Page images
PDF

Quis deus, incertum est, habitat deus: Arcades ipsum
Credunt se vidisse Jovem, quum sæpe nigrantem
Ægida concuteret dextrâ, nimbosque cieret.
Hæc duo præterea disjectis oppida muris,

355
Reliquias veterumque vides monumenta virorum.
Hanc Janus pater, hanc Saturnus condidit arcem :
Janiculum huic, illi fuerat Saturnia nomen.

Talibus inter se dictis ad tecta subibant Pauperis Euandri, passimque armenta videbant 360 Romanoque foro et lautis mugire Carinis. Ut ventum ad sedes ; Hæc, inquit, limina victor Alcides subiit; hæc illum regia cepit. Aude, hospes, contemnere opes, et te quoque dignum Finge deo; rebusque veni non asper egenis.

365 Dixit ; et angusti subter fastigia tecti Ingentem Ænean duxit, stratisque locavit Effultum foliis et pelle Libystidis ursæ. Nox ruit, et fuscis tellurem amplectitur alis.

At Venus, haud animo nequidquam exterrita, mater, 370 Laurentumque minis et duro mota tumultu, Vulcanum alloquitur, thalamoque hæc conjugis aureo Incipit, et dictis divinum aspirat amorem : Dum bello Argolici vastabant Pergama reges Debita casurasque inimicis ignibus arces ;

375 Non ullum auxilium miseris, non arma rogavi Artis opisque tuæ ; nec te, carissime conjux, Incassumve tuos volui exercere labores : Quamvis et Priami deberem plurima natis, Et durum Æneæ flevissem sæpe laborem.

380 Nunc Jovis imperiis Rutulorum constitit oris: Ergo eadem supplex venio, et sanctum mihi numen Arma rogo, genetrix nato. Te filia Nerei, Te potuit lacrimis Tithonia flectere conjux. Aspice, qui coëant populi, quæ mænia clausis 385 Ferrum acuant portis in me excidiumque meorum. Dixerat ; et niveis hinc, atque hinc, diva lacertis

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]

Cunctantem amplexu' molli fovet. Ille repente
Accepit solitam flammam ; notusque medullas
Intravit calor, et labefacta per ossa cucurrit:
Non secus atque olim, tonitru quum rupta corusco
Ignea rima micans percurrit lumine nimbos.
Sensit, læta dolis, et formæ conscia, conjux.
Tum pater æterno fatur devinctus amore:
Quid causas petis ex alto ? fiducia cessit
Quo tibi, diva, mei ? similis si cura fuisset,
Tum quoque fas nobis Teucros armare fuisset ;
Nec Pater omnipotens Trojam, nec fata vetabant
Stare, decemque alios Priamum superesse per annos.
Et nunc, si bellare paras, atque hæc tibi mens est;
Quidquid in arte meâ possum promittere curæ,
Quod fieri ferro liquidove potest electro,
Quantum ignes animæque valent : absiste precando
Viribus indubitare tuis. Ea verba locutus,
Optatos dedit amplexus, placidumque petivit,
Conjugis infusus gremio, per membra, soporem.

Inde, ubi prima quies medio jam noctis abactæ
Curriculo expulerat somnum ; quum femina primum,
Cui tolerare colo vitam, tenuique Minervâ,
Impositum, cinerem et sopitos suscitat ignes,
Noctem addens operi; famulasque ad lumina longo
Exercet penso ; castum ut servare cubile
Conjugis, et possit parvos educere natos :
Haud secus ignipotens, nec tempore segnior illo,
Mollibus e stratis opera ad fabrilia surgit.

Insula Sicanium juxta latus Æoliamque
Erigitur Liparen, fumantibus ardua saxis :
Quam subter specus, et, Cyclopum exesa caminis,
Antra Ætnæa tonant; validique incudibus ictus
Auditi referunt gemitum, striduntque cavernis
Stricturæ Chalybum, et fornacibus ignis anbelat;
Vulcani domus, et Vulcania nomine tellus.
Hoc tunc ignipotens cælo descendit ab alto.

[merged small][ocr errors][ocr errors]

Ferrum exercebant vasto Cyclopes in antro,
Brontesque, Steropesque, et nudus membra Pyracmon, 425
His informatum manibus, jam parte polità,
Fulmen erat; toto genitor quæ plurima cælo
Dejicit in terras : pars imperfecta manebat.
Tres imbris torti radios, tres nubis aquosæ
Addiderant, rutili tres ignis, et alitis austri :

430
Fulgores nunc terrificos sonitumque metumque
Miscebant operi, flammisque sequacibus iras.
Parte aliâ, Marti currumque rotasque volucres
Instabant, quibus ille viros, quibus excitat urbes ;
Ægidaque horriferam, turbatæ Palladis arma,

135 Certatim squamis serpentum auroque polibant, Connexosque angues, ipsamque in pectore divæ Gorgona, desecto vertentem lumina collo. Tollite cuncta, inquit, cæptosque auferte labores, Ætnæi Cyclopes, et huc advertite mentem:

440 Arma acri facienda viro : nunc viribus usus, Nunc manibus rapidis, omni nunc arte magistrâ. Præcipitate moras. Nec plura effatus; at illi Ocius incubuere omnes, pariterque laborem Sortiti : fluit æs rivis, aurique metallum ;

445 Vulnificusque chalybs vastâ fornace liquescit. Ingentem clypeum informant, unum omnia contra Tela Latinorum ; septenosque orbibus orbes Impediunt. Alii ventosis follibus auras Accipiunt redduntque: alii stridentia tinguunt 450 Æra lacu : gemit impositis incudibus antrum. Illi inter sese multâ vi brachia tollunt In numerum, versantque tenaci forcipe massam.

