Page images
PDF
EPUB

ignoto sola relicta mari«. Ovidium enim ad Propertianum locum respexisse contendit praecedente Kochio 1.1.: sed ignarus fuit uterque non Propertium sed Lygdamum Ovidio fuisse in memoria el. II 6, 39: »Gnosia Theseae quondam periuria linguae Flevisti ignoto sola relicta mari«. Iam vero utroque loco non Medea dicitur sola relicta, in quo cardo rei vertitur, sed Ariadna, eodemque modo apud omnes poetas et Graecos et Romanos: cf. Ap. Rh. ΙΙ 433: »στήθεα παρθενικῆς Μινωίδος, ἥν ποτε Θησεὺς Κνωσσόθεν ἑσπομένην Δίῃ ἔνι κάλλιπε νήσῳ, Catull. 64, 57: »Desertam in sola miserum me cernat arena«, v. 133: »Perfide deserto liquisti in littore, Theseu«, v. 200: »Sed quali solam Theseus me mente reliquit«<, Ov. ep. II 76: »Sedet in ingenio Cressa relicta tuo«, ep. X 80: >>Sed quaecumque potest ulla relicta pati«, ep. IV 116: >>soror est praeda relicta feris«, Stat. silv. I 2, 132: »Gnosida desertam profugus liquisti«, Anth. Lat. 234, 23 R.: »Sola relicta toris flevisti in littore«, Nonn. Dion. XLVII 269: ἄρτι γὰρ ὑπνώουσαν ἐπ ̓ αἰγιαλοῖσιν ἐάσας παρθενικὴν λιπόπατριν ἀμείλιχος ἔπλεε Θησεύς«. His exemplis allatis satis apparet, Propertii verba »et modo servato sola relicta viro« nullo modo posse accipi de Medea, id quod recte perspexit Heimreichius 1. 1., eoque minus id licet quod non »modo servato« viro sed multos post annos Medea ab Iasone est eiecta. 1) At vero Ariadnes, ad quam unice quadrant verba, mentio iam antecedit (v. 27) nec repeti poterat. Quare cum etiam versus antecedens sit ineptus, facile aliquis totum hoc distichon pro spurio habeat nec fortasse me quidem iudice nimis a vero aberret. Sed utut res se habet, id unum constat, ita ut nunc legitur locum a Propertio non esse profectum, sed corruptelis et interpolationibus misere foedatum esse.

Verum ut ad reliquos, quos supra laudavi, locos me_convertam, Medeam sequacem habes etiam in Apollonii Rhod. narratione Arg. III 1105 sqq. IV 66 sqq. (cf. Ov. ep. VI 133 sqq. XII 31 sqq.). De eiecta autem Medea apposite cum Propertio comparabis Ov. ep. VI 229: >>Omnia Medeae fallax promisit Iason, Pulsa est Aesonia num minus illa do mo?<< a. a. III 33: »Phasidiam matrem fallax dimisit Iason, Venit in Aesonias altera nupta domos«, ep. XII 134: »Ausus es »Aesonia<< dicere »cede domo« (cf. a. a. II 103. rem. am. 261). Quibus locis collatis minus mihi placet, quod Baehrensius (Misc. crit. p. 91) proposuit [et in edit. scripsit]: »Electa est tenuis namque Creusa toro«. Neque enim »tenuis« Creusa, quam

1) Itaque etiam qualis in Baehrensii codd. D(aventriensi) et V(aticano) legitur versus: >>Et modo ab infido sola relicta viro«, Propertianum eum non puto.

scripturam sane praebent Baehrensii codd., quid ad sententiam valeat, satis percipio. Itaque versum ita exhibui, ut Rossbergius (Lucubrat. Prop. p. 33) eum constituit.

Nec reliqua Creusae et Medeae fata omnibus vel ex tragoediis nota omisit Propertius: III 8, 30

Arserit et quantis nupta Creusa malis.

IV 18, 17

Nam quid Medeae referam quo tempore matris

Iram natorum caede piavit amor?

Quantopere omnium in ore fuerit fabula testatur Ovidius, qui tragoediam Medeam scripsit, a. a. I 335: »Cui non defleta est Ephyreae flamma Creusa, Et nece natorum sanguinolenta parens<< similiterque Metam. VII399: »Sed postquam Colchis arsit nova, nupta venenis, Flagrantemque domum regis mare vidit utrumque, Sanguine natorum perfunditur impius ensis« et trist. II 387: »Tingueret ut ferrum natorum sanguine mater, Concitus a laevo fecit amore dolor«, quibus in memoriam revocat Verg. Ecl. VIII 67: »Laevus amor docuit natorum sanguine matrem Commaculare manus«. (cf. praeterea Ov. am. II 14, 29. rem. am. 59. Hor. ep. 5, 63. Cul. 248. Anthol. Pal. IX 345 sq.)1).

Veneficam denique ostendit Propertius Medeam II 1, 54, ubi Pelian a filiabus interfectum et in aeneum lebetem coniectum tangit:

Colchis Iolciacis urat ahena focis.

