Page images
PDF
EPUB

DE

S. PROPERTII VITA ET LIBRORUM

ORDINE TEMPORIBUSQUE.

DISSERTATIO INAUGURALIS

QUAM

AD SUMMOS IN PHILOSOPHIA HONORES

AB AMPLISSIMO

PHILOSOPHORUM ORDINE UNIVERSITATIS LIPSIENSIS

RITE IMPETRANDOS

SCRIPSIT

ANTONIUS MARX

RHENANUS.

LIPSIAE,

TYPIS ALEXANDRI EDELMANNI,

TYPOGRAPHI UNIVERSITATIS.

1884.

2

FRANCISCO BUECHELER.

De S. Propertii vita et librorum ordine

temporibusque.

Elegia Romani non solum eandem quam Graeci quos imitati sunt gloriam assecuti sunt, sed nisi omnia fallunt maiorem. Certe non vilissima pars laudis quam litteris Augustea aetate Romae florentibus debemus ereptis Tibulli Propertiive carminibus evanesceret. Suo iure Quintilianus (inst. or. X. 1,93) gloriatur: 'elegia quoque Graecos provocamus cuius mihi tersus atque elegans maxime videtur auctor Tibullus, sunt qui Propertium malint'. In his C. Plinius Secundus fortasse ponendus est qui ep. IX. 22 de Passenno Paullo dixit: 'in litteris veteres aemulatur exprimit reddit, Propertium imprimis, a quo genus ducit, vera suboles, eoque simillima illi in quo ille praecipuus. ̧ Si elegos eius in manum sumpseris leges opus tersum molle iucundum et plane in Propertii domo scriptum'. Nos hac quidem quaestione supersedebimus, gaudentes utrumque esse servatum. Felicior tamen Tibullus Propertio fuit, non solum ipse vivus, sed etiam memoria defuncti. Nam cum de vita Tibulli non quidem quantum cupiveris tamen quaedam certa, ipsius aliorumque testimoniis non spernendis, sciamus, paene omnia quae de Propertii vita hodie narrantur coniecturis virorum doctorum nituntur iusto hic illic audacioribus; multa scitu dignissima tenebris densissimis sunt obvoluta. Annum nec

natalem nec fatalem scimus. Pauca ipse de se horoscopum illum in prima quinti libri elegia dicentem facit (Hauptii editione usus sum quam Ioh. Vahlen anno 1879 quartum publici iuris fecit). Pauciora quam ab ipso ab Ovidio comperimus. Tibulli mortem elegia pulcherrima luget, Propertium satis habuit sodalem suum vocasse et sescentis locis imitando expressisse. Martialis (ep. VIII. 73 et XIV. 189) et Statius (silv. I.

« PreviousContinue »