Page images
PDF
EPUB

neque incredibile est, Propertium in hac descriptione ad Vergilium spectasse: nam ad ea quoque, quae sequuntur: insitor hic solvit pomosa vota corona,

cum pirus invito stipite mała tulit,

Vergilii versus multum contulisse manifestum est, qui leguntur Ge. II. 32:

et saepe alterius ramos impune videmus.

vertere in alterius, mutatamque insita mala

ferre pirum et prunis lapidosa rubescere corna.

Sed haec veriloquia e nomine conficta dens reicit: profitetur autem, nomen suum ex facultate sua formae mutandae ortum

esse:

at mihi, quod formas unus vertebar in omnes,
nomen ab eventu patria lingua dedit.

Nam in eius tutela sunt omnes hominum rationes agendi, imago eius tam ambigua est, ut omnes hominum species') induere possit. Maxime autem mercatores fovere ac tueri putabatur; in vico enim Tusco cum mercatores tum maxime librarios tabernas collocavisse constat 2). Quare deus de se iudicat:

Opportuna mea est cunctis natura figuris: in quamcunque voles verte, decorus ero. qui versus necessario referendi sunt ad Tibulli IV. 2, 13: talis in aeterno felix Vertumnus Olympo

mille habet ornatus, mille decenter habet.

Singula argumenta, quibus in descriptione varietatum dei utitur, poeta ex suo ingenio hausisse videtur; sed in sermone conformando saepius quin ad Tibullum e Vergilium

1) Horatius ambiguitatem dei revocat ad inconstantiam et mobilitatem animi et voluntatis; itaque dicit Sat. II. 7, 13:

iam moechus Romac, iam mallet doctus Athenis

vivere, Vertumnis quotquot sunt natus iniquis.

2) Nostra lingua cum „Wandelgott" nominare possumus, atque etiam nos semper fere coniungimus: Handel und „Wandel“, quae sunt propria Vertumni,

sese applicaverit, dubium esse non potest. Ad locos, quos iam supra attuli, hos addo:

Prop. 43: caeruleus cucumis tumidoque cucurbita ventre.

me notat...

Verg. Ge. IV. 121:

tortusque per herbam

cresceret in ventrem cucumis.

Pr. 44: et iunco brassica vincta levi

Tib. II. 3, 15: tum fiscella levi detexta est vimine iunci1). Pr. 45: nec flos ullus hiat pratis quin ille decenter impositus fronti langueat ante meae.

Tib. I. 1, 13: et quodcunque mihi pomum novus educat annus, libatum agricolae ponitur ante deo 2).

1) cf. Copa 21: sunt et mora cruenta et lentis uva racemis
et pendens iunco caeruleus cucumis.

2) De Vertumno fabulam Ovidius in libro XIV Metamorphoseon quamquam multo suavius et elegantius narrat, cum deum amore Pomonae incensum ambiguitate usum omnes illas varias formas induentem faciat, ut amorem amatae Pomonae sibi conciliet, tamen exemplum Propertii multis locis secutus est. Appono illos locos, qui similitudinem atque imitationem exhibent:

Pr. 25: da falcem et torto frontem mihi comprime faeno:
iurabis nostra gramina secta manu.

Ov. Met. 645: tempora saepe gerens faeno religata recenti
desectum poterat gramen versasse videri.

649: falce data frondator erat.

Pr. 28: corbis in imposito pondere messor eram. Ov. 643: o quotiens habitu duri messoris aristas corbe tulit verique fuit messoris imago arundine sumpta

Pr. 33:

Faunus plumoso sum deus aucupio.

Ov. 651: piscator arundine sumpta.

Pr. 47: quod formas unus vertebar in omnes.

Ov. 685: formasque apte fingetur in omnes

765 formas deus aptus in omnes.

Sed etiam aliis locis Ovidius ad huius carminis sermonem accessisse

videtur, velut:

Pr. 19: mendax fama noces, alius mihi nominis index,

de se narranti tu modo crede deo.

Sed hae orationis similitudines parvi ad nostram quaestionem momenti sunt; plus nostra interest didicisse, Propertium, quae de origine Vertumni narraverit, ex Varrone hausisse.

Cap. II.

De Tarpeia (c. 4.)

Quod Propertius in extrema parte carminis quarti enarrata complexus de nomine montis Tarpeii posuit:

a duce Tarpeia mons est cognomen adeptus,

hoe breviter tradit Varro de 1. 1. V. 41: Hic mons (se. Capitolinus) ante Tarpeius dictus a virgine Vestale Tarpeia, quae ibi ab Sabinis necata armis et sepulta, quoius nominis monimentum relictum, quod etiam nunc eius rupes Tarpeium appellatur saxum". De causis autem, cur Tarpeia necata sit, Varronem, cum hic quidem nihil dicat, alio loco egisse coniciendum est. Nam de Tarpeiac casu ac fortuna vetus fabula circumferebatur: Tarpeiam, cupiditate auri incensam, Sabinis Capitolinum montem Tatio duce occupantibus arcem

Fast. V. 191: ipsa doce, quae sis: hominum sententia fallax:
optima tu proprii nominis auctor eris.

Pr. 31: cinge caput mitra, speciem furabor Jacchi:
furabor Phoebi, si modo plectra dabis.

Ov. Ep. Sapph. 23: sume fidem et pharetram: fies manifestus Apollo; accedant capiti cornua: Bacchus eris,

Pr. 50: unde hodie vicus nomina Tuscus habet
Fast. III. 246: qui nunc Esquilias nomina collis habet.

