Page images
PDF
EPUB

'Egregiam vero laudem et spolia ampla refertis
tuque puerque tuus, magnum et memorabile nomen,
una dolo divom si femina victa duorum est!
Nec me adeo fallit veritam te moenia nostra
suspectas habuisse domos Karthaginis altae.
Sed quis erit modus, aut quo nunc certamine tanto?
Quin potius pacem aeternam pactosque hymenaeos
exercemus? Habes, tota quod mente petisti :
ardet amans Dido, traxitque per ossa furorem.
Communem hunc ergo populum paribusque regamus
auspiciis; liceat Phrygio servire marito,
dotalisque tuae Tyrios permittere dextrae.'

Olli- sensit enim simulata mente locutam,
quo regnum Italiae Libycas averteret oras —
sic contra est ingressa Venus: 'Quis talia demens
abnuat, aut tecum malit contendere bello,

si modo, quod memoras, factum fortuna sequatur? Sed fatis incerta feror, si Iuppiter unam

esse velit Tyriis urbem Troiaque profectis, miscerive probet populos, aut foedera iungi.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Tu coniunx: tibi fas animum temptare precando.
Perge; sequar.' Tum sic excepit regia Iuno:

'Mecum erit iste labor: nunc qua ratione, quod instat
confieri possit, paucis, adverte, docebo.
Venatum Aeneas unaque miserrima Dido

in nemus ire parant, ubi primos crastinus ortus
extulerit Titan, radiisque retexerit orbem.
His ego nigrantem commixta grandine nimbum,
dum trepidant alae, saltusque indagine cingunt,
desuper infundam, et tonitru caelum omne ciebo.
Diffugient comites et nocte tegentur opaca :
speluncam Dido dux et Troianus eandem
devenient; adero, et, tua si mihi certa voluntas,
[conubio iungam stabili propriamque dicabo.]

115

120

125

hic hymenaeus erit.' Non adversata petenti adnuit, atque dolis risit Cytherea repertis.

The Hunt.

Oceanum interea surgens Aurora reliquit.
It portis iubare exorto delecta iuventus;
retia rara, plagae, lato venabula ferro,
Massylique ruunt equites et odora canum vis.
Reginam thalamo cunctantem ad limina primi
Poenorum exspectant, ostroque insignis et auro
stat sonipes, ac frena ferox spumantia mandit.
Tandem progreditur, magna stipante caterva,
Sidoniam picto chlamydem circumdata limbo.

CHLAMYS.

Cui pharetra ex auro, crines nodantur in aurum,
aurea purpuream subnectit fibula vestem.
Nec non et Phrygii comites et laetus Iulus

130

135

140

incedunt. Ipse ante alios pulcherrimus omnis
infert se socium Aeneas atque agmina iungit.
Qualis ubi hibernam Lyciam Xanthique fluenta
deserit ac Delum maternam invisit Apollo,
instauratque choros, mixtique altaria circum
Cretesque Dryopesque fremunt pictique Agathyrsi;
ipse iugis Cynthi graditur, mollique fluentem
fronde premit crinem fingens atque implicat auro;
tela sonant umeris: haud illo segnior ibat
Aeneas; tantum egregio decus enitet ore.

145

150

Postquam altos ventum in montis atque invia lustra, ecce ferae, saxi deiectae vertice, caprae

decurrere iugis; alia de parte patentis

transmittunt cursu campos atque agmina cervi

pulverulenta fuga glomerant montisque relinquunt. At puer Ascanius mediis in vallibus acri

155

gaudet equo, iamque hos cursu, iam praeterit illos,
spumantemque dari pecora inter inertia votis
optat aprum, aut fulvum descendere monte leonem.

The Storm and Refuge.

Interea magno misceri murmure caelum incipit; insequitur commixta grandine nimbus; et Tyrii comites passim et Troiana iuventus Dardaniusque nepos Veneris diversa per agros tecta metu petiere; ruunt de montibus amnes. Speluncam Dido dux et Troianus eandem deveniunt prima et Tellus et pronuba Iuno dant signum; fulsere ignes et conscius aether conubiis, summoque ulularunt vertice nymphae. Ille dies primus leti primusque malorum causa fuit; neque enim specie famave movetur, nec iam furtivum Dido meditatur amorem : coniugium vocat; hoc praetexit nomine culpam.

160

165

170

[graphic][merged small][merged small]

Extemplo Libyae magnas it Fama per urbes Fama, malum qua non aliud velocius ullum; mobilitate viget, viresque adquirit eundo, parva metu primo, mox sese attollit in auras, ingrediturque solo, et caput inter nubila condit.

Illam Terra parens, ira inritata deorum,

extremam (ut perhibent) Coeo Enceladoque sororem progenuit, pedibus celerem et pernicibus alis,

175

180

monstrum horrendum, ingens, cui, quot sunt corpore plumae,

tot vigiles oculi subter, mirabile dictu,

tot linguae, totidem ora sonant, tot subrigit aures.

Nocte volat caeli medio terraeque per umbram,

stridens, nec dulci declinat lumina somno; luce sedet custos aut summi culmine tecti,

185

turribus aut altis, et magnas territat urbes;
tam ficti pravique tenax, quam nuntia veri.
Haec tum multiplici populos sermone replebat
gaudens, et pariter facta atque infecta canebat :
venisse Aenean, Troiano sanguine cretum,
cui se pulchra viro dignetur iungere Dido;
nunc hiemem inter se luxu, quam longa, fovere
regnorum immemores turpique cupidine captos.
Haec passim dea foeda virum diffundit in ora.
Protinus ad regem cursus detorquet Iarban,
incenditque animum dictis atque aggerat iras.

Jealous Rage of Iarbas.

Hic Hammone satus, rapta Garamantide nympha, templa Iovi centum latis immania regnis, centum aras posuit, vigilemque sacraverat ignem, excubias divom aeternas, pecudumque cruore pingue solum et variis florentia limina sertis. Isque amens animi et rumore accensus amaro dicitur ante aras media inter numina divom multa Iovem manibus supplex orasse supinis :

'Iuppiter omnipotens, cui nunc Maurusia pictis gens epulata toris Lenaeum libat honorem, aspicis haec, an te, genitor, cum fulmina torques, nequiquam horremus, caecique in nubibus ignes terrificant animos et inania murmura miscent? Femina, quae nostris errans in finibus urbem exiguam pretio posuit, cui litus arandum cuique loci leges dedimus, conubia nostra reppulit, ac dominum Aenean in regna recepit. Et nunc ille Paris cum semiviro comitatu, Maeonia mentum mitra crinemque madentem subnexus, rapto potitur; nos munera templis quippe tuis ferimus, famamque fovemus inanem.'

190

195

200

205

210

215

« PreviousContinue »