Hæc pater Æoliis properat dum Lemnius oris, Euandrum ex humili tecto lux suscitat alma,

455 Et matutini volucrum sub culmine cantus. Consurgit senior, tunicâque inducitur artus, Et Tyrrhena pedum circumdat vincula plantis : Tum lateri atque humeris Tegeæum subligat ensem,

[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Demissa ab lævâ pantheræ terga retorquens.
Nec non et gemini custodes limine ab alto
Præcedunt gressumque canes comitantur herilem.
Hospitis Æneæ sedem et secreta petebat,
Sermonum memor, et promissi muneris, heros.
Nec minus Æneas se matutinus agebat.
Filius huic Pallas, illi comes ibat Achates.
Congressi jungunt dextras, mediisque residunt
Ædibus, et licito tandem sermone fruuntur.
Rex prior hæc:

Maxime Teucrorum ductor, quo sospite nunquam
Res equidem Trojæ victas, aut regna, fatebor ;
Nobis ad belli auxilium pro nomine tanto
Exiguæ vires : hinc Tusco claudimur amni;
Hinc Rutulus premit, et murum circumsonat armis.
Sed tibi ego ingentes populos, opulentaque regnis
Jungere castra paro ; quam fors inopina salutem
Ostentat : fatis huc te poscentibus affers.
Haud procul hinc, saxo, incolitur fundata, vetusto,
Urbis Agyllinæ sedes; ubi Lydia quondam
Gens, bello præclara, jugis insedit Etruscis.
Hanc, multos florentem annos, rex deinde superbo
Imperio et sævis tenuit Mezentius armis.
Quid memorem infandas cædes, quid facta tyranni
Effera ? dî capiti ipsius generique reservent !
Mortua quin etiam jungebat corpora vivis,
Componens manibusque manus, atque oribus ora,
Tormenti genus ! et, sanie taboque fluentes,
Complexu in misero, longâ sic morte necabat.
At fessi tandem cives, infanda furentem,
Armati circumsistunt ipsumque domumque:
Obtruncant socios, ignem ad fastigia jactant.
Ille, inter cædem Rutulorum elapsus, in agros
Confugere, et Turni defendier hospitis armis.
Ergo omnis furiis surrexit Etruria justis :
Regem ad supplicium præsenti Marte reposcunt.

[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

His ego te, Ænea, ductorem millibus addam.
Toto namque fremunt condensæ litore puppes,
Signaque ferre jubent ; retinet longævus haruspex
Fata canens : 0 Mæoniæ delecta juventus!
Flos veterum virtusque virûm, quos justus in hostem 500
Fert dolor, et meritâ accendit Mezentius irâ ;
Nulli fas Italo tantam subjungere gentem:
Externos optate duces. Tum Etrusca resedit
Hoc acies campo, monitis exterrita divům.
Ipse oratores ad me regnique coronam

505
Cum sceptro misit, mandatque insignia Tarchon,
Succedam castris, Tyrrhenaque regna capessam.
Sed mihi tarda gelu, sæclisque effeta, senectus
Invidet imperium, seræque ad fortia vires.
Natum exhortarer, ni, mixtus matre Sabellâ,

510 Hinc partem patriæ traheret. Tu, cujus et annis Et generi fata indulgent, quem numina poscunt, Ingredere, O Teucrûm atque Italûm fortissime ductor! Hunc tibi præterea, spes et solatia nostri, Pallanta adjungam; sub te tolerare magistro

515 Militiam et grave Martis opus, tua cernere facta, Assuescat, primis et te miretur ab annis. Arcadas huic equites bis centum, robora pubis Lecta, dabo ; totidemque suo tibi nomine Pallas. Vix ea fatus erat, defixique ora tenebant

520 Æneas Anchisiades et fidus Achates; Multaque dura suo tristi cum corde putabant : Ni signum coelo Cytherea dedisset aperto, Namque improviso vibratus ab æthere fulgor Cum sonitu venit, et ruere omnia visa repente, 525 Tyrrhenusque tubæ mugire per æthera clangor. Suspiciunt : iterum atque iterum fragor increpat ingens : Arma inter nubem, coeli in regione serena, Per sudum rutilare vident, et pulsa tonare. Obstupuere animis alii ; sed Troïus heros

530 Agnovit sonitum, et divæ promissa parentis.

« PreviousContinue »