Page images
PDF

285

Absenti Æneæ currum, geminosque jugales

280 Semine ab ætherio, spirantes naribus ignem, Illorum de gente, patri quos dædala Circe Suppositâ de matre nothos furata creavit. Talibus, Æneadæ, donis dictisque Latini, Sublimes in equis redeunt, pacemque reportant.

Ecce autem Inachiis sese referebat ab Argis Sæva Jovis conjux, aurasque invecta tenebat ; Et lætum Ænean, classemque ex æthere longe Dardaniam Siculo prospexit ab usque Pachyno. Moliri jam tecta videt, jam fidere terræ ;

290
Deseruisse rates. Stetit acri fixa dolore.
Tum, quassans caput, hæc effundit pectore dicta :
Heu stirpem invisam ! et fatis contraria nostris
Fata Phrygum! num Sigeïs occumbere campis,
Num capti potuere capi? num incensa cremavit 295
Troja viros ? medias acies, mediosque per ignes
Invenere viam. At, credo, mea numina tandem
Fessa jacent, odiis aut exsaturata quievi!
Quin etiam patriâ excussos infesta per undas
Ausa sequi, et profugis toto me opponere ponto. 300
Absumtæ in Teucros vires cælique, marisque.
Quid Syrtes, aut Scylla mihi, quid vasta Charybdis
Profuit ? optato conduntur Thybridis alveo,
Securi pelagi, atque mei. Mars perdere gentem
Immanem Lapithûm valuit: concessit in iras 305
Ipse deûm antiquam genitor Calydona Dianæ ;
Quod scelus aut Lapithas tantum, aut Calydona merentem?
Ast ego, magna Jovis conjux, nil linquere inausum
Quæ potui infelix, quæ memet in omnia verti,
Vincor ab Æneâ. Quod, si mea numina non sunt 310
Magna satis, dubitem haud equidem implorare quod usquam

est:
Flectere si nequeo superos, Acheronta movebo.
Non dabitur regnis, esto, prohibere Latinis,
Atque immota manet fatis Lavinia conjux :

At trahere, atque moras tantis licet addere rebus ; 315
At licet amborum populos exscindere regum.
Hâc gener atque sccer coëant mercede suorum.
Sanguine Trojano et Rutulo dotabere, virgo ;
Et Bellona manet te pronuba. Nec face tantum
Cisseïs prægnans ignes enixa jugales :

320 Quin idem Veneri partus suus, et Paris alter, Funestæque iterum recidiva in Pergama tædæ.

Hæc ubi dicta dedit, terras horrenda petivit. Luctificam Allecto dirarum ab sede sororum Infernisque ciet tenebris ; cui tristia bella,

325 Iræque, insidiæque, et crimina noxia, cordi. Odit et ipse pater, Pluton, odere sorores Tartareæ monstrum : tot sese vertit in ora, Tam sævæ facies, tot pullıılat atra colubris. Quam Juno his acuit verbis, ac talia fatur :

330 Hunc mihi da proprium, virgo sata Nocte, laborem, Hanc operam, ne noster honos, infractave cedat Fama loco; neu connubiis ambire Latinum Æneadæ possint, Italosve obsidere fines. Tu potes unanimos armare in proelia fratres,

335 Atque odiis versare domos; tu verbera tectis, Funereasque inferre faces : tibi nomina mille, Mille nocendi artes. Focundum concute pectus, Disjice compositam pacem, sere crimina belli : Arma velit poscatque simul, rapiatque juventus.

Exin Gorgoneis Allecto infecta venenis Principio Latium, et Laurentis tecta tyranni Celsa petit, tacitumque obsedit limen Amatæ, Quam, super adventu Teucrûm, Turnique hymenæis, Femineæ ardentem curæque iræque coquebant. 345 Huic dea cæruleis unum de crinibus anguem Conjicit, inque sinum præcordia ad intima subdit ; Quo furibunda domum monstro permisceat omnem. Ille, inter yestes et levia pectora lapsus, Volvitur attactu nullo, fallitque furentem,

350

[ocr errors]
[merged small][ocr errors][ocr errors]

Vipeream inspirans animam : fit tortile collo
Aurum ingens coluber, fit longæ tænia vittæ,
Innectitque comas, et membris lubricus errat.
Ac, dum prima lues, udo sublapsa veneno,
Pertentat sensus, atque ossibus implicat ignem,
Necdum animus toto percepit pectore flammam ;
Mollius, et solito matrum de more, locuta est,
Multa super nata lacrimans, Phrygiisque hymenæis :
Exsulibusne datur ducenda Lavinia Teucris,
O genitor? nec te miseret natæque, tuique ?
Nec matris miseret, quam primo aquilone relinquet
Perfidus, alta petens abductâ virgine prædo ?
At non sic Phrygius penetrat Lacedæmona pastor,
Ledæamque Helenam Trojanas vexit ad urbes ?
Quid tua sancta fides ? quid cura antiqua tuorum,
Et consanguineo toties data dextera Turno?
Si gener externâ petitur de gente Latinis,
Idque sedet, Faunique premunt te jussa parentis ;
Omnem equidem sceptris terram quæ libera nostris
Dissidet, externam reor, et sic dicere divos :
Et Turno, si prima domus repetatur origo,
Inachus Acrisiusque patres, mediæque Mycenæ.

