Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae, Volumes 1-2

Front Cover
A. J. Valpy, 1822 - Fables

From inside the book

Common terms and phrases

Popular passages

Page 139 - Suspicione si quis errabit sua, Et rapiet ad se, quod erit commune omnium, Stulte nudabit animi conscientiam. Huic excusatum me velim nihilominus : Neque enim notare singulos mens est mihi, Verum ipsam vitam et mores hominum ostendere.
Page 200 - Non semper ea sunt, quae videntur; decipit Frons prima multos ; rara mens intelligit, Quod interiore condidit cura angulo. Hoc ne locutus sine mercede existimer, Fabellam adjiciam de mustela et muribus.
Page 270 - Cursu veloci pendens in novacula, Calvus, comosa fronte, nudo corpore, Quem si occuparis, teneas; elapsum semel Non ipse possit Jupiter reprehendere; Occasionem rerum significat brevem.
Page 41 - Ad rivum eundem lupus et agnus venerant Siti compulsi ; superior stabat lupus Longeque inferior agnus. Tune fauce improba Latro incitatus iurgii causam intulit. 'Cur' inquit ' turbulentam fecisti mihi Aquam bibenti ? ' Laniger contra timens : ' Qui possum, quaeso, facere, quod quereris, lupe ? F. p. i A te decurrit ad meos haustus liquor.
Page 90 - In prato quaedam rana conspexit bovem, Et tacta invidia tantae magnitudinis, Rugosam inflavit pellem, turn natos suos Interrogavit, an bove esset latior. Illi negarunt. Rursus intenclit cutem Majore nisu, et simili quaesivit modo, Quis major esset? Illi dixerunt, bovem. Novissime indignata, dutn vult validius Inflare sese, rupto jacuit corpore.
Page 135 - Intrare si Musarum limen cogitas. Ego, quern Pierio mater enixa est jugo, In quo tonanti sancta Mnemosyne Jovi...
Page 731 - Les Fables de Phèdre en Latin , auxquelles on a joint celles de la Fontaine & des autres Fabuliftes qui y ont le plus de rapport.
Page 76 - Suadebat asino fugere, ne possent capi. At ille lentus : ' Quaeso, num binas mihi Clitellas impositurum victorem putas ? ' Senex negavit. ' Ergo quid refert mea, Cui serviam, clitellas dum portem meas ?
Page 223 - Gubernator sophus : Parce gaudere oportet, et sensim queri, Totam quia vitam miscet dolor et gaudium.
Page 183 - Fatorum arbitrio partes sunt vobis datae; 10 tibi forma, vires aquilae, luscinio melos, augurium corvo, laeva cornici omina; omnesque propriis sunt contentae dotibus.

Bibliographic information