Page images
PDF
EPUB

Sex. Propertium cum in universum tum in rebus mythicis

et fabulosis, quibus omnium poetarum Romanorum frequentissime elegias suas distinguit atque ornat, Alexandrinorum poetarum esse aemulum, notum est omnibus. Sed singulis in fabulis quibus usus sit auctoribus Propertius et qua ratione eos expresserit, vix hic illic exploratum atque compertum est. Et est sane haec quaestio difficillima et deperditis omnibus fere poetarum Alexandrinorum elegiacorum copiis ut quae maxime lubrica, sed tamen non infructuosa nec frustra, ut spero, a me suscepta. Collatis enim cum Propertio poetis et Graecis et Romanis, quos et ipsos Alexandrinorum imitatores esse scimus, haud raro contingit, ut aut certo aut non sine magna veritatis specie communem aliquem fontem eruere et enucleare possimus. Etiam frequens quarundam fabularum usus interdum et narrationis color Alexandrinae aetatis auctorem non obscure prodit. Deinde vel post egregias, quas instituit E. Rohde 1) de fabulis Alexandrinis quaestiones, quibus plurimum me debere libenter fateor, clarius paullo, quibus potissimum et qua ratione usi sint fabulis poetae Alexandrini elegiaci, Callimachus imprimis et Philetas, appariturum esse speravi, si unius Propertii, quippe qui uberrime eos exhauserit, fabulas omnes collegerim, disposuerim, enarraverim 2). Denique ad ipsum Propertium melius intellegendum, rectius aestimandum, nonnumquam etiam emendandum ex his quaestionibus quaedam redundaverint. Sed ad singulas Propertii fabulas tractandas priusquam aggrediar, in universum nonnulla, quae ad hanc rem pertineant, disputare in animo est.

1) E. Rohde Der griechische Roman und seine Vorläufer p. 1–167. 2) Fabulas Romanas ab his quaestionibus consulto exclusi.

Pars I.

I. De auctoribus Propertii.

Narrandi officium non in epicum tantum poetam, sed etiam in elegiacum, utpote qui medius fere intersit inter epicam poesin et lyricam, cadit. Itaque iam Mimnermum, eroticae elegiae auctorem et conditorem, historias narravisse in elegiis suis ex paucis quae nobis servata sunt fragmentis discimus (cf. Rohde der griech. Rom. p. 72), deinde Antimachus multos amores fabulosos conectens Lyden suam mortuam conquestus est, eademque ratione Alexandrina aetate Hermesianax, Phanocles, Alexander Aetolus, alii fabularum eroticarum longas series epica magis ratione quam lyrica elegiaco metro composuerunt. Qui omnes quam longe distent a poetis elegiacis Romanis, qui sententias et varios animi affectus fabulis suis ornant tantum atque illustrant, in propatulo est. Sed et huius rationis origo quin a Graecis sit repetenda, quicumque quam arte Romani Graecorum vestigia presserint, cognitum habet, non dubitabit. Circumspicientibus igitur nobis ipsi succurrunt Romani, qui cum ubique Callimachum et Philetam, Alexandrinae elegiae principes, laudibus tollant, imitandos proponant, eorum se profiteantur discipulos, non metro tantummodo et universo tractationis colore, sed argumentis quoque et externo, ut ita dicam, carminum habitu ad auctores illos accessisse putandi sunt.

Et Philetae quidem elegiis, quas in Bittida sive Battida suam scripsit, fabulas fuisse interpositas, ex fragmentis satis constat: id unum vereor, ne Rohdius (der griech. Rom. p. 74) ex Antimachi similitudine nimis amplum iis attribuerit spatium: nam et fragmenta extant, ut in tanta reliquiarum penuria fieri potest, sat multa, quae in sententiis atque animi affectibus versentur, et eo, quo nititur loco Rohdius, Ov. trist. I 6, 1 sqq., non de carminibus Antimachi et Philetae sermo est, sed de amore, quo uterque tenebatur. Accedit quod Theocritus, quem multis in rebus magistrum suum secutum esse consentaneum est, fabulis quamvis raro prorsus in Romanorum similitudinem utitur (cf. e. g. id. III 39 sqq.).

Iam vero de Callimacho spinosissima oritur quaestio. Etenim ex quo O. Schneider in prolegomenis ad Callimachi aetia1) Callimachi elegias »ab eo poetae libro, quo ille per somnium abreptum se e Libya in Heliconem montem et cum

1) Repetita sunt in Callimacheis II p. 35 sqq.

