Page images
PDF
EPUB

et Phrygiam Ascanio chlamydem (nec cedit honore),
textilibusque onerat donis, ac talia fatur :

'Accipe et haec, manuum tibi quae monumenta mearum
sint, puer, et longum Andromachae testentur amorem,
coniugis Hectoreae. Cape dona extrema tuorum,
O mihi sola mei super Astyanactis imago:
sic oculos, sic ille manus, sic ora ferebat;

et nunc aequali tecum pubesceret aevo.'

Hos ego digrediens lacrimis adfabar obortis : 'Vivite felices, quibus est fortuna peracta iam sua; nos alia ex aliis in fata vocamur. Vobis parta quies; nullum maris aequor arandum, arva neque Ausoniae semper cedentia retro quaerenda effigiem Xanthi Troiamque videtis, quam vestrae fecere manus, melioribus, opto, auspiciis, et quae fuerit minus obvia Grais. Si quando Thybrim vicinaque Thybridis arva intraro, gentique meae data moenia cernam, cognatas urbes olim populosque propinquos, Epiro, Hesperia, quibus idem Dardanus auctor atque idem casus, unam faciemus utramque Troiam animis; maneat nostros ea cura nepotes.'

Departure from Epirus.

Provehimur pelago vicina Ceraunia iuxta, unde iter Italiam cursusque brevissimus undis. Sol ruit interea et montes umbrantur opaci; sternimur optatae gremio telluris ad undam, sortiti remos, passimque in litore sicco

485

490

495

500

505

510

[blocks in formation]
[graphic][merged small][merged small]

Arcturum pluviasque Hyadas geminosque Triones,
armatumque auro circumspicit Oriona.

Postquam cuncta videt caelo constare sereno,
dat clarum e puppi signum; nos castra movemus,
temptamusque viam et velorum pandimus alas.

'Italy! Italy!'

Iamque rubescebat stellis Aurora fugatis,
cum procul obscuros collis humilemque videmus
Italiam. Italiam primus conclamat Achates,
Italiam laeto socii clamore salutant.

Tum pater Anchises magnum cratera corona
induit, implevitque mero, divosque vocavit
stans celsa in puppi:

'Di maris et terrae tempestatumque potentes, ferte viam vento facilem et spirate secundi.' Crebrescunt optatae aurae, portusque patescit

520

525

530

iam propior, templumque adparet in arce Minervae.
Vela legunt socii, et proras ad litora torquent.
Portus ab Euroo fluctu curvatus in arcum ;
obiectae salsa spumant aspargine cautes;
ipse latet; gemino demittunt bracchia muro
turriti scopuli, refugitque ab litore templum.

535

Omen of the Horses.

Quattuor hic, primum omen, equos in gramine vidi
tondentis campum late, candore nivali.

Et pater Anchises: 'Bellum, O terra hospita, portas;
bello armantur equi, bellum haec armenta minantur.
Sed tamen idem olim curru succedere sueti
quadrupedes, et frena iugo concordia ferre;
spes et pacis' ait. Tum numina sancta precamur
Palladis armisonae, quae prima accepit ovantis,
et capita ante aras Phrygio velamur amictu;

540

545

praeceptisque Heleni, dederat quae maxima, rite Iunoni Argivae iussos adolemus honores.

Haud mora, continuo perfectis ordine votis, cornua velatarum obvertimus antennarum, Graiugenumque domos suspectaque linquimus arva. Hinc sinus Herculei (si vera est fama) Tarenti cernitur; attollit se diva Lacinia contra, Caulonisque arces et navifragum Scylaceum.

Charybdis.

Tum procul e fluctu Trinacria cernitur Aetna,
et gemitum ingentem pelagi pulsataque saxa
audimus longe fractasque ad litora voces,
exsultantque vada, atque aestu miscentur arenae.
Et pater Anchises: 'Nimirum haec illa Charybdis :
hos Helenus scopulos, haec saxa horrenda canebat.
Eripite, O socii, pariterque insurgite remis !'

550

555

560

Haud minus ac iussi faciunt, primusque rudentem

contorsit laevas proram Palinurus ad undas :
laevam cuncta cohors remis ventisque petivit.
Tollimur in caelum curvato gurgite, et idem
subducta ad Manis imos desedimus unda.
Ter scopuli clamorem inter cava saxa dedere:
ter spumam elisam et rorantia vidimus astra,
Interea fessos ventus cum sole reliquit,
ignarique viae Cyclopum adlabimur oris.

Landing in Sicily.

565

Portus ab accessu ventorum immotus et ingens ipse; sed horrificis iuxta tonat Aetna ruinis; interdumque atram prorumpit ad aethera nubem, turbine fumantem piceo et candente favilla, attollitque globos flammarum et sidera lambit; interdum scopulos avolsaque viscera montis

570

575

« PreviousContinue »