From inside the book

Selected pages

Contents

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 300 - ... venator cursu canis et latratibus instat; ille autem, insidiis et ripa territus alta, mille fugit refugitque vias; at vividus Umber haeret hians, iam iamque tenet, similisque tenenti increpuit malis, morsuque elusus inani est.
Page 308 - Irarum tantos volvis sub pectore fluctus ! ' Verum age et inceptum frustra submitte furorem : ' Do, quod vis, et me victusque volensque remitto. ' Sermonem Ausonii patrium moresque tenebunt, ' Utque est nomen erit; commixti corpore tantum 835 ' Subsident Teucri: morem ritusque sacrorum ' Adiiciam ; faciamque omnes uno ore Latinos.
Page 128 - Pallanta reposto procubuit super, atque haeret lacrimansque gemensque, 150 et via vix tandem voci laxata dolore est : ' non haec, o Palla, dederas promissa parenti, cautius ut saevo velles te credere Marti, haud ignarus eram, quantum nova gloria in armis et praedulce decus primo certamine posset, primitiae iuvenis miserae, bellique propinqui dura rudimenta...
Page 111 - La plus noble conquête que l'homme ait jamais faite est celle de ce fier et fougueux animal qui partage avec lui les fatigues de la guerre et la gloire des combats ; aussi intrépide que son maître, le cheval voit le péril et l'affronte, il se fait au bruit des armes, il l'aime, il le cherche et s'anime de la même ardeur...
Page 200 - ... defendentum armis aditus inque arma ruentum. exclusi ante oculos lacrimantumque ora parentum pars in praecipitis fossas urgente ruina volvitur, immissis pars caeca et concita frenis arietat in portas et duros obice postis.
Page 318 - utere sorte tua. miseri te si qua parentis tangere cura potest, oro, — fuit et tibi talis Anchises genitor — Dauni miserere senectae, et me, seu corpus spoliatum lumine mavis, redde meis. vicisti, et victum tendere palmas Ausonii videre ; tua est Lavinia coniunx : ulterius ne tende odiis.
Page 194 - Simul his dictis linquebat habenas, ad terram non sponte fluens. Tum frigida toto paulatim exsolvit se corpore, lentaque colla et captum leto posuit caput, arma relinquens, 830 vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras.
Page 66 - Tyrrhenae acies atque omnibus uni, uni odiisque viro telisque frequentibus instant. ille velut rupes, vastum quae prodit in aequor, obvia ventorum furiis expostaque ponto, vim cunctam atque minas perfert caelique marisque, 695 ipsa immota manens, prolem Dolichaonis Hebrum sternit humi, cum quo Latagum Palmumque fugacem, sed Latagum saxo atque ingenti fragmine montis occupat os faciemque adversam, poplite Palmum succiso volvi segnem sinit, armaque Lauso 700 donat habere umeris et vertice figere cristas.
Page 14 - Hi iaculis, illi certant defendere saxis 130 molirique ignem nervoque aptare sagittas. Ipse inter medios, Veneris iustissima cura, Dardanius caput ecce puer detectus honestum, qualis gemma micat, fulvum quae dividit aurum, aut collo decus aut capiti; vel quale per artem 135 inclusum buxo aut Oricia terebintho lucet ebur; fusos cervix cui lactea crines accipit et molli subnectens circulus auro.
Page 292 - Obstipuit varia confusus imagine rerum 665 Turnus, et obtutu tacito stetit; aestuat ingens Uno in corde pudor mixtoque insania luctu Et furiis agitatus amor et conscia virtus.

Bibliographic information