Page images
PDF
EPUB

P. VIRGILII MARONIS

ENEIDOS

LIBER PRIMUS.

ARMA virumque cano, Trojæ qui primus ab oris
Italiam, fato profugus, Laviniaque venit
Litora: multum ille et terris jactatus et alto,
Vi superûm, sævæ memorem Junonis ob iram ;
Multa quoque et bello passus, dum conderet urbem,
Inferretque deos Latio: genus unde Latinum,
Albanique patres, atque altæ monia Romæ.

Musa, mihi causas memora, quo numine læso,
Quidve dolens, regina deûm tot volvere casus
Insignem pietate virum, tot adire labores
Impulerit. Tantæne animis cœlestibus iræ ?

Urbs antiqua fuit; Tyrii tenuere coloni :
Carthago, Italiam contra Tiberinaque longe
Ostia, dives opum, studiisque asperrima belli :
Quam Juno fertur terris magis omnibus unam
Posthabitâ coluisse Samo; hic illius arma,
Hic currus fuit; hoc regnum dea gentibus esse,
Si qua fata sinant, jam tum tenditque fovetque.
Progeniem sed enim Trojano a sanguine duci
Audierat, Tyrias olim quæ verteret arces;
Hinc populum, late regem, belloque superbum,
Venturum excidio Libyæ; sic volvere Parcas.
Id metuens, veterisque memor Saturnia belli,
Prima quod ad Trojam pro caris gesserat Argis:
Nec dum etiam causæ irarum sævique dolores
Exciderant animo; manet altâ mente repôstum

[ocr errors][merged small]
[blocks in formation]

Judicium Paridis, spretæque injuria formæ,
Et genus invisum, et rapti Ganymedis honores:
His accensa super, jactatos æquore toto

Troas, reliquias Danaûm atque immitis Achilli,
Arcebat longe Latio; multosque per annos
Errabant, acti fatis, maria omnia circum.
Tantæ molis erat Romanam condere gentem.
Vix, e conspectu Siculæ telluris, in altum
Vela dabant læti, et spumas salis ære ruebant;

posse

Quum Juno, æternum servans sub pectore vulnus,
Hæc secum: Mene incepto desistere victam,
Nec Italiâ Teucrorum avertere regem?
Quippe vetor fatis! Pallasne exurere classem
Argivûm, atque ipsos potuit submergere ponto,
Unius ob noxam et furias Ajacis Oïlei?
Ipsa, Jovis rapidum jaculata e nubibus ignem,

Disjecitque rates, evertitque æquora ventis ;
Illum, exspirantem transfixo pectore flammas,
Turbine corripuit, scopuloque infixit acuto.
Ast ego, quæ divûm incedo regina, Jovisque
Et soror et conjux, unâ cum gente tot annos
Bella gero.
Et quisquam numen Junonis adorat

30

35

40

45

[blocks in formation]

Imperio premit, ac vinclis et carcere frenat.
Illi indignantes, magno cum murmure montis,
Circum claustra fremunt. Celsâ sedet Æolus arce,
Sceptra tenens, mollitque animos, et temperat iras.
Ni faciat, maria ac terras cœlumque profundum
Quippe ferant rapidi secum, verrantque per auras.
Sed pater omnipotens speluncis abdidit atris,
Hoc metuens; molemque et montes insuper altos
Imposuit; regemque dedit, qui fœdere certo

55

60

Et premere, et laxas sciret dare jussus habenas.
Ad quem tum Juno supplex his vocibus usa est:
Eole, namque tibi divûm pater, atque hominum rex,
Et mulcere dedit fluctus et tollere vento,
Gens inimica mihi Tyrrhenum navigat æquor,
Ilium in Italiam portans, victosque Penates:
Incute vim ventis, submersasque obrue puppes ;
Aut age diversos, et disjice corpora ponto.
Sunt mihi bis septem præstanti corpore nymphæ,
Quarum, quæ formâ pulcherrima Deïopea
Connubio jungam stabili, propriamque dicabo ;
Omnes ut tecum, meritis pro talibus, annos
Exigat, et pulchrâ faciat te prole parentem.

Eolus hæc contra: Tuus, O regina, quid optes,
Explorare labor; mihi jussa capessere fas est.
Tu mihi, quodcumque hoc regni, tu sceptra Jovemque
Concilias; tu das epulis accumbere divûm,
Nimborumque facis tempestatumque potentem.

Hæc ubi dicta, cavum conversâ cuspide montem
Impulit in latus; ac venti, velut agmine facto,
Qua data porta, ruunt, et terras turbine perflant.
Incubuere mari, totumque a sedibus imis

65

70

75

80

Una Eurusque Notusque ruunt, creberque procellis
Africus, et vastos volvunt ad litora fluctus.

