Page images
PDF

Fertilis Ausoniæ Troës: sunt et mea contra
Fata mihi, ferro sceleratam exscindere gentem,
Conjuge præreptâ; nec solos tangit Atridas
Iste dolor, solisque licet capere arma Mycenis.
Sed periisse semel satis est. Peccare fuisset

140
Ante satis, penitus modo non genus omne perosos
Femineum. Quibus hæc medii fiducia valli,
Fossarumque moræ, leti discrimina parva,
Dant animos : at non viderunt monia Trojæ,
Neptuni fabricata manu, considere in ignes ? : 145
Sed vos, O lecti! ferro quis scindere vallum
Apparat, et mecum invadit trepidantia castra ?
Non armis mihi Vulcani, non mille carinis
Est opus in Teucros. Addant se protenus omnes
Etrusci socios; tenebras et inertia furta

150 Palladii, cæsis summæ custodibus arcis, Ne timeant ; nec equi cæcâ condemur in alvo : Luce, palam, certum est igni circumdare muros. Haud sibi cum Danaïs rem, faxo, et pube Pelasgâ, Esse putent, decimum quos distulit Hector in annum. 155 Nunc adeo, melior quoniam pars acta diei, Quod superest, læti bene gestis corpora rebus Procurate, viri ; et pugnam sperate parari.

Interea, vigilum excubiis obsidere portas Cura datur Messapo, et mænia cingere flammis. 160 Bis septem, Rutulo muros qui milite servent, Delecti : ast illos, centeni quemque, sequuntur Purpurei cristis juvenes, auroque corusci. Discurrunt, variantque vices; fusique per herbam Indulgent vino, et vertunt crateras aënos.

165 Collucent ignes : noctem custodia ducit Insomnem ludo.

Hæc super e vallo prospectant Troës, et armis Alta tenent; nec non, trepidi formidine, portas Explorant, pontesque et propugnacula jungunt; 170 Tela gerunt. Instant Mnestheus acerque Serestus :

Quos pater Æneas, si quando adversa vocarent,
Rectores juvenum, et rerum dedit esse magistros.
Omnis per muros legio, sortita periclum,
Excubat, exercetque vices, quod cuique tenendum est. 175

Nisus erat portæ custos, acerrimus armis,
Hyrtacides; comitem Æneæ quem miserat Ida
Venatrix, jaculo celerem, levibusque sagittis;
Et juxta comes Euryalus, quo pulchrior alter
Non fuit Æneadûm, Trojana neque induit arma; 180
Ora puer primâ signans intonsa juventâ.
His amor unus erat, pariterque in bella ruebant :
Tum quoque communi portam statione tenebant.
Nisus ait: Dîne hunc ardorem mentibus addunt,
Euryale ? an sua cuique deus fit dira cupido?

185 Aut pugnam, aut aliquid jam dudum invadere magnum Mens agitat mihi ; nec placidâ contenta quiete est. Cernis, quæ Rutulos habeat fiducia rerum : Lumina rara micant ; somno vinoque soluti, Procubuere ; silent late loca. Percipe porro,

190 Quid dubitem, et quæ nunc animo sententia surgat. Ænean acciri omnes, populusque, patresque, Exposcunt; mittique viros, qui certa reportent. Si, tibi quæ posco, promittunt; nam mihi facti Fama sat est; tumulo videor reperire sub illo

195 Posse viam ad muros et mænia Pallantea. Obstupuit, magno laudum percussus amore, Euryalus ; simul his ardentem affatur amicum : Mene igitur socium summis adjungere rebus, Nise, fugis ? solum te in tanta pericula mittam ? 200 Non ita me genitor, bellis assuetus Opheltes, Argolicum terrorem inter, Trojæque labores, Sublatum, erudiit; nec tecum talia gessi, Magnanimum Ænean, et fata extrema, secutus : Est hic, est animus lucis contemtor, et istum

205 Qui vitâ bene credat emi, quo tendis, honorem.

Nisus ad hæc: Equidem de te nil tale verebar,

Nec fas; non : ita me referat tibi magnus ovantem
Jupiter, aut quicumque oculis hæc aspicit æquis.
Sed, si quis, quæ multa vides discrimine tali, 210
Si quis in adversum rapiat casusve, deusve,
Te superesse velim ; tua vitâ dignior ætas.
Sit, qui me raptum pugnâ, pretiove redemtum,
Mandet humo; solita aut, si qua id Fortuna vetabit,
Absenti ferat inferias, decoretque sepulcro.

215
Neu matri miseræ tanti sim causa doloris ;
Quæ te sola, puer, multis e matribus ausa,
Persequitur, magni nec mạnia curat Acestæ.
Ille autem : Causas nequidquam nectis inanes,
Nec mea jam mutata loco sententia cedit.

220 Acceleremus, ait ; vigiles simul excitat: illi Succedunt, servantque vices : statione relictâ Ipse comes Niso graditur, regemque requirunt.

