Troy taken, being the 2nd book of Virgil's Æneid, with notes. By W.W. Bradley

Front Cover
1864
0 Reviews
Reviews aren't verified, but Google checks for and removes fake content when it's identified

From inside the book

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 9 - Sibila lambebant linguis vibrantibus ora. DIFFUGIMUS visu exsangues : illi agmine certo Laocoonta petunt; et primum parva duorum Corpora natorum serpens amplexus uterque Implicat , et miseros morsu depascitur artus. Post ipsum , auxilio subeuntem ac tela ferentem Corripiunt , spirisque ligant ingentibus : et jam Bis medium amplexi , bis collo squamea circum Terga dati , superant capite et cervicibus altis.
Page 3 - Aut haec in nostros fabricata est machina muros Inspectura domos venturaque desuper urbi, Aut aliquis latet error ; equo ne credite, Teucri. Quidquid id est, timeo Danaos et dona ferentes.
Page 11 - Hector 270 visus adesse mihi largosque effundere fletus, raptatus bigis ut quondam aterque cruento pulvere perque pedes traiectus lora tumentes. Hei mihi qualis erat, quantum mutatus ab illo Hectore, qui redit exuvias indutus Achilli...
Page 12 - Ille nihil ; nee me quaerentem vana moratur : Sed graviter gemitus imo de pectore ducens, ' Heu ! fuge, nate dea, teque his, ' ait,
Page 19 - ... apparet domus intus, et atria longa patescunt ; apparent Priami et veterum penetralia regum, armatosque vident stantes in limine primo.
Page 29 - Hanc ex diverso sedem veniemus in unam. Tu, genitor, cape sacra manu patriosque Penates ; Me, bello e tanto digressum et caede recenti, Attrectare nefas, donec me flumine vivo Abluero.
Page 9 - Hic aliud maius miseris multoque tremendum obiicitur magis, atque improvida pectora turbat. 200 Laocoon, ductus Neptuno sorte sacerdos, sollemnes taurum ingentem mactabat ad aras. Ecce autem gemini a Tenedo tranquilla per alta, (horresco referens) immensis orbibus angues incumbunt pelago, pariterque ad litora tendunt; 205 pectora quorum inter fluctus arrecta iubaeque sanguineae superant undas, pars cetera pontum pone legit sinuatque immensa volumine terga.
Page 18 - Testor, in occasu vestro nec tela nec ullas Vitavisse vices Danaum, et, si fata fuissent, Ut caderem, meruisse manu.
Page 22 - Hoc dicens altaria ad ipsa trementem 550 Traxit et in multo lapsantem sanguine nati, Implicuitque comam laeva, dextraque coruscum Extulit ac lateri capulo tenus abdidit ensem. Haec finis Priami fatorum ; hic exitus illum Sorte tulit, Trojam incensam et prolapsa videntem 555 Pergama, tot quondam populis terrisque superbum Regnatorem Asiae.
Page 28 - Cernimus Idaea claram se condere silva Signantemque vias; tum longo limite sulcus Dat lucem, et late circum loca sulfure fumant. Hic vero victus genitor se tollit ad auras, Adfaturque deos et sanctum sidus adorat.

Bibliographic information