axem humero torquet stellis ardentibus aptum : cuncta viri monumenta iuvat, monstratque sacerdos ' 485 490 495 Non tamen Anna novis praetexere funera sacris germanam credit, nec tantos mente furores concipit, aut graviora timet, quam morte Sychaei : ergo iussa parat. The Pretended Sacrifice. At regina, pyra penetrali in sede sub auras erecta ingenti taedis atque ilice secta, intenditque locum sertis, et fronde coronat funerea; super exuvias ensemque relictum effigiemque toro locat, haud ignara futuri. Stant arae circum, et crines effusa sacerdos ter centum tonat ore deos, Erebumque Chaosque, tergeminamque Hecaten, tria virginis ora Dianae. Sparserat et latices simulatos fontis Averni, falcibus et messae ad lunam quaeruntur aënis 500 505 510 pubentes herbae nigri cum lacte veneni; quaeritur et nascentis equi de fronte revolsus et matri praereptus amor. Ipsa mola manibusque piis altaria iuxta, unum exuta pedem vinclis, in veste recincta, testatur moritura deos et conscia fati sidera; tum, si quod non aequo foedere amantes curae numen habet iustumque memorque, precatur. Dido's Despairing Complaint. Nox erat, et placidum carpebant fessa soporem corpora per terras, silvaeque et saeva quierant aequora: cum medio volvuntur sidera lapsu, cum tacet omnis ager, pecudes pictaeque volucres, quaeque lacus late liquidos, quaeque aspera dumis rura tenent, somno positae sub nocte silenti [lenibant curas, et corda oblita laborum]. At non infelix animi Phoenissa, nec umquam solvitur in somnos, oculisve aut pectore noctem accipit ingeminant curae, rursusque resurgens saevit amor, magnoque irarum fluctuat aestu. Sic adeo insistit, secumque ita corde volutat : 'En, quid ago? Rursusne procos inrisa priores experiar, Nomadumque petam conubia supplex, quos ego sim totiens iam dedignata maritos? Iliacas igitur classes atque ultima Teucrum iussa sequar? Quiane auxilio iuvat ante levatos, et bene apud memores veteris stat gratia facti ? Quis me autem, fac velle, sinet, ratibusve superbis invisam accipiet? Nescis heu, perdita, necdum Laomedonteae sentis periuria gentis? Quid tum, sola fuga nautas comitabor ovantes, an Tyriis omnique manu stipata meorum inferar, et, quos Sidonia vix urbe revelli, 515 520 525 530 535 540 545 rursus agam pelago, et ventis dare vela iubebo? Quin morere, ut merita es, ferroque averte dolorem. his, germana, malis oneras atque obicis hosti. Eneas Urged by Mercury. Aeneas celsa in puppi, iam certus eundi, carpebat somnos, rebus iam rite paratis. Huic se forma dei voltu redeuntis eodem obtulit in somnis, rursusque ita visa monere est omnia Mercurio similis, vocemque coloremque et crinis flavos et membra decora iuventa: 'Nate dea, potes hoc sub casu ducere somnos, nec, quae te circum stent deinde pericula, cernis, demens, nec Zephyros audis spirare secundos ? Illa dolos dirumque nefas in pectore versat, certa mori, varioque irarum fluctuat aestu. 550 555 560 Non fugis hinc praeceps, dum praecipitare potestas? 565 conlucere faces, iam fervere litora flammis, si te his attigerit terris Aurora morantem. Heia age, rumpe moras. Varium et mutabile semper femina.' Sic fatus, nocti se immiscuit atrae. The Departure. Tum vero Aeneas, subitis exterritus umbris, corripit e somno corpus, sociosque fatigat: 'Praecipites vigilate, viri, et considite transtris; 570 solvite vela citi. Deus aethere missus ab alto festinare fugam tortosque incidere funes 57 5 ecce iterum stimulat. Sequimur te, sancte deorum, quisquis es, imperioque iterum paremus ovantes. Adsis o placidusque iuves, et sidera caelo Et iam prima novo spargebat lumine terras Tithoni croceum linquens Aurora cubile. Regina e speculis ut primum albescere lucem vidit, et aequatis classem procedere velis, litoraque et vacuos sensit sine remige portus, terque quaterque manu pectus percussa decorum, flaventesque abscissa comas, 'Pro Iuppiter, ibit hic' ait 'et nostris inluserit advena regnis? Non arma expedient, totaque ex urbe sequentur, deripientque rates alii navalibus? Ite, ferte citi flammas, date vela, impellite remos! 585 590 Quid loquor, aut ubi sum? Quae mentem insania mutat? 595 Infelix Dido, nunc te facta impia tangunt. Tum decuit, cum sceptra dabas. En dextra fidesque, quem secum patrios aiunt portare Penates, quem subiisse umeris confectum aetate parentem ! Non potui abreptum divellere corpus, et undis spargere? Non socios, non ipsum absumere ferro Ascanium, patriisque epulandum ponere mensis? Verum anceps pugnae fuerat fortuna : fuisset. Quem metui moritura? Faces in castra tulissem, implessemque foros flammis, natumque patremque cum genere extinxem, memet super ipsa dedissem. 600 605 |