Page images
PDF

Tum memorat: Ne vero, hospes, ne quære profecto,
Quem casum portenta ferant: ego poscor Olympo.
Hoc signum cecinit missuram diva creatrix,
Si bellum ingrueret ; Vulcaniaque arma per auras 535
Laturam auxilio.
Heu quantæ miseris cædes Laurentibus instant !
Quas pænas mihi, Turne, dabis ! quam multa sub undas
Scuta virûm, galeasque, et fortia corpora volves,
Thybri pater ! Poscant acies, et fædera rumpant. 540

Hæc ubi dicta dedit, solio se tollit ab alto;
Et primum Herculeis sopitas ignibus aras
Excitat, hesternumque Larem, parvosque Penates,
Lætus adit ; mactant lectas de more bidentes,
Euandrus pariter, pariter Trojana juventus.

545
Post hinc ad naves graditur, sociosque revisit:
Quorum de numero, qui sese in bella sequantur,
Præstantes virtute legit; pars cetera pronâ
Fertur aquâ, segnisque secundo defluit amni,
Nuntia ventura Ascanio rerumque patrisque.

550 Dantur equi Teucris Tyrrhena petentibus arva: Ducunt exsortem Æneæ ; quem fulva leonis Pellis obit totum, præfulgens unguibus aureis.

Fama volat, parvam subito vulgata per urbem, Ocius ire equites Tyrrheni ad litora regis. .. 555 Vota metu duplicant matres, propiusque periclo It timor, et major Martis jam apparet imago. Tum pater Euandrus, dextram complexus euntis, Hæret, inexpletum lacrimans ; ac talia fatur :

0! mihi præteritos referat si Jupiter annos ! 560 Qualis eram, quum primam aciem Præneste sub ipsâ Stravi, scutorumque incendi victor acervos, Et regem hâc Herilum dextrâ sub Tartara misi ; Nascenti cui tres animas Feronia mater, Horrendum dictu ! dederat, terna arma movenda; 565 Ter leto sternendus erat ; cui tunc tamen omnes Abstulit hæc animas dextra, et totidem exuit armis :

Non ego nunc dulci amplexu divellerer usquam,
Nate, tuo ; neque, finitimo Mezentius umquam,
Huic capiti insultans, tot ferro sæva dedisset

570
Funera, tam multis viduâsset civibus urbem.
At vos, O superi! et divûm tu maxime rector
Jupiter! Arcadii, quæso, miserescite regis,
Et patrias audite preces : Si numina vestra
Incolumem Pallanta mihi, si fata reservant,

575 Si visurus eum vivo, et venturus in unum ; Vitam oro : patiar quemvis durare laborem. Sin aliquem infandum casum, Fortuna, minaris ; Nunc, O nunc! liceat crudelem abrumpere vitam, Dum curæ ambiguæ, dum spes incerta futuri, 580 Dum te, care puer, mea sera et sola voluptas, Complexu teneo: gravior neu nuntius aures Vulneret. Hæc genitor digressu dicta supremo Fundebat: famuli collapsum in tecta ferebant.

Jamque adeo exierat portis equitatus apertis : 585 Æneas inter primos, et fidus Achates; Inde alii Trojæ proceres: ipse agmine Pallas In medio, chlamyde et pictis conspectus in armis ; Qualis, ubi Oceani perfusus Lucifer undâ, Quem Venus ante alios astrorum diligit ignes,

590
Extulit os sacrum coelo, tenebrasque resolvit.
Stant pavidæ in muris matres, oculisque sequuntur
Pulveream nubem, et fulgentes ære catervas.
Olli per dumos, qua proxima meta viarum,
Armati tendunt. It clamor, et, agmine facto, 595
Quadrupedante putrem sonitu quatit ungula campum.

Est ingens gelidum lucus prope Cæritis amnem,
Religione patrum late sacer: undique colles
Inclusere cavi, et nigrâ nemus abiete cingunt.
Silvano fama est veteres sacrâsse Pelasgos,
Arvorum pecorisque deo, lucumque diemque,
Qui primi fines aliquando habuere Latinos.
Haud procul hinc Tarchon et Tyrrheni tuta tenebant

600

[ocr errors]

Castra locis ; celsoque omnis de colle videri
Jam poterat legio, et latis tendebat in arvis.

605 Huc pater Æneas et bello lecta juventus Succedunt, fessique et equos et corpora curant.

At Venus ætherios inter, dea candida, nimbos Dona ferens aderat; natumque in valle reductâ Ut procul e gelido secretum flumine vidit,

610 Talibus affata est dictis, seque obtulit ultro: En! perfecta mei promissâ conjugis arte Munera : ne mox aut Laurentes, nate, superbos, Aut acrem dubites in prælia poscere Turnum. Dixit, et amplexus nati Cytherea petivit; Arma sub adversâ posuit radiantia quercu. Ille, deæ donis, et tanto lætus honore, Expleri nequit, atque oculos per singula volvit, Miraturque interque manus et brachia versat Terribilem cristis galeam flammasque vomentem, 620 Fatiferumque ensem, loricam ex ære rigentem, Sanguineam, ingentem, qualis, quum cærula nubes Solis inardescit radiis, longeque refulget; Tum leves ocreas electro auroque recocto, Hastamque, et clypei non enarrabile textum.