Musis colloquentem fingens narravit quae Musae εἰρομένῳ ἀμφ' ὠγυγίων Ηρώων αἴτια καὶ μακάρων εἶρον ἀμειβόμεναι, non fuisse diversas« demonstrare suscepit, omnes, quod sciam, cupide hanc sententiam arripuerunt 1), etiam Bernhardyus 2), etsi dubitanter, ad eam inclinat. At mihi quidem argumentis tam infirmis videtur niti haec sententia, ut veram eam esse non possim mihi persuadere. Primum enim ut concedam »Cydippen«<, elegiacum, ut ait Schneider, argumentum, aetiis fuisse insertam (unus non concedit Bernhardyus 1. 1.), ut etiam concedam Marium iambicam μετάφρασιν Καλλιμάχου Εκάλης Ὕμνων καὶ τῶν Altíov confecisse, elegiis non commemoratis, ut denique concedam elegiarum nomine comprehendi ab antiquis scriptoribus quidquid distichis scriptum erat, nihil profecto certi inde ad hanc quaestionem dirimendam proficimus, neque inde, quod fabulas amatorias non paucas in aetiis tractavit Callimachus 3). Haec enim omnia, quominus etiam alias, quibus de se suisque amoribus egerit, Callimachum scripsisse elegias putemus, nihil nos impediunt. Quod vero omnium gravissimum a Schneidero aliisque adfertur argumentum, ab ipso Propertio II 32, 314) (Tu satius memorem lusus imitere Philetam et non inflati somnia Callimachi) aetia Callimachi non obscure imitanda proponi, ne illud quidem satis valere existimo. Totus enim sententiarum nexus, qui est illo loco, aperte declarat, epicam fabularum tractationem opponi elegiarum tenuitati, quam Callimachus in aetiis induxerat pro epica narrandi gravitate. Nec tantum amatorias postea commendat fabulas Propertius amico, sed quaecumque in elegiaci carminis tractationem conveniant. Quod ne Schneiderum quidem fugit. »Neque vero solas«, inquit, »>intellegit elegias amatorias, sed elegias cuiusvis generis, nam Adrasti Arioni, quem canendum proponit Lynceo, nihil est cum amore<<. Nec plane neglegendum existimem, quod ipsa illa argumenta, quae Propertius hoc loco enumerat, alibi in elegiis eius non adhibentur. Denique quod plurima quae tulerunt Callimachi fragmina probabiliter ad aetia referuntur, quoniam ea et mythographis uberrimus historiae fabularis fons et grammaticis interpretationis fuerunt tamquam palaestra, minime est mirandum. Eodem enim prorsus modo ex Euphorionis, cuius sat multa supersunt fragmenta, elegiis nihil nobis est servatum, etsi et fuisse eas et a Cornelio Gallo imitatione esse expressas constat (cf. Meinekius in Analectis Alexandr. p. 24).

Comprobare adhuc studui nihil obesse, quominus Callimachi 1) cf. Dilthey: Callimachi Cydippe p.74 sqq.

2) Griech. Literaturgesch. II3 1 p. 564.

3) Quod quo modo fecerit, ea docemur Propertii elegia, qua Tarpeiae historiam narrat (V 4). cf. Rohde d. griech. Rom. p. 82 not. 3. 4) Numeris utor editionis Luc. Muelleri.

elegias ab aetiis diversas et imprimis amatorias lectitatas esse putemus. Sed sunt alia, quae re vera eas fuisse nobis persuadeant. Ac primum per se prorsus est incredibile, Callimachum, poetam omnia fere poeseos genera pariter complexum, praeter aetiorum corpus et brevia epigrammata nihil scripsisse elegiaco metro, cuius princeps habebatur, nullam scripsisse de suis rebus et affectibus elegiam. Accedunt poetarum Romanorum testimonia, qui cum ubique fere Callimachum componant cum Phileta non modo metro et poeseos indole sed rebus quoque et argumentis non fuisse eos diversos docent (cf. Prop. IV 1, 1. IV 8, 43. V 6, 6. Ovid. art. am. III 329. rem. am. 759. Stat. silv. I 2, 253), cum praesertim Ovidius apertis verbis Callimachum ab amore non fuisse alienum testetur (rem. a. 759: »>Callimachum fugito, non est inimicus amori«, am. II. 4, 19). Quod vero dicit Ovidius trist. II 367: »Nec tibi Battiade nocuit, quod saepe legenti Delicias versu fassus es ipse tuas«, hoc qua ratione ad Callimachi aetia 1) pertinere posse putet Rohdius (gr. Rom. p. 89 not. 1) equidem non perspicio. In his enim de suis deliciis saepe profecto non potuit agere. Nec magis probatur mihi O. Schneideri sententia. (Callim. II p. 18) ad erotica péλn referenda esse Ovidii verba, cum, cur ea potius hoc uno loco in animo habuerit Ovidius, causa sit nulla, nec sane probabilius cum Rauchio 2) in Callimacho commemorando de epigrammatis potissimum eius cogitasse Romanos putabimus. Velim in meam sententiam interpretari etiam Diomedis verba III p. 484 K.: »elegia est quod genus carminis praecipue scripserunt apud Romanos Propertius et Tibullus et Gallus imitati Graecos Callimachum et Euphoriona«, in quibus vix de metro tantum cogitavit. Ceterum Euphorionis mentionem ad unum Cornelium Gallum pertinere censeo: nam apud Propertium et Tibullum, quibus cum »Euphorionis cantoribus« nihil est commune, certum imitationis indicium habetur nullum. Ne nomen quidem eius apud eos occurrit. Quare cavendum est, ne ab Euphorione elegiam Romanam derivare malimus quam a Callimacho, quem magistrum suum ipsi laudant.

