Page images
PDF
EPUB

Terra antiqua, potens armis atque ubere glebæ :

Enotrî coluere viri; nunc fama, minores

Italiam dixisse ducis de nomine gentem.
Hic cursus fuit:

Quum subito assurgens fluctu nimbosus Orion
In vada cæca tulit, penitusque procacibus austris,
Perque undas, superante salo, perque invia saxa
Dispulit; huc pauci vestris adnavimus oris.

535

Quod genus hoc hominum, quæve hunc tam barbara morem Permittit patria? hospitio prohibemur arena!

Bella cient, primâque vetant consistere terrâ.

Si genus humanum et mortalia temnitis arma,
At sperate deos memores fandi atque nefandi.
Rex erat Æneas nobis, quo justior alter
Nec pietate fuit, nec bello major et armis :
Quem si fata virum servant, si vescitur aurâ

540

545

Ætheriâ, neque adhuc crudelibus occubat umbris ;

Non metus, officio ne te certâsse priorem
Pœniteat. Sunt et Siculis regionibus urbes,

Arvaque, Trojanoque a sanguine clarus Acestes.
Quassatam ventis liceat subducere classem,
Et silvis aptare trabes, et stringere remos;
Si datur Italiam, sociis et rege recepto,
Tendere, ut Italiam læti Latiumque petamus :
Sin absumta salus, et te, pater optime Teucrum,
Pontus habet Libyæ, nec spes jam restat Iuli;
At freta Sicaniæ saltem, sedesque paratas,
Unde huc advecti, regemque petamus Acesten.
Talibus Ilioneus: cuncti simul ore fremebant
Dardanidæ.

Tum breviter Dido, vultum demissa, profatur:
Solvite corde metum, Teucri, secludite curas.
Res dura et regni novitas me talia cogunt
Moliri, et late fines custode tueri.

Quis genus Æneadûm, quis Trojæ nesciat urbem,
Virtutesque, virosque, aut tanti incendia belli?

550

555

560

565

Non obtusa adeo gestamus pectora Pœni;

Nec tam aversus equos Tyriâ Sol jungit ab urbe.
Seu vos Hesperiam magnam Saturniaque arva,
Sive Erycis fines regemque optatis Acesten;
Auxilio tutos dimittam, opibusque juvabo.
Vultis et his mecum pariter considere regnis?
Urbem quam statuo, vestra est; subducite naves;
Tros Tyriusque mihi nullo discrimine agetur.
Atque utinam rex ipse, Noto compulsus eodem,
Afforet Eneas! equidem per litora certos
Dimittam, et Libyæ lustrare extrema jubebo,
Si quibus ejectus silvis aut urbibus errat.

His animum arrecti dictis, et fortis Achates
Et pater Æneas jamdudum erumpere nubem
Ardebant. Prior Ænean compellat Achates:
Nate deâ, quæ nunc animo sententia surgit?
Omnia tuta vides; classem, sociosque receptos.
Unus abest, medio in fluctu quem vidimus ipsi
Submersum; dictis respondent cetera matris.
Vix ea fatus erat, quum circumfusa repente
Scindit se nubes, et in æthera purgat apertum.
Restitit Æneas, clarâque in luce refulsit,

570

575

580

585

Os humerosque deo similis ; namque ipsa decoram

Cæsariem nato genetrix, lumenque juventæ

590

Purpureum, et lætos oculis afflârat honores:
Quale manus addunt ebori decus, aut ubi flavo
Argentum Pariusve lapis circumdatur auro.
Tum sic reginam alloquitur, cunctisque repente
Improvisus ait: Coram, quem quæritis, adsum,
Troïus Æneas, Libycis ereptus ab undis.
O sola infandos Troja miserata labores!
Quæ nos, reliquias Danaûm, terræque marisque
Omnibus exhaustos jam casibus, omnium egenos,
Urbe, domo, socias; grates persolvere dignas

Non opis est nostræ, Dido, nec quidquid ubique est
Gentis Dardaniæ, magnum quæ sparsa per orbem.

595

600

Dî tibi, si qua pios respectant numina, si quid
Usquam justitia est et mens sibi conscia recti,
Præmia digna ferant. Quæ te tam læta tulerunt
Sæcula? qui tanti talem genuere parentes?