Pr. 52: Atque Sabina feri contudit arma Tati
Fast. IV. 379: perfida magnanimi contudit arma Jubae.
VI. 361: iamque suburbanos Etruscaque contudit arma.
Pr. 54: Atque hostes turpi terga dedisse fugae

Fast. VI. 522: turpia femineae terga dedere fugae.

se prodituram esse promisisse, si pro hoc facinore acciperet omnia, quae in sinistris manibus haberent, i. e. aureas armillas et anulos; postea autem arce occupata Sabinos mercedis loco illam scutis obrutam interfecisse, cum dicerent, ea esse quae sinistris ferrent. Hunc fere in modum refertur fabula ab omnibus qui in ea studium posuerunt, a Dionysio, Livio, Plutarcho, Valerio Maximo, aliis), singulis rebus tantum inter se dissentientibus. Copiosissime autem in ea versatur Dionysius; hic enim addidit longae de Tarpeia narrationi, quam ex Fabio et Cincio se hausisse profitetur, qua ratione Piso facinus Tarpeiae ut laudibus celebraret enixus esset. Docet autem Piso, Tarpeiam illam condicionem ferentem non de auro, sed de armis proferendis cogitasse, ut Sabinos inermes Romulo traderet. Inde elucet, Augusti temporibus duplicem fabulae memoriam exstitisse. Itaque non mirum est, etiam Propertium ausum esse, a vulgari fabula deflectere.

Atque ratio qua fabulam conformavit prorsus consentit cum eius ingenio atque indole. Confingit enim poeta, Tar

1) In Eunii fragmentis quamquam ne nomen quidem Tarpeiae invenimus, tamen quin ille princeps poeseos Romanae fabulam explicaverit, dubium esse non potest, praesertim cum pugnam inter Tatium et Romulum ab eo enarratam esse (ef. fr. 65. p. 17 ed. Vahlen) certe sciamus. Quae autem Krahnerus (Gymn. Progr. Friedland 1858) Ennii fragmenta ad Tarpeiam pertinere coniecerit, non omnia probari posse puto. Solum fr. 64. cum aliqua veritatis specie ad Tarpeiam refertur:

Cum superum lumen nox intempesta teneret,

quocum versu componenda sunt et Propertii verba V. 4, 85 „omnia praebebant somnos“ et Ovidii Met. XIV. 729: „et corpora victa sopore invadunt". Recte autem Vahlenus fragmentis incertae sedis illud attribuit (VI. p. 67): „¡am cata signa fere sonitum dare uoce parabant. Nam similitudo Propertiani versus (81): „vocales occupat ense canes" non satis causae praebet, cur illum Eunii versum ad Tarpeiae fabulam pertinere credamus. Neque hoc Krahnerus recte iudicare videtur, quod sentit, illis verbis (fr. I. 30): accipe daque fidem foedusque feri bene firmum“ foedus Tatii et Tarpeiae designari. Nihil enim conferunt ad haec Dionysii verba II. 38: λαβοῦσα τὰς πίστεις δι' ὅρκων παρ' αὐτοῦ καὶ αὐτὴ δοῦσα τοῦ μὴ ψεύδεσθαι τὰς ὁμολογίας etc., quae cum nihil nisi usitatam et tritissimam elocutionem praebeant, non ex Ennio desumenda erant.

peiam Vestalem cum aliquando domo decessisset, ut aquam ex fonte hauriret, Tatio rege conspecto amore et cupiditate cius exarsisse atque tantum amori in hostem tribuisse, ut patriae ac deae fide violata arcem proderet, sperans, fore ut uxor regis fieret; a Tatio autem in arcem recepto interfectam eam esse..

Tali modo Propertium primum fabulam Tarpeiae instituisse atque conformasse, omnes consentiunt. Tamen supervacaneum non videtur, quaestionem pertractare, unde consilium atque effigiem fabulae commutandae hauserit. Recte autem Niebuhrius posuisse videtur (Röm. Gesch. I. 253): „Die Dichtung des Propertius ist eine von keiner Sage berechtigte Übertragung der Skylla von Megara". Ad hanc sententiam eo magis adducor, quoniam poeta in hoc ipso carmine Scyllae mentionem facit:

39: quid mirum in patrios Scyllam saevisse capillos,

candidaque in saevos inguina versa canes').

Plurimum autem adiuvatur Niebuhrii sententia ratione perspecta, qua Ovidius narrationem de Scylla, Nisi filia,

1) Manifestum est Propertium hoc loco Vergilium imitari. Ecl. VI. 74:
quid loquar aut Scyllam Nisi, quam fama secuta est,
candida succinctam latrantibus inguina monstris

Dulichias vexasse rates, et gurgite in alto

ah! timidos nautas canibus lacerasse marinis. Conferantur praeterea Lygdami 4, 89:

Scyllaque virgineam canibus succincta figuram

et Ovidii Fast. IV. 500:

effugit et Syrtes et te, Zanclaea Charybdis,
et vos, Nisaei, naufraga monstra, canes

et Am. III. 12, 21:

per nos Scylla patri canos furata capillos
pube premit rabidos inguinibusque canes.

et Metam. XIV. 60:

Scylla venit, mediaque tenus descenderat alvo,
cum sua foedari latrantibus inguina monstris
aspicit.

Eadem de fabula loquitur Propertius IV. 19, 21:

Tuque o Minoa venundata, Scylla, figura,
tondens purpurea regna paterna coma etc.

« PreviousContinue »