Page images
PDF
EPUB

eventus animo secum.

Cui fidus Achates

it comes, et paribus curis vestigia figit.

Multa inter sese vario sermone serebant,

quem socium exanimem vates, quod corpus humandum diceret. Atque illi Misenum in litore sicco,

160

ut venere, vident indigna morte peremptum, Misenum Aeoliden, quo non praestantior alter

aere ciere viros, Martemque accendere cantu.

165

Hectoris hic magni fuerat comes, Hectora circum et lituo pugnas insignis obibat et hasta:

postquam illum vita victor spoliavit Achilles, Dardanio Aeneae sese fortissimus heros

addiderat socium, non inferiora secutus.

170

Sed tum, forte cava dum personat aequora concha, demens, et cantu vocat in certamina divos, aemulus exceptum Triton, si credere dignum est, inter saxa virum spumosa inmerserat unda.

175

Ergo omnes magno circum clamore fremebant, praecipue pius Aeneas. Tum iussa Sibyllae, haud mora, festinant flentes, aramque sepulchri congerere arboribus caeloque educere certant. Itur in antiquam silvam, stabula alta ferarum; procumbunt piceae, sonat icta securibus ilex, fraxineaeque trabes cuneis et fissile robur scinditur, advolvunt ingentis montibus ornos. Nec non Aeneas opera inter talia primus hortatur socios, paribusque accingitur armis.

Finding of the Golden Bough.

180

Atque haec ipse suo tristi cum corde volutat, adspectans silvam inmensam, et sic voce precatur : 'Si nunc se nobis ille aureus arbore ramus

185

ostendat nemore in tanto, quando omnia vere heu nimium de te vates, Misene, locuta est.'

Vix ea fatus erat, geminae cum forte columbae

ipsa sub ora viri caelo venere volantes,

et viridi sedere solo. Tum maximus heros

maternas agnoscit aves, laetusque precatur :

Este duces, o, si qua via est, cursumque per auras dirigite in lucos, ubi pinguem dives opacat

ramus humum.

diva parens.'

Tuque, o, dubiis ne defice rebus,
Sic effatus vestigia pressit,

observans quae signa ferant, quo tendere pergant.
Pascentes illae tantum prodire volando,
quantum acie possent oculi servare sequentum.
Inde ubi venere ad fauces grave olentis Averni,
tollunt se celeres, liquidumque per aëra lapsae
sedibus optatis geminae super arbore sidunt,
discolor unde auri per ramos aura refulsit.
Quale solet silvis brumali frigore viscum
fronde virere nova, quod non sua seminat arbos,
et croceo fetu teretis circumdare truncos,
talis erat species auri frondentis opaca
ilice, sic leni crepitabat brattea vento.
Corripit Aeneas extemplo avidusque refringit
cunctantem, et vatis portat sub tecta Sibyllae.

Funeral of Misenus.

Nec minus interea Misenum in litore Teucri flebant, et cineri ingrato suprema ferebant. Principio pinguem taedis et robore secto ingentem struxere pyram, cui frondibus atris intexunt latera, et ferales ante cupressos constituunt, decorantque super fulgentibus armis. Pars calidos latices et aëna undantia flammis expediunt, corpusque lavant frigentis et unguunt. Fit gemitus. Tum membra toro defleta reponunt, purpureasque super vestes, velamina nota,

190

195

200

205

210

215

220

coniciunt.

Pars ingenti subiere feretro,

triste ministerium, et subiectam more parentum aversi tenuere facem. Congesta cremantur

turea dona, dapes, fuso crateres olivo.

Postquam conlapsi cineres et flamma quievit,
reliquias vino et bibulam lavere favillam,
ossaque lecta cado texit Corynaeus aëno.
Idem ter socios pura circumtulit unda,
spargens rore levi et ramo felicis olivae,
lustravitque viros, dixitque novissima verba.
At pius Aeneas ingenti mole sepulchrum
imponit, suaque arma viro, remumque tubamque,

PROMONTORY OF MISENUM.

monte sub aërio, qui nunc Misenus ab illo dicitur, aeternumque tenet per saecula nomen.

