Page images
PDF
EPUB

Fertilis Ausoniæ Troës: sunt et mea contra
Fata mihi, ferro sceleratam exscindere gentem,
Conjuge præreptâ ; nec solos tangit Atridas
Iste dolor, solisque licet capere arma Mycenis.
Sed periisse semel satis est. Peccare fuisset

140

Ante satis, penitus modo non genus omne perosos

Femineum. Quibus hæc medii fiducia valli,

Fossarumque moræ, leti discrimina parva,
Dant animos: at non viderunt mœnia Trojæ,
Neptuni fabricata manu, considere in ignes?
Sed vos, O lecti! ferro quis scindere vallum
Apparat, et mecum invadit trepidantia castra?
Non armis mihi Vulcani, non mille carinis
Est opus in Teucros. Addant se protenus omnes
Etrusci socios; tenebras et inertia furta
Palladii, cæsis summæ custodibus arcis,

145

150

Ne timeant; nec equi cæcâ condemur in alvo :

Luce, palam, certum est igni circumdare muros.
Haud sibi cum Danaïs rem, faxo, et pube Pelasgâ,

Esse putent, decimum quos distulit Hector in annum. 155
Nunc adeo, melior quoniam pars acta diei,

Quod superest, læti bene gestis corpora rebus
Procurate, viri; et pugnam sperate parari.

Interea, vigilum excubiis obsidere portas Cura datur Messapo, et mœnia cingere flammis. Bis septem, Rutulo muros qui milite servent, Delecti: ast illos, centeni quemque, sequuntur Purpurei cristis juvenes, auroque corusci.

160

Discurrunt, variantque vices; fusique per herbam
Indulgent vino, et vertunt crateras aënos.

165

Collucent ignes: noctem custodia ducit

Insomnem ludo.

Hæc super e vallo prospectant Troës, et armis Alta tenent; nec non, trepidi formidine, portas Explorant, pontesque et propugnacula jungunt;

Tela gerunt. Instant Mnestheus acerque Serestus :

170

Quos pater Æneas, si quando adversa vocarent,
Rectores juvenum, et rerum dedit esse magistros.
Omnis per muros legio, sortita periclum,

Excubat, exercetque vices, quod cuique tenendum est. 175
Nisus erat portæ custos, acerrimus armis,
Hyrtacides; comitem Æneæ quem miserat Ida
Venatrix, jaculo celerem, levibusque sagittis;
Et juxta comes Euryalus, quo pulchrior alter
Non fuit Æneadûm, Trojana neque induit arma;
Ora puer primâ signans intonsa juventâ.

180

His amor unus erat, pariterque in bella ruebant:
Tum quoque communi portam statione tenebant.
Nisus ait: Dîne hunc ardorem mentibus addunt,
Euryale? an sua cuique deus fit dira cupido?
Aut pugnam, aut aliquid jam dudum invadere magnum
Mens agitat mihi; nec placidâ contenta quiete est.

185

Cernis, quæ Rutulos habeat fiducia rerum:

Lumina rara micant; somno vinoque soluti,
Procubuere; silent late loca. Percipe porro,

Quid dubitem, et quæ nunc animo sententia surgat.
Ænean acciri omnes, populusque, patresque,
Exposcunt; mittique viros, qui certa reportent.
Si, tibi quæ posco, promittunt; nam mihi facti
Fama sat est; tumulo videor reperire sub illo
Posse viam ad muros et moenia Pallantea.
Obstupuit, magno laudum percussus amore,
Euryalus; simul his ardentem affatur amicum :
Mene igitur socium summis adjungere rebus,
Nise, fugis? solum te in tanta pericula mittam?
Non ita me genitor, bellis assuetus Opheltes,
Argolicum terrorem inter, Trojæque labores,
Sublatum, erudiit; nec tecum talia gessi,
Magnanimum Ænean, et fata extrema, secutus :
Est hic, est animus lucis contemtor, et istum
Qui vitâ bene credat emi, quo tendis, honorem.

Nisus ad hæc: Equidem de te nil tale verebar,

190

195

200

205

Nec fas; non: ita me referat tibi magnus ovantem
Jupiter, aut quicumque oculis hæc aspicit æquis.
Sed, si quis, quæ multa vides discrimine tali,
Si quis in adversum rapiat casusve, deusve,

210

Te superesse velim; tua vitâ dignior ætas.
Sit, qui me raptum pugnâ, pretiove redemtum,

Mandet humo; solita aut, si qua id Fortuna vetabit,

Absenti ferat inferias, decoretque sepulcro.

215

Neu matri miseræ tanti sim causa doloris ;
Quæ te sola, puer, multis e matribus ausa,
Persequitur, magni nec moenia curat Acesta.
Ille autem: Causas nequidquam nectis inanes,
Nec mea jam mutata loco sententia cedit.
Acceleremus, ait; vigiles simul excitat: illi
Succedunt, servantque vices: statione relictâ
Ipse comes Niso graditur, regemque requirunt.
Cetera per terras omnes animalia somno
Laxabant curas, et corda oblita laborum :
Ductores Teucrûm primi, delecta juventus,
Consilium summis regni de rebus habebant,
Quid facerent, quisve Æneæ jam nuntius esset :
Stant longis annixi hastis, et scuta tenentes,
Castrorum et campi medio. Tum Nisus et una
Euryalus confestim alacres admittier orant :
Rem magnam, pretiumque moræ fore. Primus Iulus
Accepit trepidos, ac Nisum dicere jussit.

