Page images
PDF
EPUB

ingens argentum mensis, caelataque in auro fortia facta patrum, series longissima rerum per tot ducta viros antiqua ab origine gentis.

The Gifts to the Queen.

Aeneas (neque enim patrius consistere mentem passus amor) rapidum ad navis praemittit Achaten, Ascanio ferat haec, ipsumque ad moenia ducat; omnis in Ascanio cari stat cura parentis.

Munera praeterea, Iliacis erepta ruinis,

640

645

[graphic]

ROMAN LADY WITH DIADEM (v. 655).

ferre iubet, pallam signis auroque rigentem,
et circumtextum croceo velamen acantho,
ornatus Argivae Helenae, quos illa Mycenis,
Pergama cum peteret inconcessosque hymenaeos,
extulerat, matris Ledae mirabile donum:
praeterea sceptrum, Ilione quod gesserat olim,

650

maxima natarum Priami, colloque monile bacatum, et duplicem gemmis auroque coronam. Haec celerans iter ad naves tendebat Achates.

655

New Arts of Venus.

At Cytherea novas artes, nova pectore versat consilia, ut faciem mutatus et ora Cupido pro dulci Ascanio veniat, donisque furentem incendat reginam, atque ossibus implicet ignem ; quippe domum timet ambiguam Tyriosque bilinguis ; urit atrox Iuno, et sub noctem cura recursat. Ergo his aligerum dictis adfatur Amorem:

Cupid Appealed to.

'Nate, meae vires, mea magna potentia solus, nate, patris summi qui tela Typhoëa temnis, ad te confugio et supplex tua numina posco. Frater ut Aeneas pelago tuus omnia circum litora iactetur odiis Iunonis iniquae, nota tibi, et nostro doluisti saepe dolore. Hunc Phoenissa tenet Dido blandisque moratur

660

665

670

vocibus; et vereor, quo se Iunonia vertant hospitia; haud tanto cessabit cardine rerum.

Quocirca capere ante dolis et cingere flamma. reginam meditor, ne quo se numine mutet,

sed magno Aeneae mecum teneatur amore.

675

Qua facere id possis, nostram nunc accipe mentem.
Regius accitu cari genitoris ad urbem

Sidoniam puer ire parat, mea maxima cura,

dona ferens, pelago et flammis restantia Troiae :
hunc ego sopitum somno super alta Cythera
aut super Idalium sacrata sede recondam,
ne qua scire dolos mediusve occurrere possit.
Tu faciem illius noctem non amplius unam

680

falle dolo, et notos pueri puer indue voltus,
ut, cum te gremio accipiet laetissima Dido
regalis inter mensas laticemque Lyaeum,
cum dabit amplexus atque oscula dulcia figet,
occultum inspires ignem fallasque veneno.'

Cupid in the Form of Ascanius.

685

[blocks in formation]

695

The Banquet.

Iamque ibat dicto parens et dona Cupido regia portabat Tyriis, duce laetus Achate. Cum venit, aulaeis iam se regina superbis

aurea composuit sponda mediamque locavit.
Iam pater Aeneas et iam Troiana iuventus
conveniunt, stratoque super discumbitur ostro.
Dant famuli manibus lymphas, Cereremque canistris
expediunt, tonsisque ferunt mantelia villis.
Quinquaginta intus famulae, quibus ordine longam
cura penum struere, et flammis adolere Penatis ;
centum aliae totidemque pares aetate ministri,
qui dapibus mensas onerent et pocula ponant.
Nec non et Tyrii per limina laeta frequentes
convenere, toris iussi discumbere pictis.
Mirantur dona Aeneae, mirantur Iulum
flagrantisque dei voltus simulataque verba
[pallamque et pictum croceo velamen acantho].
Praecipue infelix, pesti devota futurae,
expleri mentem nequit ardescitque tuendo

700

705

710

Phoenissa, et pariter puero donisque movetur.
Ille ubi complexu Aeneae colloque pependit
et magnum falsi implevit genitoris amorem,
reginam petit: haec oculis, haec pectore toto
haeret et interdum gremio fovet, inscia Dido
insidat quantus miserae deus; at memor ille
matris Acidaliae paulatim abolere Sychaeum
incipit, et vivo temptat praevertere amore
iam pridem resides animos desuetaque corda.

The Festive Evening.

Postquam prima quies epulis, mensaeque remotae, crateras magnos statuunt et vina coronant.

Fit strepitus tectis, vocemque per ampla volutant
atria; dependent lychni laquearibus aureis
incensi, et noctem flammis funalia vincunt.
Hic regina gravem gemmis auroque poposcit.
implevitque mero pateram, quam Belus et omnes
a Belo soliti; tum facta silentia tectis :
'Iuppiter, hospitibus nam te dare iura loquuntur,
hunc laetum Tyriisque diem Troiaque profectis
esse velis, nostrosque huius meminisse minores.
Adsit laetitiae Bacchus dator, et bona Iuno;
et vos, O, coetum, Tyrii, celebrate faventes.'
Dixit, et in mensam laticum libavit honorem,
primaque, libato, summo tenus attigit ore;
tum Bitiae dedit increpitans; ille impiger hausit
spumantem pateram, et pleno se proluit auro;
post alii proceres. Cithara crinitus Iopas
personat aurata, docuit quem maximus Atlas.
Hic canit errantem lunam solisque labores;

unde hominum genus et pecudes; unde imber et ignes; Arcturum pluviasque Hyadas geminosque Triones;

quid tantum Oceano properent se tinguere soles

715

720

725

730

735

740

745

hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet. Ingeminant plausu Tyrii, Troesque sequuntur. Nec non et vario noctem sermone trahebat infelix Dido, longumque bibebat amorem,

multa super Priamo rogitans, super Hectore multa;
nunc quibus Aurorae venisset filius armis,
nunc quales Diomedis equi, nunc quantus Achilles.
'Immo age, et a prima dic, hospes, origine nobis
insidias,' inquit, 'Danaum, casusque tuorum,
erroresque tuos; nam te iam septima portat

750

755

omnibus errantem terris et fluctibus aestas.'

« PreviousContinue »