85

Insequitur clamorque virûm, stridorque rudentum.
Eripiunt subito nubes cœlumque diemque
Teucrorum ex oculis; ponto nox incubat atra.
Intonuere poli, et crebris micat ignibus æther;
Præsentemque viris intentant omnia mortem.
Extemplo Æneæ solvuntur frigore membra ;
Ingemit, et, duplices tendens ad sidera palmas,
Talia voce refert: O terque quaterque beati,
Quîs ante ora patrum, Trojæ sub mœnibus altis,
Contigit oppetere! O Danaûm fortissime gentis,
Tydide, mene Iliacis occumbere campis

Non potuisse, tuâque animam hanc effundere dextrâ !

[blocks in formation]

Sævus ubi acidæ telo jacet Hector, ubi ingens
Sarpedon; ubi tot Simoïs correpta sub undis
Scuta virûm galeasque et fortia corpora volvit.
Talia jactanti stridens Aquilone procella
Velum adversa ferit, fluctusque ad sidera tollit:
Franguntur remi; tum prora avertit, et undis

Dat latus; insequitur cumulo præruptus aquæ mons.
Hi summo in fluctu pendent; his unda dehiscens
Terram inter fluctus aperit; furit æstus arenis.
Tres Notus abreptas in saxa latentia torquet:
Saxa, vocant Itali mediis quæ in fluctibus Aras,
Dorsum immane mari summo. Tres Eurus ab alto
In brevia et syrtes urguet, miserabile visu!
Illiditque vadis, atque aggere cingit arenæ.
Unam, quæ Lycios fidumque vehebat Oronten,
Ipsius ante oculos ingens a vertice pontus
In puppim ferit: excutitur pronusque magister
Volvitur in caput: ast illam ter fluctus ibidem
Torquet agens circum, et rapidus vorat æquore vortex
Apparent rari nantes in gurgite vasto ;

100

105

110

115

Arma virûm, tabulæque, et Troïa gaza per undas.
Jam validam Ilionei navem, jam fortis Achatæ,
Et quâ vectus Abas, et quâ grandævus Aletes,
Vicit hiems; laxis laterum compagibus omnes
Accipiunt inimicum imbrem, rimisque fatiscunt.
Interea, magno misceri murmure pontum,
Emissamque hiemem sensit Neptunus, et imis
Stagna refusa vadis. Graviter commotus, et alto
Prospiciens, summâ placidum caput extulit undâ.
Disjectam Æneæ toto videt æquore classem,
Fluctibus oppressos Troas cœlique ruinâ :

120

125

Nec latuere doli fratrem Junonis et iræ.

130

Eurum ad se Zephyrumque vocat; dehinc talia fatur:
Tantane vos generis tenuit fiducia vestri?

Jam cœlum terramque meo sine numine, Venti,

Miscere, et tantas audetis tollere moles?

Quos ego-sed motos præstat componere fluctus.
Post mihi non simili pœnâ commissa luetis.
Maturate fugam, regique hæc dicite vestro :

Non illi imperium pelagi, sævumque tridentem,

Sed mihi sorte datum. Tenet ille immania saxa,
Vestras, Eure, domos: illâ se jactet in aulâ
Æolus, et clauso ventorum carcere regnet.

Sic ait, et dicto citius tumida æquora placat;
Collectasque fugat nubes, solemque reducit.
Cymothoë simul et Triton adnixus acuto
Detrudunt naves scopulo; levat ipse tridenti,
Et vastas aperit syrtes, et temperat æquor;
Atque rotis summas levibus perlabitur undas.
Ac veluti magno in populo quum sæpe coorta est
Seditio, sævitque animis ignobile vulgus,

Jamque faces et saxa volant; furor arma ministrat :
Tum, pietate gravem ac meritis si forte virum quem
Conspexere, silent, arrectisque auribus adstant;
Ille regit dictis animos, et pectora mulcet :
Sic cunctus pelagi cecidit fragor, æquora postquam
Prospiciens genitor, cœloque invectus aperto,
Flectit equos, curruque volans dat lora secundo.

Defessi Æneadæ, quæ proxima, litora cursu
Contendunt petere, et Libyæ vertuntur ad oras.
Est in secessu longo locus: insula portum
Efficit objectu laterum, quibus omnis ab alto
Frangitur, inque sinus scindit sese unda reductos:

135

140

145

150

155

160

Hinc atque hinc vastæ rupes, geminique minantur
In cœlum scopuli, quorum sub vertice late
Equora tuta silent: tum silvis scena coruscis

Desuper, horrentique atrum nemus imminet umbrâ :

165

Fronte sub adversâ scopulis pendentibus antrum ;

Intus aquæ dulces, vivoque sedilia saxo;

Nympharum domus. Hic fessas non vincula naves
Ulla tenent; unco non alligat ancora morsu.
Huc septem Æneas collectis navibus omni

170

« PreviousContinue »