Page images
PDF

Exitio. Passim somno vinoque per herbam
Corpora fusa vident; arrectos litore currus;
Inter lora, rotasque, viros, simul arma jacere,
Vina simul. Prior Hyrtacides sic ore locutus:
Euryale, audendum dextrâ: nunc ipsa vocat res; 320
Hâc iter est. Tu, ne qua manus se attollere nobis
A tergo possit, custodi, et consule longe.
Hæc ego vasta dabo, et lato te limite ducam.
Sic memorat, vocemque premit ; simul ense superbum
Rhamnetem aggreditur, qui forte, tapetibus altis 325
Exstructus, toto proflabat pectore somnum ;
Rex idem, et regi Turno gratissimus augur:
Sed non augurio potuit depellere pestem.
Tres juxta famulos, temere inter tela jacentes,
Armigerumque Remi premit, aurigamque, sub ipsis 330
Nactus equis; ferroque secat pendentia colla;
Tum caput ipsi aufert domino, truncumque relinquit
Sanguine singultantem : atro tepefacta cruore,
Terra, torique madent. Nec non Lamyrumque, Lamumque,
Et juvenem Serranum, illâ qui plurima nocte 335
Luserat, insignis facie, multoque jacebat
Membra deo victus : felix, si protenus illum
Æquâsset nocti ludum, in lucemque tulisset.
Impastus ceu plena leo per ovilia turbans,
Suadet enim vesana fames, manditque trahitque 340
Molle pecus, mutumque metu : fremit ore cruento.
Nec minor Euryali cædes : incensus et ipse
Perfurit ; ac multam in medio sine nomine plebem,
Fadumque, Herbesumque subit, Rhotumque, Abarimque,
Ignaros ; Rhætum vigilantem, et cuncta videntem ; 345
Sed magnum metuens se post cratera tegebat :
Pectore in adverso totum cui comminus ensem
Condidit assurgenti, et multâ morte recepit.
Purpuream vomit ille animam, et cum sanguine mixta
Vina refert moriens ; hic furto fervidus instat. 350
Jamque ad Messapi socios tendebat; ubi ignem

365

Deficere extremum, et religatos rite videbat
Carpere gramen equos : breviter cum talia Nisus,
Sensit enim nimiâ cæde atque cupidine ferri,
Absistamus, ait ; nam lux inimica propinquat. 355
Pænarum exhaustum satis est; via facta per hostes.
Multa virûm solido argento perfecta relinquunt
Armaque, craterasque simul, pulchrosque tapetas.
Euryalus phaleras Rhamnetis, et, aurea bullis
Cingula, Tiburti Remulo, ditissimus olim

360
Quæ mittit dona, hospitio quum jungeret absens,
Cædicus ; ille suo moriens dat habere nepoti ;
Post mortem bello Rutuli pugnâque potiti :
Hæc rapit, atque humeris nequidquam fortibus aptat.
Tum galeam Messapi habilem, cristisque decoram,
Induit. Excedunt castris, et tuta capessunt.

Interea præmissi equites ex urbe Latinâ,
Cetera dum legio campis instructa moratur,
Ibant, et Turno regi responsa ferebant,
Tercentum, scutati omnes, Volscente magistro. 370
Jamque propinquabant castris, muroque subibant;
Cum procul hos, lævo flectentes limite, cernunt,
Et galea Euryalum sublustri noctis in umbrâ
Prodidit immemorem, radiisque adversa refulsit.
Haud temere est visum. Conclamat ab agmine Volscens :
State, viri ; quæ causa viæ ? quive estis in armis ? 376
Quove tenetis iter ? Nihil illi tendere contra ;
Sed celerare fugam in silvas, et fidere nocti.
Objiciunt equites sese ad divortia nota
Hinc atque hinc, omnemque abitum custode coronant. 380

Silva fuit, late dumis atque ilice nigrâ
Horrida, quam densi complêrant undique sentes :
Rara per occultos lucebat semita calles.
Euryalum tenebræ ramorum onerosaque præda
Impediunt, fallitque timor regione viarum.

385 Nisus abit: jamque imprudens evaserat hostes, Ad lucos, qui post Albæ de nomine dicti

Albani ; tum rex stabula alta Latinus habebat.
Ut stetit, et frustra absentem respexit amicum :
Euryale infelix, quâ te regione reliqui ?

390
Quave sequar, rursus perplexum iter omne revolvens
Fallacis silvæ ? simul et vestigia retro
Observata, legit; dumisque silentibus errat.
Audit equos, audit strepitus et signa sequentum.
Nec longum in medio tempus, quum clamor ad aures 395
Pervenit, ac vidit Euryalum ; quem jam manus omnis,
Fraude loci et noctis, subito turbante tumultu,
Oppressum rapit et conantem plurima frustra.
Quid faciat ? quâ vi juvenem, quibus audeat armis
Eripere? an sese medios moriturus in enses

400 Inferat, et pulchram properet per vulnera mortem ? Ocius adducto torquens hastile lacerto, Suspiciens altam Lunam, sic voce precatur : Tu, dea, tu præsens nostro succurre labori, Astrorum decus, et nemorum Latonia custos; 405 Si qua tuis unquam pro me pater Hyrtacus aris Dona tulit, si qua ipse meis venatibus auxi, Suspendive tholo, aut sacra ad fastigia fixi; Hunc sine me turbare globum, et rege tela per auras.

