Page images
PDF
EPUB
[graphic][merged small]

axem humero torquet stellis ardentibus aptum :
hinc mihi Massylae gentis monstrata sacerdos,
Hesperidum templi custos, epulasque draconi
quae dabat, et sacros servabat in arbore ramos,
spargens umida mella soporiferumque papaver.
Haec se carminibus promittit solvere mentes
quas velit, ast aliis duras immittere curas,
sistere aquam fluviis, et vertere sidera retro ;
nocturnosque movet Manis: mugire videbis
sub pedibus terram, et descendere montibus ornos.
Testor, cara, deos et te, germana, tuumque
dulce caput, magicas invitam accingier artes.
Tu secreta pyram tecto interiore sub auras
erige, et arma viri, thalamo quae fixa reliquit
impius, exuviasque omnis, lectumque iugalem,
quo perii, superimponas: abolere nefandi

cuncta viri monumenta iuvat, monstratque sacerdos '
Haec effata silet; pallor simul occupat ora.

485

490

495

Non tamen Anna novis praetexere funera sacris germanam credit, nec tantos mente furores

concipit, aut graviora timet, quam morte Sychaei : ergo iussa parat.

The Pretended Sacrifice.

At regina, pyra penetrali in sede sub auras erecta ingenti taedis atque ilice secta, intenditque locum sertis, et fronde coronat funerea; super exuvias ensemque relictum effigiemque toro locat, haud ignara futuri. Stant arae circum, et crines effusa sacerdos ter centum tonat ore deos, Erebumque Chaosque, tergeminamque Hecaten, tria virginis ora Dianae. Sparserat et latices simulatos fontis Averni, falcibus et messae ad lunam quaeruntur aënis

500

505

510

pubentes herbae nigri cum lacte veneni;

quaeritur et nascentis equi de fronte revolsus

et matri praereptus amor.

Ipsa mola manibusque piis altaria iuxta,

unum exuta pedem vinclis, in veste recincta,

testatur moritura deos et conscia fati

sidera; tum, si quod non aequo foedere amantes curae numen habet iustumque memorque, precatur.

Dido's Despairing Complaint.

Nox erat, et placidum carpebant fessa soporem corpora per terras, silvaeque et saeva quierant aequora: cum medio volvuntur sidera lapsu, cum tacet omnis ager, pecudes pictaeque volucres, quaeque lacus late liquidos, quaeque aspera dumis rura tenent, somno positae sub nocte silenti [lenibant curas, et corda oblita laborum]. At non infelix animi Phoenissa, nec umquam solvitur in somnos, oculisve aut pectore noctem accipit ingeminant curae, rursusque resurgens saevit amor, magnoque irarum fluctuat aestu. Sic adeo insistit, secumque ita corde volutat :

'En, quid ago? Rursusne procos inrisa priores experiar, Nomadumque petam conubia supplex, quos ego sim totiens iam dedignata maritos? Iliacas igitur classes atque ultima Teucrum iussa sequar? Quiane auxilio iuvat ante levatos, et bene apud memores veteris stat gratia facti ? Quis me autem, fac velle, sinet, ratibusve superbis invisam accipiet? Nescis heu, perdita, necdum Laomedonteae sentis periuria gentis?

Quid tum, sola fuga nautas comitabor ovantes, an Tyriis omnique manu stipata meorum inferar, et, quos Sidonia vix urbe revelli,

515

520

525

530

535

540

545

rursus agam pelago, et ventis dare vela iubebo?

Quin morere, ut merita es, ferroque averte dolorem.
Tu lacrimis evicta meis, tu prima furentem

his, germana, malis oneras atque obicis hosti.
Non licuit thalami expertem sine crimine vitam
degere, more ferae, tales nec tangere curas !
Non servata fides cineri promissa Sychaeo!'
Tantos illa suo rumpebat pectore questus.

Eneas Urged by Mercury.

Aeneas celsa in puppi, iam certus eundi, carpebat somnos, rebus iam rite paratis. Huic se forma dei voltu redeuntis eodem obtulit in somnis, rursusque ita visa monere est omnia Mercurio similis, vocemque coloremque et crinis flavos et membra decora iuventa: 'Nate dea, potes hoc sub casu ducere somnos, nec, quae te circum stent deinde pericula, cernis, demens, nec Zephyros audis spirare secundos ? Illa dolos dirumque nefas in pectore versat, certa mori, varioque irarum fluctuat aestu.

550

555

560

Non fugis hinc praeceps, dum praecipitare potestas?
Iam mare turbari trabibus, saevasque videbis

565

conlucere faces, iam fervere litora flammis,

si te his attigerit terris Aurora morantem.

Heia age, rumpe moras. Varium et mutabile semper

femina.'

Sic fatus, nocti se immiscuit atrae.

The Departure.

Tum vero Aeneas, subitis exterritus umbris, corripit e somno corpus, sociosque fatigat: 'Praecipites vigilate, viri, et considite transtris;

570

solvite vela citi. Deus aethere missus ab alto festinare fugam tortosque incidere funes

57 5

ecce iterum stimulat.

Sequimur te, sancte deorum,

quisquis es, imperioque iterum paremus ovantes.

Adsis o placidusque iuves, et sidera caelo

[blocks in formation]

Et iam prima novo spargebat lumine terras Tithoni croceum linquens Aurora cubile. Regina e speculis ut primum albescere lucem vidit, et aequatis classem procedere velis, litoraque et vacuos sensit sine remige portus, terque quaterque manu pectus percussa decorum, flaventesque abscissa comas, 'Pro Iuppiter, ibit hic' ait 'et nostris inluserit advena regnis? Non arma expedient, totaque ex urbe sequentur, deripientque rates alii navalibus? Ite,

ferte citi flammas, date vela, impellite remos!

[ocr errors]

585

590

Quid loquor, aut ubi sum? Quae mentem insania mutat? 595 Infelix Dido, nunc te facta impia tangunt.

Tum decuit, cum sceptra dabas. En dextra fidesque,

quem secum patrios aiunt portare Penates,

quem subiisse umeris confectum aetate parentem ! Non potui abreptum divellere corpus, et undis spargere? Non socios, non ipsum absumere ferro Ascanium, patriisque epulandum ponere mensis? Verum anceps pugnae fuerat fortuna : fuisset. Quem metui moritura? Faces in castra tulissem, implessemque foros flammis, natumque patremque cum genere extinxem, memet super ipsa dedissem.

600

605

« PreviousContinue »