carmen

Accedit autem ad ea, quae dixi, confirmanda alia res, non minoris ea quidem momenti, sed iniuria adhuc neglecta. Pridem enim animadversum est in Anthologia, quae dicitur, Graeca, praecipue in epigrammatis Byzantinorum, multas haberi sententias, quae mirum in modum cum iis, quas legimus in elegiis Romanis,

1) De quibus Rohde 1. 1. p. 86: »Ein wesentlicher Unterschied von den ähnlichen Versuchen des Philetas, Hermesianax u. A. war nur der, dass keineswegs die Erotik, sondern die reine Wissbegierde das verbindende Band bildete«.

2) Die Fragmente der Aetia des Callimachus p. 9.

congruant. Quam rem ita explicabant antiquiores et ipse etiam Hertzbergius, ut poetis Byzantinis Romanos in manibus fuisse ac lectitatos esse sumerent. Qua de re prorsus mihi comprobavit, quam comiter mecum communicavit sententiam vir illustrissimus ac praeceptor dilectissimus Augustus Reifferscheid, plane incredibile esse, poetas illos Byzantinos Latinos poetas, quorum ne linguam quidem satis callebant, ac potissimum Propertium imitari maluisse, quam Alexandrinos, ad quos aditus iis facile pateret: immo Propertii beneficio nova Callimachea in Anthologiae epigrammatis posse deprehendi. Ac totam quidem hanc quaestionem, quae ampliorem atque accuratiorem, quam huic loco conveniat, exigit disquisitionem, non pertractaturus sum, sed satis habeo pauca quaedam, quae huc pertineant, summatim adnotasse. Iam multis exemplis cum demonstratum sit a viris doctis, imprimis a C. Diltheyo (in Cydippa) et E. Rohdio, poetas Graecos aetatis posterioris Alexandrinorum esse imitatores Nonnum sufficit nominare -, nulla profecto per se est causa, cur non etiam epigrammatum auctores, qui in Anthologia Graeca apparent, eodem fonte usos esse putemus. Nam ipsis illis locis, qui in censum vocantur, non ea deprehenditur similitudo, ut dubitari nequeat, quin Graeci Propertium ipsum imitati sint, immo non desunt argumenta, quibus non ipsum Propertium sed auctorem eius ab iis expressum esse evincatur (cf. e. g. p. 21 not. 3.) Iam vero si vera sunt, quae adhuc disputavi, ad ea, quae de Callimachi elegiis proposui, comprobanda quid inde redundet in aperto est. Similes enim illae sententiae ea maximam partem sunt natura, ut in aetiis Callimachi locum habere non potuerint. Neque aliter res se habet de eius epigrammatis. Nam cum easdem sententias inveniamus in elegiis Romanis et in epigrammatis Graecis, multo est veri similius, veras elegias a Graecis illis esse spoliatas atque expilatas, quam epigrammata, praesertim cum imitationis epigrammatum Callimacheorum vestigia apud Propertium sint rarissima et fere nulla, cumque ex epigrammatis Callimacheis, quae nobis sunt servata, pauca tantum sint Quem autem potissimum imitandum sibi sumpserint nisi Callimachum, elegiae principem? De Phileta enim cogitare cum id nos vetat, quod a Graecis parum legebatur (cf. Bernhardy Griech. Litteraturgesch. II3 1, p. 567), tum non raro sententiarum color a Phileta alienus. Quis enim facile sibi persuadebit, a Phileta, poeta serio minimeque levi, sententiam esse profectam, qualis est Prop. III 17, non matronas esse diligendas, sed servas et meretrices, quae eadem simillimis verbis legitur apud Rufinum (Anthol. Pal. V 18), aut vividam furentis amplexus descriptionem (Prop. I 13 coll. Paul. Silent. Anthol. Pal. V 255). Etiam aliis in similitudinibus (velut cf. Prop.

« PreviousContinue »