In freta dum fluvii current, dum montibus umbræ
Lustrabunt convexa, polus dum sidera pascet,
Semper honos, nomenque tuum, laudesque manebunt,
Quæ me cumque vocant terræ. Sic fatus, amicum
Ilionea petit dextrâ, lævâque Serestum ;
Post, alios, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum.
Obstupuit primo adspectu Sidonia Dido,

Casu deinde viri tanto; et sic ore locuta est:
Quis te, nate deâ, per tanta pericula casus
Insequitur? quæ vis immanibus applicat oris ?
Tune ille Æneas, quem Dardanio Anchisæ
Alma Venus Phrygii genuit Simoëntis ad undam?
Atque equidem Teucrum memini Sidona venire,
Finibus expulsum patriis, nova regna petentem
Auxilio Beli genitor tum Belus opimam
Vastabat Cyprum, et victor ditione tenebat.
Tempore jam ex illo casus mihi cognitus urbis
Trojanæ, nomenque tuum, regesque Pelasgi.
Ipse hostis Teucros insigni laude ferebat,

605

610

615

620

625

Seque ortum antiquâ Teucrorum ab stirpe volebat.
Quare agite, O, tectis, juvenes, succedite nostris.
Me quoque per multos similis fortuna labores
Jactatam hâc demum voluit consistere terrâ.
Non ignara mali, miseris succurrere disco.
Sic memorat: simul Ænean in regia ducit
Tecta; simul divûm templis indicit honorem.
Nec minus interea sociis ad litora mittit

630

[blocks in formation]

Arte laboratæ vestes, ostroque superbo;
Ingens argentum mensis, cælataque in auro
Fortia facta patrum, series longissima rerum,
Per tot ducta viros antiquâ ab origine gentis.

640

Æneas, neque enim patrius consistere mentem
Passus amor, rapidum ad naves præmittit Achaten,
Ascanio ferat hæc, ipsumque ad mœnia ducat.
Omnis in Ascanio cari stat cura parentis.
Munera præterea, Iliacis erepta ruinis,
Ferre jubet; pallam signis auroque rigentem,
Et circumtextum croceo velamen acantho,
Ornatus Argivæ Helenæ, quos illa Mycenis,

645

650

Pergama quum peteret inconcessosque hymenæos,

Extulerat, matris Ledæ mirabile donum.

Præterea sceptrum, Ilione quod gesserat olim,
Maxima natarum Priami, colloque monile
Baccatum, et duplicem gemmis auroque coronam.
Hæc celerans, iter ad naves tendebat Achates.

At Cytherea novas artes, nova pectore versat
Consilia: ut, faciem mutatus et ora, Cupido
Pro dulci Ascanio veniat, donisque furentem

655

Incendat reginam, atque ossibus implicet ignem ;

660

Quippe domum timet ambiguam Tyriosque bilingues:
Urit atrox Juno, et sub noctem cura recursat.

Ergo his aligerum dictis affatur Amorem :

Nate, meæ vires, mea magna potentia; solus,
Nate, patris summi qui tela Typhoïa temnis ;
Ad te confugio, et supplex tua numina posco.
Frater ut Æneas pelago tuus omnia circum
Litora jactetur, odiis Junonis iniquæ,

665

Nota tibi; et nostro doluisti sæpe dolore.

Hunc Phonissa tenet Dido, blandisque moratur

670

Vocibus; et vereor, quo se Junonia vertant

Hospitia haud tanto cessabit cardine rerum.
Quocirca capere ante dolis, et cingere flammâ
Reginam meditor, ne quo se numine mutet,

Sed magno Æneæ mecum teneatur amore.

Qua facere id possis, nostram nunc accipe mentem :
Regius, accitu cari genitoris, ad urbem

Sidoniam puer ire parat, mea maxima cura,

Dona ferens, pelago et flammis restantia Trojæ.
Hunc ego, sopitum somno, super alta Cythera,
Aut super Idalium, sacratâ sede recondam,
Nequa scire dolos, mediusve occurrere possit :
Tu faciem illius, noctem non amplius unam,
Falle dolo, et notos pueri puer indue vultus ;
Ut, quum te gremio accipiet lætissima Dido
Regales inter mensas laticemque Lyæum,

675

680

685

Quum dabit amplexus, atque oscula dulcia figet,
Occultum inspires ignem, fallasque veneno.

Paret Amor dictis caræ genetricis, et alas

Exuit, et gressu gaudens incedit Iuli.

690

At Venus Ascanio placidam per membra quietem
Irrigat, et fotum gremio dea tollit in altos
Idaliæ lucos; ubi mollis amaracus illum
Floribus et dulci adspirans complectitur umbrâ.
Jamque ibat, dicto parens, et dona Cupido
Regia portabat Tyriis, duce lætus Achate.
Quum venit, aulæis jam se regina superbis
Aureâ composuit spondâ, mediamque locavit.
Jam pater Æneas, et jam Trojana juventus
Conveniunt, stratoque super discumbitur ostro.
Dant famuli manibus lymphas, Cereremque canistris
Expediunt, tonsisque ferunt mantilia villis.

695

700

Quinquaginta intus famulæ, quibus ordine longo
Cura penum struere, et flammis adolere Penates;
Centum aliæ, totidemque pares ætate ministri,
Qui dapibus mensas onerent, et pocula ponant.
Nec non et Tyrii per limina læta frequentes
Convenere, toris jussi discumbere pictis.
Mirantur dona Æneæ; mirantur Iulum,
Flagrantesque dei vultus, simulataque verba,

705

710

« PreviousContinue »