Page images
PDF
EPUB

161

P. VIRGILII MARONIS

ENEIDOS

LIBER OCTAVUS.

Ur belli signum Laurenti Turnus ab arce
Extulit, et rauco strepuerunt cornua cantu;
Utque acres concussit equos, utque impulit arma;
Extemplo turbati animi: simul omne tumultu
Conjurat trepido Latium, sævitque juventus
Effera. Ductores primi, Messapus, et Ufens,
Contemtorque deûm Mezentius, undique cogunt
Auxilia, et latos vastant cultoribus agros.
Mittitur et magni Venulus Diomedis ad urbem,
Qui petat auxilium, et, Latio consistere Teucros,
Advectum Ænean classi, victosque Penates
Inferre, et fatis regem se dicere posci,
Edoceat, multasque viro se adjungere gentes
Dardanio, et late Latio increbrescere nomen.
Quid struat his cœptis, quem, si Fortuna sequatur,
Eventum pugnæ cupiat, manifestius ipsi,

Quam Turno regi, aut regi apparere Latino.

Talia per

Latium: quæ Laomedontius heros

Cuncta videns, magno curarum fluctuat æstu ;

Atque animum nunc huc celerem, nunc dividit illuc,
In partesque rapit varias, perque omnia versat :
Sicut aquæ tremulum labris ubi lumen aënis,
Sole repercussum, aut radiantis imagine Lunæ,
Omnia pervolitat late loca; jamque sub auras
Erigitur, summique ferit laquearia tecti.

Nox erat; et terras animalia fessa per omnes,
Alituum pecudumque genus, sopor altus habebat:

[blocks in formation]

Quum pater in ripâ, gelidique sub ætheris axe,
Æneas, tristi turbatus pectora bello,

Procubuit, seramque dedit per membra quietem.
Huic deus ipse loci, fluvio Tiberinus amœno,
Populeas inter senior se attollere frondes
Visus eum tenuis glauco velabat amictu
Carbasus, et crines umbrosa tegebat arundo;
Tum sic affari, et curas his demere dictis :

O sate gente deûm! Trojanam ex hostibus urbem
Qui revehis nobis, æternaque Pergama servas,
Exspectate solo Laurenti arvisque Latinis,

Hic tibi certa domus ; certi, ne absiste, Penates ;
Neu belli terrere minis. Tumor omnis et iræ
Concessere deûm.

Jamque tibi, ne vana putes hæc fingere somnum,
Litoreis ingens inventa sub ilicibus sus,
Triginta capitum fœtus enixa, jacebit;

30

35

40

Alba, solo recubans, albi circum ubera nati.

45

Hic locus urbis erit, requies ea certa laborum.

Ex quo ter denis urbem redeuntibus annis
Ascanius clari condet cognominis Albam.

Haud incerta cano. Nunc quâ ratione, quod instat,
Expedias victor, paucis, adverte, docebo.

50

Arcades his oris, genus a Pallante profectum,
Qui regem Euandrum comites, qui signa secuti,
Delegere locum, et posuere in montibus urbem,
Pallantis proavi de nomine Pallanteum.

Hi bellum assidue ducunt cum gente Latinâ :
Hos castris adhibe socios, et fœdera junge.

55

Ipse ego te ripis et recto flumine ducam,
Adversum remis superes subvectus ut amnem.
Surge age, nate deâ; primisque cadentibus astris
Junoni fer rite preces, iramque minasque
Supplicibus supera votis. Mihi victor honorem

60

Persolves. Ego sum, pleno quem flumine cernis
Stringentem ripas, et pinguia culta secantem,

Cæruleus Thybris, cœlo gratissimus amnis.

Hic mihi magna domus, celsis caput urbibus, exit.
Dixit, deinde lacu Fluvius se condidit alto,
Ima petens nox Enean somnusque reliquit.
Surgit, et, ætherii spectans orientia Solis
Lumina, rite cavis undam de flumine palmis

Sustinet, ac tales effundit ad æthera voces:

65

70

Nymphæ, Laurentes Nymphæ, genus amnibus unde est, Tuque, O Thybri, tuo, genitor, cum flumine sancto! Accipite Ænean, et tandem arcete periclis.

Quo te cumque lacus, miserantem incommoda nostra,
Fonte tenet, quocumque solo pulcherrimus exis;
Semper honore meo, semper celebrabere donis,
Corniger Hesperidum fluvius regnator aquarum.
Adsis O tantum! et propius tua numina firmes.

