Page images
PDF
[ocr errors][ocr errors]

Pandentemque sinus, et totâ veste vocantem
Cæruleum in gremium, latebrosaque flumina, victos.
At Cæsar, triplici invectus Romana triumpho
Mænia, dîs Italis votum immortale sacrabat,
Maxima tercentum totam delubra per urbem.
Lætitiâ ludisque viæ plausuque fremebant :
Omnibus in templis matrum chorus, omnibus aræ ;
Ante aras terram cæsi stravere juvenci.
Ipse, sedens niveo candentis limine Phæbi,
Dona recognoscit populorum, aptatque superbis
Postibus : incedunt victæ longo ordine gentes,
Quam variæ linguis, habitu tam vestis, et armis.
Hic Nomadum genus et discinctos Mulciber Afros,
Hic Lelegas, Carasque, sagittiferosque Gelonos
Finxerat. Euphrates ibat jam mollior undis ;
Extremique hominum Morini, Rhenusque bicornis ;
Indomitique Dahæ, et, pontem indignatus, Araxes.

Talia per clypeum Vulcani, dona parentis,
Miratur; rerumque ignarus, imagine gaudet,
Attollens humero famamque et fata nepotum.

[ocr errors][ocr errors]

182

P. VIRGILII MARONIS

Æ NE IDOS

LIBER NONUS.

ATQUE, ea diversâ penitus dum parte geruntur,
Irim de cælo misit Saturnia Juno .
Audacem ad Turnum. Luco tum forte parentis
Pilumni Turnus sacratâ valle sedebat.
Ad quem sic roseo Thaumantias ore locuta est :
Turne, quod optanti divům promittere nemo
Auderet, volvenda dies, en! attulit ultro.
Æneas, urbe, et sociis, et classe relictâ,
Sceptra Palatini sedemque petit Euandri.
Nec satis : extremas Corythi penetravit ad urbes ; ' 10
Lydorumque manum, collectos armat agrestes.
Quid dubitas? nunc tempus equos, nunc poscere currus.
Rumpe moras omnes, et turbata arripe castra.

Dixit, et in cælum paribus se sustulit alis ;
Ingentemque fugâ secuit sub nubibus arcum.

15 Agnovit juvenis, duplicesque ad sidera palmas Sustulit, et tali fugientem est voce secutus : Iri, decus cæli, quis te mihi nubibus actam Detulit in terras ? unde hæc tam clara repente Tempestas ? medium video discedere coelum,

20 Palantesque polo stellas. Sequor omina tanta, Quisquis in arma vocas. Et, sic effatus, ad undam Processit, summoque hausit de gurgite lymphas, Multa deos orans ; oneravitque æthera votis.

Jamque omnis campis exercitus ibat apertis, Dives equûm, dives pictaï vestis, et auri. Messapus primas acies, postrema coërcent

25

Tyrrhidæ juvenes ; medio dux agmine Turnus
Vertitur arma tenens, et toto vertice supra est :
Ceu, septem surgens sedatis amnibus, altus
Per tacitum Ganges, aut pingui flumine Nilus
Quum refluit campis, et jam se condidit alveo.

Hic subitam nigro glomerari pulvere nubem
Prospiciunt Teucri, ac tenebras insurgere campis.
Primus ab adversâ conclamat mole Caïcus :
Quis globus, O cives ! caligine volvitur atrâ !
Ferte citi ferrum, date tela, ascendite muros :
Hostis adest, eia! Ingenti clamore per omnes
Condunt se Teucri portas, et monia complent.
Namque ita discedens præceperat, optimus armis, 40
Æneas : si qua interea fortuna fuisset,
Neu struere auderent aciem, neu credere campo ;
Castra modo, et tutos servarent aggere muros.
Ergo, etsi conferre manum pudor, iraque monstrat,
Objiciunt portas tamen, et præcepta facessunt,
Armatique cavis exspectant turribus hostem.

