Neptunia proles, Rescindit vallum, et scalas in monia poscit. Vos, O Calliope ! precor, aspirate canenti,

525 Quas ibi tunc ferro strages, quæ funera Turnus Ediderit ; quem quisque virum demiserit Orco : Et mecum ingentes oras evolvite belli. Et meministis enim, divæ, er memorare potestis.

Turris erat vasto suspectu, et pontibus altis, Opportuna loco; summis quam viribus omnes

[ocr errors]

Expugnare Itali, summâque evertere opum vi
Certabant : Troës contra defendere saxis, .
Perque cavas densi tela intorquere fenestras.
Princeps ardentem conjecit lampada Turnus, 535
Et flammam affixit lateri ; quæ plurima vento
Corripuit tabulas, et postibus hæsit adesis.
Turbati trepidare intus, frustraque malorum
Velle fugam. Dum se glomerant, retroque residunt
In partem, quæ peste caret ; tum pondere turris 540
Procubuit subito, et cælum tonat omne fragore.
Semineces ad terram, immani mole secutâ,
Confixique suis telis, et pectora duro
Transfossi ligno, veniunt. Vix unus Helenor
Et Lycus elapsi : quorum primævus Helenor, 545
Mæonio regi quem serva Licymnia furtim
Susulterat, vetitisque ad Trojam miserat armis,
Ense levis nudo, parmâque inglorius albâ.
Isque, ubi se Turni media inter millia vidit,
Hinc acies, atque hinc acies adstare Latinas;

550
Ut fera, quæ, densâ venantum septa coronâ,
Contra tela furit, seseque haud nescia morti
Injicit, et saltu supra venabula fertur;
Haud aliter juvenis medios moriturus in hostes
Irruit; et, qua tela videt densissima, tendit.

555 At, pedibus longe melior, Lycus, inter et hostes, Inter et arma, fugâ muros tenet ; altaque certat Prendere tecta manu, sociûmque attingere dextras. Quem Turnus, pariter cursu teloque secutus, Increpat his victor: Nostrasne evadere, demens, Sperâsti te posse manus? simul arripit ipsum Pendentem, et magnâ muri cum parte revellit : Qualis, ubi aut leporem, aut candenti corpore cycnum, Sustulit, alta petens, pedibus Jovis armiger uncis ; Quæsitum aut matri multis balatibus agnum

565 Martius a stabulis rapuit lupus. Undique clamor Tollitur Invadunt, et fossas aggere complent:

560

Ardentes tædas alii ad fastigia jactant.

Ilioneus saxo atque ingenti fragmine montis Lucetium, portæ subeuntem, ignesque ferentem; 570 Emathiona Liger, Corynæum sternit Asilas; Hic jaculo bonus, hic longe fallente sagittâ : Ortygium Cæneus, victorem Cænea Turnus; Turnus Itym, Cloniumque, Dioxippum, Promolumque, Et Sagarim, et, summis stantem pro turribus, Idan; 575 Privernum Capys. Hunc primo levis hasta Themillæ Strinxerat : ille manum projecto tegmine demens Ad vulnus tulit: ergo alis allapsa sagitta, Et lævo infixa est lateri manus; abditaque intus Spiramenta animæ letali vulnere rupit.

580 Stabat in egregiis Arcentis filius armis, Pictus acu chlamydem, et ferrugine clarus Iberâ, Insignis facie ; genitor quem miserat Arcens, Eductum matris luco, Symæthia circum Flumina : pinguis ubi et placabilis ara Palici. 585 Stridentem fundam, positis Mezentius hastis, Ipse ter adductâ circum caput egit habenâ ; Et media adversi liquefacto tempora plumbo Diffidit, ac multâ porrectum extendit arenâ.