220

225

230

Tum sic Hyrtacides: Audite, O! mentibus æquis,
Eneada; neve hæc nostris spectentur ab annis,
Quæ ferimus. Rutuli, somno vinoque soluti,
Procubuere locum insidiis conspeximus ipsi,
Qui patet in bivio portæ, quæ proxima ponto :
Interrupti ignes, aterque ad sidera fumus

235

240

Erigitur si fortunâ permittitis uti,
Quæsitum Ænean et monia Pallantea :
Mox hic cum spoliis, ingenti cæde peractâ,
Affore cernetis. Nec nos via fallit euntes,

Vidimus obscuris primam sub vallibus urbem
Venatu assiduo, et totum cognovimus amnem.
Hic, annis gravis, atque animi maturus, Aletes:
Dî patrii, quorum semper sub numine Troja est,
Non tamen omnino Teucros delere paratis,

245

255

Quum tales animos juvenum, et tam certa tulistis
Pectora. Sic memorans, humeros dextrasque tenebat 250
Amborum ; et vultum lacrimis, atque ora rigabat .
Quæ vobis, quæ digna, viri, pro laudibus istis,
Præmia posse rear solvi? pulcherrima primum
Dî moresque dabunt vestri; tum cetera reddet
Actutum pius Æneas, atque integer ævi
Ascanius, meriti tanti non immemor unquam.
Immo ego vos, cui sola salus genitore reducto,
Excipit Ascanius, per magnos, Nise, Penates,
Assaracique Larem, et canæ penetralia Vestæ,
Obtestor; quæcumque mihi fortuna fidesque est,
In vestris pono gremiis: revocate parentem ;
Reddite conspectum : nihil illo triste recepto.
Bina dabo argento perfecta, atque aspera signis,
Pocula, devictâ genitor quæ cepit Arisbâ ;
Et tripodas geminos; auri duo magna talenta;
Cratera antiquum, quem dat Sidonia Dido.
Si vero capere Italiam, sceptrisque potiri

260

265

Contigerit victori, et prædæ dicere sortem:
Vidisti, quo Turnus equo, quibus ibat in armis

Aureus ipsum illum, clypeum, cristasque rubentes,
Excipiam sorti, jam nunc tua præmia, Nise.

270

Præterea, bis sex genitor lectissima matrum
Corpora, captivosque dabit, suaque omnibus arma :
Insuper his, campi quod rex habet ipse Latinus.
Te vero, mea quem spatiis propioribus ætas
Insequitur, venerande puer, jam pectore toto
Accipio et comitem casus complector in omnes.
Nulla meis sine te quæretur gloria rebus;
Seu pacem seu bella geram: tibi maxima rerum

275

Verborumque fides. Contra quem talia fatur
Euryalus: Me nulla dies tam fortibus ausis
Dissimilem arguerit: tantum: Fortuna secunda
Aut adversa cadat. Sed te super omnia dona
Unum oro: genetrix Priami de gente vetustâ
Est mihi, quam miseram tenuit non Ilia tellus
Mecum excedentem, non monia regis Acestæ.
Hanc ego nunc ignaram hujus quodcumque pericli est,
Inque salutatam, linquo: Nox, et tua testis
Dextera, quod nequeam lacrimas perferre parentis.
At tu, oro, solare inopem, et succurre relictæ.
Hanc sine me spem ferre tui: audentior ibo
In casus omnes. Percussâ mente dederunt
Dardanidæ lacrimas: ante omnes pulcher Julus ;
Atque animum patriæ strinxit pietatis imago.
Tum sic effatur :

280

285

290

295

Sponde digna tuis ingentibus omnia cœptis:
Namque erit ista mihi genetrix, nomenque Creüsæ
Solum defuerit; nec partum gratia talem

Parva manet. Casus factum quicumque sequentur :
Per caput hoc juro, per quod pater ante solebat,
Quæ tibi polliceor reduci, rebusque secundis,
Hæc eadem matrique tuæ generique manebunt.
Sic ait illacrimans: humero simul exuit ensem,
Auratum, mirâ quem fecerat arte Lycaon
Gnosius, atque habilem vaginâ aptârat eburnâ:
Dat Niso Mnestheus pellem horrentisque leonis
Exuvias; galeam fidus permutat Aletes.

300

305

Protenus armati incedunt: quos omnis euntes

Primorum manus ad portas, juvenumque, senumque,
Prosequitur votis nec non et pulcher Iulus,
Ante annos animumque gerens curamque virilem,
Multa patri mandata dabat portanda; sed auræ
Omnia discerpunt, et nubibus irrita donant.

310

Egressi superant fossas, noctisque per umbram Castra inimica petunt, multis tamen ante futuri

315

« PreviousContinue »