The Ăne´d of Virgil with Engl. notes, by C. Anthon. Adapted by F. Metcalfe

Front Cover
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 93 - Qualis spelunca subito commota columba, Cui domus et dulces latebroso in pumice nidi, Fertur in arva volans, plausumque exterrita pennis 215 Dat tecto ingentem, mox aere lapsa quieto Radit iter liquidum, celeres neque commovet alas: Sic Mnestheus, sic ipsa fuga secat ultima Pristis Aequora, sic illam fert impetus ipse volantem.
Page 134 - Hue geminas nunc flecte acies, hanc aspice gentem Romanosque tuos. Hic Caesar et omnis Iuli progenies, magnum caeli ventura sub axem. 790 hic vir, hic est, tibi quem promitti saepius audis, Augustus Caesar, Divi genus, aurea condet saecula qui rursus Latio regnata per arva Saturno quondam...
Page 132 - Suspensae ad ventos, aliis sub gurgite vasto " Infectum eluitur scelus, aut exuritur igni. " Quisque suos patimur Manes : exinde per amplum " Mittimur Elysium, et pauci laeta arva tenemus ; " Donee longa dies, perfecto temporis orbe, 745 " Concretam exemit labem, purumque relinquit " Aetherium sensum atque aurai simplicis ignem.
Page 115 - Talibus orabat dictis, arasque tenebat, Cum sic orsa loqui vates : ' Sate sanguine divom, 125 Tros Anchisiada, facilis descensus Averno ; Noctes atque dies patet atri janua Ditis ; Sed revocare gradum superasque evadere ad auras, Hoc opus, hie labor est.
Page 280 - Troia.' olli subridens hominum rerumque repertor : es germana lovis Saturnique altera proles : 830 irarum tantos volvis sub pectore fluctus. verum age et inceptum frustra submitte furorem : do quod vis, et me victusque volensque remitto. sermonem Ausonii patrium moresque tenebunt, utque est nomen erit ; commixti corpore tantum subsident Teucri ; morem ritusque sacrorum adiciam faciamque omnes uno ore Latinos.
Page 134 - Et dubitamus adhuc virtutem extendere factis? 'Aut metus Ausonia prohibet consistere terra? ' Quis procul ille autem ramis insignis olivae 'Sacra ferens? Nosco crines incanaque menta ' Regis Romani ; primam qui legibus urbem 810 'Fundabit, Curibus parvis et paupere terra 'Missus in imperium magnum.
Page 34 - Adversi rupto ceu quondam turbine venti Confligunt Zephyrusque Notusque et laetus Eois Eurus equis, stridunt silvae, saevitque tridenti Spumeus atque imo Nereus ciet aequora fundo.
Page 120 - Vipereum crinem vittis innexa cruentis. In medio ramos annosaque brachia pandit Ulmus opaca, ingens, quam sedem Somnia vulgo Vana tenere ferunt, foliisque sub omnibus haerent.
Page 84 - Tyrii, stirpem et genus omne futurum exercete odiis cinerique haec mittite nostro munera. nullus amor populis nec foedera sunto. exoriare aliquis nostris ex ossibus ultor, 625 qui face Dardanios ferroque sequare colonos, nunc, olim, quocumque dabunt se tempore vires. litora litoribus contraria, fluctibus undas imprecor, arma armis : pugnent ipsique nepotesque.
Page 24 - Laocoon ardens summa decurrit ab arce ; et procul : ' o miseri, quae tanta insania, cives ? creditis avectos hostes ? aut ulla putatis dona carere dolis Danaum ? sic notus Ulixes ? aut hoc inclusi ligno occultantur Achivi, aut haec in nostros fabricata est machina muros inspectura domos venturaque desuper urbi ; aut aliquis latet error : equo ne credite, Teucri. quidquid id est, timeo Danaos et dona ferentes.

Bibliographic information