625 Illic res Italas, Romanorumque triumphos, Haud vatum ignarus, venturique inscius ævi, Fecerat ignipotens ; illic genus omne futuræ Stirpis ab Ascanio, pugnataque in ordine bella. Fecerat et viridi foetam Mavortis in antro Procubuisse lupam: geminos huic ubera circum Ludere pendentes pueros, et lambere matrem Impavidos; illam, tereti cervice reflexam, Mulcere alternos, et corpora fingere linguâ. Nec procul hinc Romam, et raptas sine more Sabinas 635 Consessu caveæ, magnis Circensibus actis, Addiderat, subitoque novum consurgere bellum Romulidis, Tatioque seni, Curibusque severis. Post îdem, inter se posito certamine, reges

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Armati, Jovis ante aram, paterasque tenentes,
Stabant, et cæsâ jungebant fædera porca.
Haud procul inde, citæ Metum in diversa quadrigæ
Distulerant; at tu dictis, Albane, maneres !
Raptabatque viri mendacis viscera Tullus
Per silvam, et sparsi rorabant sanguine vepres.
Nec non Tarquinium ejectum Porsenna jubebat
Accipere, ingentique urbem obsidione premebat;
Æneadæ in ferrum pro libertate ruebant.
Illum indignanti similem, similemque minanti,
Aspiceres, pontem auderet quia vellere Cocles,
Et fluvium vinclis innaret Clelia ruptis.
In summo, custos Tarpeiæ, Manlius, arcis,
Stabat pro templo, et Capitolia celsa tenebat ;
Romuleoque recens horrebat regia culmo.
Atque hic, auratis volitans, argenteus anser,
Porticibus, Gallos in limine adesse canebat:
Galli per dumos aderant, arcemque tenebant,
Defensi tenebris, et dono noctis opacæ ;
Aurea cæsaries ollis, atque aurea vestis ;
Virgatis lucent sagulis ; tum lactea colla
Auro innectuntur; duo quisque Alpina coruscant
Gæsa manu, scutis protecti corpora longis.
Hic exsultantes Salios, nudosque Lupercos,
Lanigerosque apices, et lapsa ancilia coelo,
Extuderat : castæ ducebant sacra per urbem
Pilentis matres in mollibus. Hinc procul addit
Tartareas etiam sedes, alta ostia Ditis ;
Et scelerum pænas, et te, Catilina, minaci
Pendentem scopulo, Furiarumque ora trementem :
Secretosque pios ; his dantem jura Catonem.
Hæc inter tumidi late maris ibat imago
Aurea ; sed fluctu spumabant cærula cano;
Et circum argento clari delphines in orbem
Æquora verrebant caudis, æstumque secabant.
In medio classes æratas, Actia bella,

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Cernere erat; totumque instructo Marte videres
Fervere Leucaten, auroque effulgere fluctus.
Hinc Augustus agens Italos in prælia Cæsar,
Cum Patribus, Populoque, Penatibus et magnis dîs,
Stans celsâ in puppi : geminas cui tempora flammas
Læta vomunt, patriumque aperitur vertice sidus.
Parte aliâ, ventis et dîs Agrippa secundis,
Arduus, agmen agens: cui, belli insigne superbum,
Tempora navali fulgent rostrata coronâ.
Hinc, ope barbaricâ, variisque Antonius armis,
Victor ab Auroræ populis, et litore rubro,
Ægyptum, viresque Orientis, et ultima secum
Bactra vehit; sequiturque, nefas ! Ægyptia conjux.
Una omnes ruere, ac totum spumare, reductis
Convulsum remis, rostrisque tridentibus, æquor.
Alta petunt : pelago credas innare revulsas
Cycladas, aut montes concurrere montibus altos :
Tantâ mole viri turritis puppibus instant.
Stuppea flamma manu, telisque volatile ferrum
Spargitur: arva novâ Neptunia cæde rubescunt.
Regina in mediis patrio vocat agmina sistro ;
Necdum etiam geminos a tergo respicit angues.
Omnigenûmque deûm monstra, et latrator Anubis,
Contra Neptunum, et Venerem, contraque Minervam
Tela tenent. Sævit medio in certamine Mavors
Cælatus ferro, tristesque ex æthere Diræ ::
Et scissâ gaudens vadit Discordia pallâ; .
Quam cum sanguineo sequitur Bellona flagello.
Actius, hæc cernens, arcum intendebat Apollo
Desuper : omnis eo terrore Ægyptus, et Indi,
Omnis Arabs, omnes vertebant terga Sabæi.
Ipsa videbatur ventis regina vocatis
Vela dare, et laxos jam jamque immittere funes.
Illam inter cædes, pallentem morte futurâ,
Fecerat ignipotens undis et Iapyge ferri ;
Contra autem, magno morentem corpore Nilum,

[ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors]
« PreviousContinue »