Dixerat ; et, toto connixus corpore, ferrum 410 Conjicit. Hasta volans noctis diverberat umbras, Et venit aversi in tergum Sulmonis, ibique Frangitur, ac fisso transit, præcordia ligno. Volvitur ille, vomens calidum de pectore flumen, Frigidus, et longis singultibus ilia pulsat.

415 Diversi circumspiciunt. Hoc acrior, idem Ecce ! aliud summâ telum librabat ab aure : Dum trepidant, iit hasta Tago per tempus utrumque Stridens, trajectoque hæsit tepefacta cerebro. Sævit atrox Volscens, nec teli conspicit usquam 420 Auctorem, nec quo se ardens immittere possit. Tu tamen interea calido mihi sanguine pænas Persolves amborum, inquit: simul ense recluso

[ocr errors]

Ibat in Euryalum. Tum vero exterritus, amens,
Conclamat Nisus ; nec se celare tenebris

425
Amplius, aut tantum potuit perferre dolorem :
Me, me (adsum, qui feci), in me convertite ferrum.
O Rutuli! mea fraus omnis ; nihil iste nec ausus,
Nec potuit : cælum hoc et conscia sidera testor.
Tantum infelicem nimium dilexit amicum.

430 Talia dicta dabat: sed viribus ensis adactus Transabiit costas, et candida pectora rumpit. Volvitur Euryalus leto, pulchrosque per artus It cruor, inque humeros cervix collapsa recumbit : Purpureus veluti cum flos, succissus aratro,

435
Languescit moriens ; lassove papavera collo
Demisere caput, pluviâ quum forte gravantur.
At Nisus ruit in medios, solumque per omnes
Volscentem petit; in solo Volscente moratur.
Quem, circum glomerati, hostes hinc comminus atque hinc
Proturbant. Instat non secius, ac rotat ensem
Fulmineum ; donec Rutuli clamantis in ore
Condidit adverso, et moriens animam abstulit hosti.
Tum super exanimum sese projecit amicum
Confossus, placidâque ibi demum morte quievit. 445

Fortunati ambo! si quid mea carmina possunt,
Nulla dies unquam memori vos eximet ævo,
Dum domus Æneæ Capitolî immobile saxum
Accolet, imperiumque pater Romanus habebit.
Victores prædâ Rutuli spoliisque potiti,

450
Volscentem exanimum flentes in castra ferebant.
Nec minor in castris luctus, Rhamnete reperto
Exsangui, et primis unâ tot cæde peremtis,
Serranoque, Numâque. Ingens concursus ad ipsa
Corpora seminecesque viros, tepidâque recentem

455 Cæde locum, et plenos spumanti sanguine rivos. Agnoscunt spolia inter se, galeamque nitentem Messapi, et multo phaleras sudore receptas.

Et jam prima novo spargebat lumine terras,

Tithoni croceum linquens, Aurora, cubile :

460 Jam sole infuso, jam rebus luce retectis, Turnus in arma viros, armis circumdatus ipse, Suscitat ; æratasque acies in prælia cogit Quisque suas, variisque acuunt rumoribus iras. Quin ipsa arrectis, visu miserabile! in hastis

465 Præfigunt capita, et multo clamore sequuntur, Euryali et Nisi. Æneadæ duri murorum in parte sinistra Opposuere aciem, nam dextera cingitur amni; Ingentesque tenent fossas, et turribus altis

470 Stant moesti: simul ora virûm præfixa movebant, Nota nimis miseris, atroque fluentia tabo.

Interea pavidam volitans pennata per urbem Nuntia Fama ruit, matrisque allabitur aures Euryali : at gubitus miseræ calor ossa reliquit; 475 Excussi manibus radii, revolutaque pensa. Evolat infelix, et, femineo ululatu, Scissa comam, muros amens atque agmina cursu Prima petit ; non illa virûm, non illa pericli, Telorumque, memor; cælum debinc questibus implet: 480 Hunc ego te, Euryale, aspicio ? tune, illa senectæ Sera meæ requies, potuisti linquere solam, Crudelis ? nec te, sub tanta pericula missum, Affari extremum miseræ data copia matri ? Heu ! terrâ ignotâ, canibus date præda Latinis, 485 Alitibusque, jaces ! nec te in tua funera mater Produxi, pressive oculos, aut vulnera lavi, Veste tegens, tibi quam noctes, festina, diesque, Urguebam, et telâ curas solabar aniles. Quo sequar ? aut quæ nunc artus, avulsaque membra, 490 Et funus lacerum, tellus habet? hoc mihi de té, Nate, refers ? hoc sum terrâque marique secuta ? Figite me, si qua est pietas; in me omnia tela Conjicite, O Rutuli! me primam absumite ferro : Aut tu, magne pater divûm, miserere, tuoque 495

« PreviousContinue »