Sacrifices to the Gods Below.

His actis, propere exsequitur praecepta Sibyllae. Spelunca alta fuit vastoque immanis hiatu,

225

230

[graphic]

235

scrupea, tuta lacu nigro nemorumque tenebris,

quam super haud ullae poterant impune volantes
tendere iter pennis talis sese halitus atris
faucibus effundens supera ad convexa ferebat:
unde locum Grai dixerunt nomine Aornon.
Quattuor hic primum nigrantis terga iuvencos
constituit, frontique invergit vina sacerdos;
et summas carpens media inter cornua saetas
ignibus imponit sacris, libamina prima,

240

245

voce vocans Hecaten, Caeloque Ereboque potentem.

Supponunt alii cultros, tepidumque cruorem

suscipiunt pateris. Ipse atri velleris agnam Aeneas matri Eumenidum magnaeque sorori

250

ense ferit, sterilemque tibi, Proserpina, vaccam.
Tum Stygio regi nocturnas inchoat aras,
et solida imponit taurorum viscera flammis,
pingue superque oleum infundens ardentibus extis.
Ecce autem, primi sub lumina solis et ortus,
sub pedibus mugire solum, et iuga coepta moveri
silvarum, visaeque canes ululare per umbram,
adventante dea. Procul o procul este, profani,'
conclamat vates, 'totoque absistite luco;
tuque invade viam, vaginaque eripe ferrum :
nunc animis opus, Aenea, nunc pectore firmo.'

The Descent.

Tantum effata, furens antro se immisit aperto;

ille ducem haud timidis vadentem passibus aequat.

Di, quibus imperium est animarum, umbraeque silentes, et Chaos, et Phlegethon, loca nocte tacentia late,

sit mihi fas audita loqui; sit numine vestro pandere res alta terra et caligine mersas! Tбant obscuri sola sub nocte per umbram, perque domos Ditis vacuas et inania regna:

255

260

265

quale per incertam lunam sub luce maligna est iter in silvis, ubi caelum condidit umbra Iuppiter, et rebus nox abstulit atra colorem.

Dire Shapes at the Entrance.

Vestibulum ante ipsum, primisque in faucibus Orci,
Luctus et ultrices posuere cubilia Curae;
pallentesque habitant Morbi, tristisque Senectus,
et Metus, et malesuada Fames, ac turpis Egestas,
terribiles visu formae: Letumque, Labosque;
tum consanguineus Leti Sopor, et mala mentis
Gaudia, mortiferumque adverso in limine Bellum,
ferreique Eumenidum thalami, et Discordia demens,
vipereum crinem vittis innexa cruentis.

In medio ramos annosaque brachia pandit
ulmus opaca, ingens, quam sedem Somnia volgo
vana tenere ferunt, foliisque sub omnibus haerent.
Multaque praeterea variarum monstra ferarum:
Centauri in foribus stabulant, Scyllaeque biformes,
et centumgeminus Briareus, ac belua Lernae
horrendum stridens, flammisque armata Chimaera,
Gorgones Harpyiaeque et forma tricorporis umbrae.
Corripit hic subita trepidus formidine ferrum
Aeneas, strictamque aciem venientibus offert,
et, ni docta comes tenues sine corpore vitas
admoneat volitare cava sub imagine formae,
inruat, et frustra ferro diverberet umbras.

270

275

280

285

290

The Styx.

Hinc via, Tartarei quae fert Acherontis ad undas. Turbidus hic caeno vastaque voragine gurges

295

aestuat, atque omnem Cocyto eructat arenam. Portitor has horrendus aquas et flumina servat terribili squalore Charon, cui plurima mento

« PreviousContinue »