75

[blocks in formation]

Quam pius Æneas tibi enim, tibi, maxima Juno,

Mactat, sacra ferens, et cum grege sistit ad aram.
Thybris eâ fluvium, quam longa est, nocte tumentem
Leniit, et tacitâ refluens ita substitit undâ,
Mitis ut in morem stagni, placidæque paludis,

85

Sterneret æquor aquis, remo ut luctamen abesset.
Ergo iter inceptum celerant rumore secundo:
Labitur uncta vadis abies; mirantur et undæ,
Miratur nemus insuetum fulgentia longe
Scuta virûm fluvio, pictasque innare carinas.
Olli remigio noctemque diemque fatigant,
Et longos superant flexus, variisque teguntur
Arboribus, viridesque secant placido æquore silvas
Sol medium cœli conscenderat igneus orbem,
Quum muros arcemque procul, ac rara domorum
Tecta vident; quæ nunc Romana potentia cœlo

90

95

Equavit: tum res inopes Euandrus habebat.
Ocius advertunt proras, urbique propinquant.

Forte die sollemnem illo rex Arcas honorem
Amphitryoniadæ magno divisque ferebat
Ante urbem in luco. Pallas huic filius una,
Una omnes juvenum primi, pauperque senatus,
Tura dabant; tepidusque cruor fumabat ad aras.
Ut celsas videre rates, atque inter opacum
Allabi nemus, et tacitis incumbere remis;
Terrentur visu subito, cunctique relictis
Consurgunt mensis. Audax quos rumpere Pallas
Sacra vetat, raptoque volat telo obvius ipse,
Et procul e tumulo: Juvenes, quæ causa subegit

100

105

110

Ignotas tentare vias? quo tenditis? inquit.

Qui genus? unde domo ? pacemne huc fertis, an arma?

Tum pater Æneas puppi sic fatur ab altâ,

115 '

Paciferæque manu ramum prætendit olivæ :

Trojugenas, ac tela vides inimica Latinis;
Quos illi bello profugos egere superbo.

Euandrum petimus. Ferte hæc, et dicite lectos
Dardaniæ venisse duces, socia arma rogantes.
Obstupuit tanto percussus nomine Pallas:

120

Egredere O quicumque es, ait, coramque parentem
Alloquere, ac nostris succede penatibus hospes :
Excepitque manu, dextramque amplexus inhæsit.
Progressi subeunt luco, fluviumque relinquunt.
Tum regem Æneas dictis affatur amicis :

125

Optime Grajugenûm, cui me Fortuna precari,

Et vittâ comtos voluit prætendere ramos;

Non equidem extimui Danaûm quod ductor, et Arcas,

Quodque ab stirpe fores geminis conjunctus Atridis ;

130

Sed mea me virtus, et sancta oracula divûm,
Cognatique patres, tua terris didita fama,
Conjunxere tibi, et fatis egere volentem.

Dardanus, Iliacæ primus pater urbis et auctor,
Electrà, ut Graii perhibent, Atlantide cretus,

135

Advehitur Teucros; Electram maximus Atlas
Edidit, ætherios humero qui sustinet orbes.
Vobis Mercurius pater est, quem candida Maia
Cyllenæ gelido conceptum vertice fudit;

At Maiam, auditis si quidquam credimus, Atlas,
Idem Atlas generat, cœli qui sidera tollit.
Sic genus amborum scindit se sanguine ab uno.
His fretus, non legatos, neque prima per artem
Tentamenta tui pepigi: me, me ipse, meumque
Objeci caput, et supplex ad limina veni.
Gens eadem, quæ te, crudeli Daunia bello
Insequitur: nos si pellant, nihil abfore credunt,
Quin omnem Hesperiam penitus sua sub juga mittant,
Et mare, quod supra, teneant, quodque alluit infra.
Accipe daque fidem. Sunt nobis fortia bello
Pectora; sunt animi, et rebus spectata juventus.
Dixerat Æneas: ille os oculosque loquentis
Jam dudum, et totum lustrabat lumine corpus.
Tum sic pauca refert: Ut te, fortissime Teucrûm,
Accipio agnoscoque libens! ut verba parentis,
Et vocem Anchisæ magni, vultumque, recordor!
Nam memini, Hesionæ visentem regna sororis,
Laomedontiaden Priamum, Salamina petentem,
Protenus Arcadiæ gelidos invisere fines.

Tum mihi prima genas vestibat flore juventa;
Mirabarque duces Teucros, mirabar et ipsum
Laomedontiaden: sed cunctis altior ibat
Anchises. Mihi mens juvenili ardebat amore
Compellare virum, et dextræ conjungere dextram.
Accessi, et cupidus Pheneï sub mœnia duxi.

Ille mihi insignem pharetram, Lyciasque sagittas,
Discedens, chlamydemque auro dedit intertextam,
Frenaque bina, meus quæ nunc habet, aurea, Pallas.
Ergo et, quam petitis, juncta est mihi fœdere dextra;
Et, lux quum primum terris se crastina reddet,
Auxilio lætos dimittam, opibusque juvabo.

140

145

150

155

160

165

170

« PreviousContinue »