Pluribus rem narrat Ov. Metam. VI 1297 sqq. et ep. XII 129 sqq. non sine Alexandrino, puto, exemplari. Cum Circe venefica componitur Medea Theocr. id. II 15, quocum cf. Prop. II 4, 17. Tib. I 2, 51. II 4, 55. Ov. am. I 14, 39.

1) De nomine Creusae pauca videntur esse addenda. Cum enim nomen cius Euripides in Medea plane reticeat, auctores Graeci (Diod. IV 52, 2 al. Athen. XIII 560d. 556c. Lucian. salt. 42. 80. Anthol. Pal. V 288. VII 354. VII 262 al.) et Latini posteriores (Auson. epigr. 130. Anth. Lat. 21, v. 200 R. Nemes. Cyn. 43. Dracont. Med. 369. 426 al. Baehrens Uned. Lat. Ged. p. 133) constanter Glaucen appellent, Augusteae aetatis poetae, Propertius et Ovidius, deinde Seneca Med. 498, 512 et Stat. silv. II 1, 141 al. Graecos, ni fallor et ipsi secuti et ad patris Creontis nomen alludentes Creusam vocant. Hyg. fab. 25 p. 55 Schm. Glauces et Creusae nominibus promiscue et sine discrimine utitur.

Dimidia haec fere pars est dissertationis amplissimo philosophorum ordini traditae. Quae reliqua sunt opportunitate data publici iuris faciam,

Vita

Natus sum Augustus Otto anno h. s. LVI die XV m. Augusti in vico regionis Lubanensis, cui nomen est Hennersdorf, patre Iosepho, matre Iosepha e gente Enders, quos adhuc superstites esse maxime gaudeo. Fidei addictus sum catholicae. Litterarum primitiis domi imbutus per virum venerandum Ios. Pohl, qui sacris illic praeest, anno h. s. LXX gymnasium adii Glogoviense catholicum, quod tunc Ed. Wentzel, postea F. W. v. Raczek floruit directoribus. Maturitatis testimonium adeptus autumno a. h. s. LXXV Vratislaviam

me contuli studiis philologicis operam navaturus. Per novem semestria scholas frequentavi v. v. ill. Dilthey, Dove, Elvenich, Pfeiffer, Hertz, Lindner, Neumann, Partsch, Reifferscheid, Rossbach, Stenzler, Weinhold. Per tria semestria sodalis fui seminarii regii philologici extraordinarius, ordinarius per duo. Seminarii Germanici exercitationibus interfui quinque semestria, ac sodalis fui ordinarius unum semestre. Praeceptoribus meis, imprimis v. v. ill. M. Hertz, A. Reifferscheid, A. Rossbach, K. Weinhold summas ago gratias et semper pio eos gratoque animo prosequar.

1

Sententiae controversae

I Prop. V 5, 45 sq. transponendos esse censeo post v. 28. II Prop. II 1, 57 sq. pro spuriis non sunt habendi. III Fabulam, quae est de Pane Pityn amante, haberi apud Prop. I 18, 19 nego.

IV Cic. epist. ad Att. III 20, 1 pro eo quod codd. habent: »Ego huic spei et exspectationi, quae nobis proponitur maxima, tamen volui« e. q. s. restituendum est: »iam volui.<<

V Cic. epist. ad Att. IV 10, 6 sic scribo: »Quod quaeris a me fugamne defendam an moram utiliorem putem« e. q. s.

VI Cic. epist. ad Att. X 14, 2 corrigendum existimo: >>haec igitur si habebis et alia« e. q. s. Vulgata scriptura est: »et talia«.

»XII

VII Cic. ep. ad. Att. XV 3 init. sic emendaverim:
Kal. accepi in (Arpi)nati duas epistulas tuas«.
VIII Senec. rhet. p. 163, 24 Kiessl. eiciendum est voc.
>>rem« post »>inutilem«.

IX Senec. rhet. p. 221, 7 Kiessl. scribendum est: >>Consilium luxuriante filio honestum, emendato est supervacuum«. X Senec. rhet. p. 361, 7 Kiessl. in themate controv. VII 8 restituendum est: »Iudicio victus vult ducere; illa optionem repetit<<.

XI Lycurg. Leocrat. § 14 sq. enuntiatum relativum »oi ἴσασι« e. q. s. collocandum esse puto post verba τὴν πόλιν τὴν τῶν Ροδίων.

XII Callim. fr. 511 O. Schn. petitum videtur ex carmine »Σεμέλη«.

XIII Ius historiam Propertius Ovidius Nonnus secundum Callimachi carmen, cui inscriptum erat 'loos apiέis,

narrant.

XIV Solem epularum Thyestearum atrocitate retro fugatum esse primus, quantum scimus, narraverat Sophocles. XV Euripides in >>Antiopa<< Antiopam a Dirce adulterii cum viro suo suspectam eoque vexatam nondum finxerat, id quod contendit O. Iahn.

« PreviousContinue »