His ubi nequidquam dictis experta Latinum
Contra stare videt, penitusque in viscera lapsum
Serpentis furiale malum, totamque pererrat ;
Tum vero infelix, ingentibus excita monstris,
Immensam sine more furit lymphata per urbem.
Ceu quondam torto volitans sub verbere turbo,
Quem pueri, magno in gyro, vacua atria circum,
Intenti ludo, exercent ; ille actus habenâ
Curvatis fertur spatiis : stupet inscia supra
Impubesque manus, mirata volubile buxum :
Dant animos plagæ. Non cursu segnior illo
Per medias urbes agitur, populosque feroces.
Quin etiam in silvas, simulato numine Bacchi,
Majus adorta nefas, majoremque orsa furorem,

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][merged small]

Evolat, et natam frondosis montibus abdit;
Quo thalamum eripiat Teucris, tædasque moretur:
Euoe Bacche ! fremens, solum te virgine dignum
Vociferans ; etenim molles tibi sumere thyrsos,
Te lustrare choro, sacrum tibi pascere crinem.

Fama volat; Furiisque accensas pectore matres
Idem omnes simul ardor agit, nova quærere tecta.
Deseruere domos: ventis dant colla, comasque.
Ast aliæ tremulis ululatibus æthera complent,
Pampineasque gerunt, incinctæ pellibus, hastas.
Ipsa inter medias flagrantem fervida pinum
Sustinet, ac natæ Turnique canit hymenæos,
Sanguineam torquens aciem; torvumque repente
Clamat : Io matres, audite, ubi quæque, Latinæ !
Si qua piis animis manet infelicis Amatæ
Gratia, si juris materni cura remordet ;.
Solvite crinales vittas, capite orgia mecum.

Talem inter silvas, inter deserta ferarum,
Reginam Allecto stimulis agit undique Bacchi.
Postquam visa satis primos acuisse furores,
Consiliumque omnemque domum vertisse Latini ;
Protenus hinc fuscis tristis dea tollitur alis
Audacis Rutuli ad muros : quam dicitur urbem
Acrisioneïs Danaë fundâsse colonis,
Præcipiti delata noto. Locus Ardea quondam
Dictus avis : et nunc magnum manet Ardea nomen ;
Sed fortuna fuit. Tectis hic Turnus in altis
Jam mediam nigrâ carpebat nocte quietem.
Allecto torvam faciem, et furialia membra
Exuit : in vultus sese transformat aniles,
Et frontem obscænam rugis arat; induit albos
Cum vittâ crines ; tum ramum innectit olivæ;
Fit Calybe, Junonis anus templique sacerdos;
Et juveni ante oculos his se cum vocibus offert :

Turne, tot incassum fusos patiere labores,
Et tua Dardaniis transcribi sceptra colonis ?

[ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Rex tibi conjugium, et quæsitas sanguine dotes,
Abnegat; externusque in regnum quæritur hæres.
I nunc, ingratis offer te, irrise, periclis :

425
Tyrrhenas, i, sterne acies ; tege pace Latinos.
Hæc adeo tibi me, placidâ quum nocte jaceres,
Ipsa palam fari omnipotens Saturnia jussit.
Quare age, et armari pubem, portisque moveri,
Lætus in arma para ; et Phrygios, qui flumine pulchro
Consedere, duces, pictasque exuere carinas.
Cælestûm vis magna jubet. Rex ipse Latinus,
Ni dare conjugium, et dicto parere fatetur,
Sentiat et tandem Turnum experiatur in armis.
Hic juvenis, vatem irridens, sic orsa vicissim

435 Ore refert : Classes invectas Thybridis undam Non, ut rere, meas effugit nuntius aures ; Ne tantos mihi finge metus : nec regia Juno Immemor est nostri. Sed te, victa situ, verique effata, senectus, O mater! curis nequidquam exercet, et, arma Regum inter, falsâ vatem formidine ludit. Cura tibi, divûm effigies et templa tueri : Bella viri pacemque gerant, quîs bella gerenda. Talibus Allecto dictis exarsit in iras.

445 At juveni oranti subitus tremor occupat artus ; Deriguere oculi : tot Erinys sibilat hydris, Tantaque se facies aperit. Tum, flammea torquens Lumina, cunctantem et quærentem dicere plura Repulit; et geminos erexit crinibus angues,

450 Verberaque insonuit, rabidoque hæc addidit ore: En ego! victa situ, quam, veri effcta, senectus, Arma inter regum, falsâ formidine ludit: Respice ad hæc : adsum dirarum ab sede sororum ; Bella manu, letumque gero.

455 Sic effata, facem juveni conjecit, et atro Lumine fumantes fixit sub pectore tædas. Olli somnum ingens rumpit pavor, ossaque et artus

« PreviousContinue »