Tum primum bello celerem intendisse sagittam 590
Dicitur, ante feras solitus terrere fugaces,
Ascanius, fortemque manu fudisse Numanum;
Cui Remulo cognomen erat ; Turnique minorem
Germanum, nuper thalamo sociatus, habebat.
Is primum ante aciem digna atque indigna relatu 595
Vociferans, tumidusque novo præcordia regno,
Ibat, et ingentem sese clamore ferebat:

Non pudet obsidione iterum valloque teneri,
Bis capti Phryges, et morti prætendere muros ?
En, qui nostra sibi bello connubia poscunt!
Quis deus Italiam, quæ vos dementia adegit?
Non hic Atridæ, nec fandi fictor Ulyxes.
Durum ab stirpe genus, natos ad flumina primum

600

[ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Deferimus, sævoque gelu duramus et undis ;
Venatu invigilant pueri, silvasque fatigant ;
Flectere ludus equos, et spicula tendere cornu.
At, patiens operum, parvoque assueta, juventus
Aut rastris terram domat, aut quatit oppida bello.
Omne ævum ferro teritur, versâque juvencûm
Terga fatigamus hastâ; nec tarda senectus
Debilitat vires animi, mutatque vigorem.
Canitiem galeâ premimus; semperque recentes
Comportare juvat prædas, et vivere rapto.
Vobis picta croco, et fulgenti murice, vestis ;
Desidiæ cordi ; juvat indulgere choreis ;
Et tunicæ manicas, et habent redimicula mitræ.
O vere Phrygiæ! neque enim Phryges; ite per alta
Dindyma, ubi assuetis biforem dat tibia cantum.
Tympana vos buxusque vocant Berecyntia matris
Idææ. Sinite arma viris, et cedite ferro.

Talia jactantem dictis, ac dira canentem,
Non tulit Ascanius; nervoque obversus equino
Intendit telum, diversaque brachia ducens
Constitit, ante Jovem supplex per vota precatus :
Jupiter omnipotens, audacibus annue cæptis :
Ipse tibi ad tua templa feram solemnia dona,
Et statuam ante aras auratâ fronte juvencum
Candentem, pariterque caput cum matre ferentem,
Jam cornu petat et pedibus qui spargat arenam.

Audiit et coeli Genitor de parte serenâ
Intonuit lævum : sonat una fatifer arcus.
Effugit horrendum stridens adducta sagitta ;
Perque caput Remuli venit, et cava tempora ferro
Trajicit : I, verbis virtutem illude superbis.
Bis capti Phryges hæc Rutulis responsa remittunt.
Hoc tantum Ascanius. Teucri clamore sequuntur,
Lætitiâque fremunt, animosque ad sidera tollunt.

Ætheriâ tum forte plagâ crinitus Apollo
Desuper Ausonias acies urbemque videbat.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

650

[ocr errors]

Nube sedens, atque his victorem affatur Iulum: 640
Macte novâ virtute, puer; sic itur ad astra,
Dîs genite, et geniture deos. Jure omnia bella
Gente sub Assaraci fato ventura resident:
Nec te Troja capit. Simul hæc effatus, ab alto
Æthere se mittit, spirantes dimovet auras,

645
Ascaniumque petit. Formam tum vertitur oris
Antiquum in Buten. Hic Dardanio Anchisæ
Armiger ante fuit, fidusque ad limina custos :
Tum comitem Ascanio pater addidit. Ibat Apollo
Ompia longævo similis, vocemque, coloremque,
Et crines albos, et sæva sonoribus arma;
Atque his ardentem dictis affatur Iulum :
Sit satis, Æneide, telis impune Numanum
Oppetiisse tuis : primam hanc tibi magnus Apollo
Concedit laudem, et paribus non invidet armis.
Cetera parce, puer, bello. Sic orsus Apollo
Mortales medio aspectus sermone reliquit,
Et procul in tenuem ex oculis evanuit auram.
Agnovere deum proceres, divinaque tela,
Dardanidæ, pharetramque fugâ sensere sonantem. 660
Ergo, avidum pugnæ, dictis ac numine Phobi
Ascanium prohibent: ipsi in certamina rursus
Succedunt, animasque in aperta pericula mittunt.
It clamor totis per propugnacula muris ;
Intendunt acres arcus, amentaque torquent;

665 Sternitur omne solum telis: tum scuta cavæque Dant sonitum flictu galeæ ; pugna aspera surgit: Quantus ab occasu veniens, pluvialibus Hædis, Verberat imber humum; quam multâ grandine nimbi In vada præcipitant, quum Jupiter, horridus austris, 670 Torquet aquosam hiemem, et coelo cava nubila rumpit.

Pandarus et Bitias, Idæo Alcanore creti, Quos Jovis eduxit luco silvestris læra, Abietibus juvenes patriis et montibus æquos, Portam, quæ ducis imperio commissa, recludunt, 675

« PreviousContinue »