Cetera per terras omnes animalia somno Laxabant curas, et corda oblita laborum :

225 Ductores Teucrûm primi, delecta juventus, Consilium summis regni de rebus habebant, Quid facerent, quisve Æneæ jam nuntius esset : Stant longis annixi hastis, et scuta tenentes, Castrorum et campi medio. Tum Nisus et una 230 Euryalus confestim alacres admittier orant: Rem magnam, pretiumque moræ fore. Primus Iulus Accepit trepidos, ac Nisum dicere jussit. Tum sic Hyrtacides : Audite, O! mentibus æquis, Æneadæ; neve hæc nostris spectentur ab annis, 235 Quæ ferimus. Rutuli, somno vinoque soluti, Procubuere : locum insidiis conspeximus ipsi, Qui patet in bivio portæ, quæ proxima ponto : Interrupti ignes, aterque ad sidera fumus Erigitur : si fortunâ permittitis uti,

240 Quæsitum Ænean et monia Pallantea : Mox hic cum spoliis, ingenti cæde peractâ, Affore cernetis. Nec nos via fallit euntes,

Vidimus obscuris primam sub vallibus urbem
Venatu assiduo, et totum cognovimus amnem.

245
Hic, annis gravis, atque animi maturus, Aletes :
Dî patrii, quorum semper sub numine Troja est,
Non tamen omnino Teucros delere paratis,
Quum tales animos juvenum, et tam certa tulistis
Pectora. Sic memorans, humeros dextrasque tenebat 250
Amborum ; et vultum lacrimis, atque ora rigabat.
Quæ vobis, quæ digna, viri, pro laudibus istis,
Præmia posse rear solvi ? pulcherrima primum
Dî moresque dabunt vestri; tum cetera reddet
Actutum pins Æneas, atque integer ævi

255 Ascanius, meriti tanti non immemor unquam. Immo ego vos, cui sola salus genitore reducto, Excipit Ascanius, per magnos, Nise, Penates, Assaracique Larem, et canæ penetralia Vestæ, Obtestor; quæcumque mihi fortuna fidesque est, 260 In vestris pono gremiis : revocate parentem ; Reddite conspectum : nib:l illo triste recepto. Bina dabo argento perfecta, atque aspera signis, Pocula, devictâ genitor quæ cepit Arisbâ ; Et tripodas geminos; auri duo magna talenta ; 265 Cratera antiquum, quem dat Sidonia Dido. Si vero capere Italiam, sceptrisque potiri Contigerit victori, et prædæ dicere sortem : Vidisti, quo Turnus equo, quibus ibat in armis Aureus : ipsum illum, clypeum, cristasque rubentes, 270 Excipiam sorti, jam nunc tua præmia, Nise. Præterea, bis sex genitor lectissima matrum Corpora, captivosque dabit, suaque omnibus arma : Insuper his, campi quod rex habet ipse Latinus. Te vero, mea quem spatiis propioribus ætas

275 Insequitur, venerande puer, jam pectore toto Accipio et comitem casus complector in omnes. Nulla meis sine te quæretur gloria rebus ; Seu pacem seu bella geram: tibi maxima rerum

290

Verborumque fides. Contra quem talia fatur

280 Euryalus : Me nulla dies tam fortibus ausis Dissimilem arguerit: tantum : Fortuna secunda Aut adversa cadat. Sed te super omnia dona Unum oro: genetrix Priami de gente vetusta Est mihi, quam miseram tenuit non Ilia tellus 285 Mecum excedentem, non monia regis Acestæ. Hanc ego nunc ignaram hujus quodcumque pericli est, Inque salutatam, linquo: Nox, et tua testis Dextera, quod nequeam lacrimas perferre parentis. At tu, oro, solare inopem, et succurre relictæ. Hanc sine me spem ferre tui: audentior ibo In casus omnes. Percussâ mente dederunt Dardanidæ lacrimas: ante omnes pulcher Iulus; Atque animum patriæ strinxit pietatis imago. Tum sic effatur :

295 Sponde digna tuis ingentibus omnia cæptis : Namque erit ista mihi genetrix, nomenque Creüsæ Solum defuerit ; nec partum gratia talem Parva manet. Casus factum quicumque sequentur : Per caput hoc juro, per quod pater ante solebat, 300 Quæ tibi polliceor reduci, rebusque secundis, Hæc eadem matrique tuæ generique manebunt. Sic ait illacrimans : humero simul exuit ensem, Auratum, mirâ quem fecerat arte Lycaon Gnosius, atque habilem vaginâ aptârat eburnâ: 305 Dat Niso Mnestheus pellem horrentisque leonis Exuvias; galeam fidus permutat Aletes. Protenus armati incedunt: quos omnis euntes Primorum manus ad portas, juvenumque, senumque, Prosequitur votis : nec non et pulcher Iulus, Ante annos animumque gerens curamque virilem, Multa patri mandata dabat portanda ; sed auræ Omnia discerpunt, et nubibus irrita donant.

Egressi superant fossas, noctisque per umbram Castra inimica petunt, multis tamen ante futuri 315

310

« PreviousContinue »