Turnus, ut ante volans tardum præcesserat agmen, Viginti lectis equitum comitatus et urbi Improvisus adest : maculis quem Thracius albis Portat equus, cristâque tegit galea aurea rubrâ. 50 Ecquis erit mecum, juvenes, qui primus in hostem-? En! ait : et jaculum attorquens emittit in auras, Principium pugnæ, et campo sese arduus infert. Clamore excipiunt socii, fremituque sequuntur Horrisono : Teucrûm mirantur inertia corda ; Non æquo dare se campo, non obvia ferre Arma viros, sed castra fovere. Huc turbidus, atque huc, Lustrat equo muros, aditumque per avia quærit. Ac, veluti pleno lupus insidiatus ovili Quum fremit ad caulas, ventos perpessus et imbres, 60 Nocte super mediâ: tuti sub matribus agni Balatum exercent: ille, asper, et improbus irâ, Sævit in absentes ; collecta fatigat edendi

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Ex longo rabies, et siccæ sanguine fauces.
Haud aliter Rutulo, muros et castra tuenti,
Ignescunt iræ : duris dolor ossibus ardet ;
Quâ tentet ratione aditus, et quæ via clausos
Excutiat Teucros vallo, atque effundat in æquum.
Classem, quæ lateri castrorum adjuncta latebat,
Aggeribus septam circum, et fluvialibus undis,
Invadit; sociosque incendia poscit ovantes,
Atque manum pinu flagranti fervidus implet.
Tum vero incumbunt; urguet præsentia Turni;
Atque omnis facibus pubes accingitur atris.
Diripuere focos: piceum fert fumida lumen
Tæda, et commixtam Vulcanus ad astra favillam.

Quis deus, O Musæ! tam sæva incendia Teucris
Avertit ? tantos ratibus quis depulit ignes ?
Dicite. Prisca fides facto, sed fama perennis.

Tempore quo primum Phrygiâ formabat in Idâ
Æneas classem, et pelagi petere alta parabat ;
Ipsa deûm fertur genetrix, Berecyntia, magnum
Vocibus his affata Jovem : Da, nate, petenti,
Quod tua cara parens domito te poscit Olympo.
Pinea silva mihi, multos dilecta per annos ;
Lucus in arce fuit summâ, quo sacra ferebant,
Nigranti piceâ trabibusque obscurus acernis :
Has ego Dardanio juveni, quum classis egeret,
Læta dedi: nunc sollicitam timor anxius angit.
Solve metus, atque hoc precibus sine posse parentem,
Neu cursu quassatæ ullo, neu turbine venti,
Vincantur. Prosit, nostris in montibus ortas.
Filius huic contra, torquet qui sidera mundi:
O genetrix ! quo fata vocas ? aut quid petis istis ?
Mortaline manu factæ immortale carinæ
Fas habeant ? certusque incerta pericula lustret
Æneas ? Cui tanta deo permissa potestas?
Immo, ubi defunctæ finem portusque tenebunt
Ausonios olim, quæcunque evaserit undis,

[ocr errors][ocr errors]

100

105

110

115

Dardaniumque ducem Laurentia vexerit arva,
Mortalem eripiam formam, magnique jubebo
Æquoris esse deas : qualis Neresa Doto
Et Galatea secant spumantem pectore pontum.
Dixerat; idque ratum, Stygii per flumina fratris,
Per pice torrentes atrâque voragine ripas
Annuit, et totum nutu tremefecit Olympum.

Ergo aderat promissa dies, et tempora Parcæ
Debita complêrant; quum Turni injuria Matrem
Admonuit ratibus sacris depellere tædas.
Hic primum nova lux oculis offulsit, et ingens
Visus ab Aurorâ cælum transcurrere nimbus,
Idæique chori : tum vox horrenda per auras
Excidit, et Troum Rutulorumque agmina complet :
Ne trepidate meas, Teucri, defendere naves,
Neve armate manus : maria ante exurere Turno,
Quam sacras dabitur pinus. Vos ite solutæ,
Ite deæ pelagi ; Genetrix jubet. Et, sua quæque,
Continuo puppes abrumpunt vincula ripis,
Delphinumque modo demersis æquora rostris
Ima petunt. Hinc virgineæ, mirabile monstrum,
Quot prius æratæ steterant ad litora proræ,
Reddunt se totidem facies, pontoque feruntur.

Obstupuere animi Rutulis : conterritus ipse
Turbatis Messapus equis ; cunctatur et amnis,
Rauca sonans, revocatque pedem Tiberinus ab alto.
At non audaci Turno fiducia cessit ;
Ultro animos tollit dictis, atque increpat ultro ;
Trojanos hæc monstra petunt; his Jupiter ipse
Auxilium solitum eripuit: non tela, nec ignes
Exspectant Rutulos. Ergo maria invia Teucris,
Nec spes ulla fugæ ; rerum pars altera ademta est:
Terra autem in nostris manibus; tot millia, gentes
Arma ferunt Italæ. Nil me fatalia terrent,
Si qua Phryges præ se jactant, responsa deorum.
Sat fatis Venerique datum, tetigere quod arva

120

125

130

135

« PreviousContinue »